Caput XXII.

1 Adpropiavit † autem dies Azimorum, quae dicitur Pascha: 2 et quaerebant Principes Sacerdotum, et Scribae, quomodo eum † interficerent; timebant vero plebem. 3 Intravit aute Satanas in Judam, qui cognominabatur Scarioth †, unus de XII. 4 et abiit, et locutus est cum Principibus Sacerdotum, et Scribis, quemadmodum . . . traderet eis. 5 Et pacti sunt pecuniam illi dare. 6 Et quaerebat opportunitatem, ut traderet illum sine turba eis †. 7 Venit autem dies Paschae †, in qua necesse erat occidi 8 Pascha: et misit Petrum, et Joannen . . . Euntes, parate nobis Pascha, ut manducemus. 9 Ad illi dixerunt: Ubi bis paremus? 10 Et dixit ad illos; Ecce, introeuntibus vobis in civitate, occurret vobis homo † anphoram aquae portans: sequimini eum in domum, in quam intrat; 11 et dicetis Patrifamiliae: Dicet tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem? 12 Et ille vobis ostendet pede plano locum stratum magnum †: ibi parate. 13 Euntes autem, invenerunt, sicut dixit illis, et paraverunt Pascha. 14 Et, cum facta esset hora, discubuit; et Apostoli cum illo. 15 Et ait illis: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. 16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec . . . in regno Dei. 19 Et, accepto pane, gratias egit, et fregit, et dedit illis, 17 dicens: Hoc est Corpus meum †. Et, accepto calice, gratias egit, et dixit: Accipite hoc †, et dividite inter vos. 18 Dico enim vobis, quod non bibam de generatione hac vitis hujus †, donec regnum Dei veniat. 21 Verumtamen ecce manus tradentis me mecum † in 22 mensa. Et quidem Filius hominis, secumdum quod scriptum est, vadit. Verumtamen vae homini illi, per quem Filius hominis traditur. 23 Et ipsi conquirebant inter se, quis esset † hoc facturus. 24 Facta est autem contentio inter illos, quisnam † major videretur. 25 Ad ipse dixit eis: Reges gentium dominantur eorum; et qui potestatem in eos exercunt, benefitiorum largiores dicuntur. 26 Vos autem non ita; sed, qui major est in vobis, efficiatur ut adulescentior †, et qui praeest, ut qui ministrat. 27 Quis enim major est, qui recumbit, aut qui ministrat? Nonne qui recumbit. Ego autem sum in medio vestrum, sicut qui ministrat. 28 Vos estis, qui permansistis mecum in temptatio . . . 29 ei . . . dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, 30 ut edatis, et bibatis in meam mensam, et in regno meo; et sedebitis in XII. sedibus †, judicantes XII. Tribus Istrahel. 31 Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas . . . ivit, ut . . . let sicut triticum. 32 Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos: et rogate, ne intretis in temptationem. 33 Dixit autem . . . Petrus: Domine, tecum paratus sum et in carcere, et in morte 34 ire. Et ille dixit: Dico tibi Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter me abneges. 35 Et dixit eis: Quando misi vos sine saccellum, et peram, et calciamentis, numquid alicujus 36 egistis †? Et dixerunt: Nullius. Dixit ergo: Sed nunc, qui habet saccellum, tollat similiter et peram; et qui non habet, vendat vestimentum suum, et emat gladium. 37 Dico enim, quia, quod † scriptum est, oportet impleri in me: Et cum sceleratis deputatus sum †. Quod † etiam . . . finem ha . . . 38 Qui dixerunt ei: Domine, ecce gladia duo hic. Qui dixit eis: Sufficit. 39 Et egressus, ibat secundum consuetudinem suam in montem Olibeti. Secuti sunt autem illum et discipuli ejus †. 40 Et, cum pervenisset loco, dixit illis: Orate, ne intretis in temptationem. 41 Et ipse avolsus est ab eis, quantum jactum lapidis; et, positis genibus, orabat: 42 Pater, si vis, transfer calicem hunc a me: verum non mea voluntas, sed tua fiat. 43 Apparuit autem illi Angelus de caelo, confortans illum. Et factus est in agonia; et prolixius 44 orabat. Et factus est sudor ejus, sicut guttae sanguinis decurrentes in terram. 45 Et factum est, cum surrexisset ab oratione, et venisset ad discipulos suos, invenit illos dormientes prae tristitia. 46 Et ait illis: Quid dormitis? Surgite, orate, ne intretis in temptationem. 47 Adhuc autem † illo loquente, ecce turbae, et qui vocabatur Judas, unus de XII. antecedebat eos. Et adpropians, osculatus est Jesum: hoc enim signum . . . eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, hic est, tenete eum †. 48 Dixit autem illi Jesus: Juda, osculo Filium hominis tradis? 49 Quod cum viderent eum hi, qui circa ipsum erant, dixerunt ei: Domine, vis, percutiemus eum 50 in gladio? Et percussit . . . s unus ex illis servum Principis Sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dextram. 51 Respondens autem Jesus, dixit: Dimitte eum. Et tetigit aurem ejus, et sanavit eum. 52 Ait autem Jesus: Sine usque hoc. Et ad eos, qui ad se venerant, dixit, Principibus Sacerdotum, et Magistratibus templi, et Senioribus: Quasi ad latronem existis cum gladiis, et fustibus? 53 Cum cotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis in me manus: sed haec hora est vestra, et potestas tenebrarum. 54 Et conprehensum illum duxerunt in domum Principis Sacerdotum. Petrus vero sequebatur illum † a longe. 55 Accenso autem igni in medio atrio, et circumsedentibus, sedebat et † Petrus in medio eorum. 56 Quem cum vidit ancilla sedentem ad lumen, intuens illum, dixit: Et hic de eis est, qui cum ipso erant semper. 57 Ad ille negavit †, dicens: Mulier, non novi illum. 58 Et iterum post pusillum videns eum alia, dixit: Homo, et tu cum . . . eras semper. Qui respondit: Non sum ego. 59 Et, intervallo facto horae unius, alius contendens, dixit: Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est. 60 Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicas. Et continuo, adhuc illo loquente, gallus cantavit. 61 Et conversus Dominus, respexit Petrum. Et rememoratus est Petrus verbum Domini, sicut dixit illi †: Priusquam gallus cantet, ter me negabis hodie nosse †. 63 Et viri, qui tenebant eum, inludebant eum, dicentes: Prophetiza nobis, quis est qui te 65 percussit? et alia multa blasphemantes, et dicentes in eum. 66 Et, ut factus est dies, convenit Presbiterium † plebis, et Principes Sacerdotum, et Scribae: et duxerunt illum in Concilium suum; et interrogabant eum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis? 67 Ait illis: Si vobis dixero, non cre- 68 ditis †: si interrogavero, non respondetis mihi, neque dimittetis. 69 Ex hoc autem Filius erit hominis sedens a dextris virtutis Dei. 70 Et dixerunt omnes: Tu ergo es Filius Dei? Ait autem illis †: Vos dicitis, quod ego sum. 71 Ad illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? audivimus † enim de ore ipsius.