Caput XIV.

1 Et factum est, ut intraret in domum cujusdam Principis Pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant 2 eum. Et ecce homo † hydropicus erat ante illum. 3 Et respondens Jesus. ad Legis peritos, et Pharisaeos, . . . Si licet sabbato curare, an 4 non †? Ad illi tacuerunt. Ipse vero adprehensum eum sanavit, ac dimisit eum. 5 Et dixit † ad illos: Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadens, et non continuo extrahit illum die sabbati? 6 Et non poterant ad haec respondere 7 illi. Dicebat autem ad invitatos, intendens quomodo primos acubitos eligebant, dicens ad illos: 8 Cum invitatus fueris ab aliquo †, noli discumbere in primo loco; ne forte honoratior te sit 9 vocatus, et veniat, qui te, et illum vocavit, et dicat tibi: Da huic locum; et incipies cum rubore novissimum locum tenere. 10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in nobissimo loco; ut cum venerit, qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria cum simul recumbentibus; 11 quia omnis, quia se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. 12 Dicebat autem et invitatori: Cum facis prandium aut cenam, noli invitare amicos tuos, neque fratres, neque cognatos, neque vicinos, neque † divites; ne forte et ipsi te reinvitent, et erit tibi retributio: 13 sed, cum facis convivium, voca pauperes, debiles, clodos, 14 caecos: et beatus erit, quod non habent retribuere tibi; retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. 15 Haec cum audissent quidam de simul discumbentibus, dixerunt illi: Beatus, qui manducabit panem in regno Dei. 16 Ad ipse dixit †: Homo quidam fecit cenam magnam, et vocavit 17 multos; et misit servum suum hora cenae, ut diceret invitatis: venite †, jam paratum est. 18 Et coeperunt simul omnes excusare se. Primus dixit †: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum. 19 Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa; et devenire non possum †. 20 Et alius dixit: Uxorem duxi; et non possum venire. 21 Et reversus servus, nuntiavit Domino suo. Tunc iratus Paterfamilias dixit servo suo: Exi cito in plateis, et vicis civitatis; et pauperes, ac debiles, et caecos, et clodos introduc huc. 22 Et ait servus: Factum est Domine, sicut imperasti; et adhuc locus est. 23 Et ait Dominus servo suo †: Exi in via, et circa sepes; et compelle intrent, ut impleatur domus mea. 24 Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum. qui vocati sunt, gustabunt cenam meam. 25 Ibant autem cum illo turbae †; et conversus dixit ad illos: 26 Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, etiam et animam suam, non potest meus discipulus esse. 27 Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest esse meus discipulus. 28 Quis ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens computavit sumptus, qui necessarii sunt, si habet ad consummandum? 29 ne posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit consummare, omnes, qui videbunt, 30 dicent †: Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare. 31 Aut quis Rex iturus committere bellum adversus alium Regem, non prius sedens cogitabit, si potuerit cum X. milibus obviare ei, qui cum XX. milibus venit adversus 32 se? Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittet, rogans pacem. 33 Sic ergo ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus discipulus esse. 34 Bonum est sal: sed si sal quoque † evanuerit, in quo condietur? 35 Neque in terram, neque in sterculinio utile est; sed foris mittent eum †. Qui habent aures audiendi, audiat.