Caput XIX.

1 Et ingressus, perambulabat Hiericho. 2 Et ecce vir nomine Zaccheus: et hic erat Princeps Publicanorum, et ipse dives; 3 et quaerebat videre Jesum, quis esset; et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. 4 Et praecurrens, ascendit in arborem Sycomorum, ut videret illum; quia illa parte erat transiturus. 5 Et factum est cum transiret † Jesus, vidit illum respicientem, et dixit ad eum: Zacchaee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me 6 manere. Et festinans, descendit; et excepit illum gaudens. 7 Et, cum viderent omnes, murmuraverunt, dicentes; quia ad hominem peccatorem devertit. 8 Stans autem Zaccheus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus, Domine; et si quid alicui . . . - li fraude, reddo quadruplum. 9 Ait autem † Jesus ad illos: Quod hodie salus domui huic facta est; eo quod et ipse sit filius Abrahae. 10 Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere, quod perierat. 11 Haec illis audientibus . . . ens, dixit similitudinem: eo quod esset prope Hierusalem, et quia existimarent, quod confestim regnum Dei manifestaretur. 12 Dixit ergo: Homo quidam erat dives. Is abiit in regionem longe †, accipere regnum, et reverti. 13 Et vocavit decem servos, et dedit illis decem talenta, et ait ad illos: Negotiamini, dum venio. 14 Cives autem † oderant illum; et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare supra nos. 15 Et factum est, ut rediret accepto regno, et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam; ut sciret, quantum quisque negotiatus esset. 16 Venit autem primus dicens: Domine, talentum tuum X. talenta adquisivit. 17 Et ait illi: Euge bone serve; quia in modico fidelis fuisti, eris potestatem habens supra decem civitates. 18 Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque talenta. 19 Ait et huic: Et tu esto supra quinque civitates. 20 Et alter venit, dicens: Domine, ecce talentum tuum, quod habui repositum in sudario: 21 quia † timui te, quod homo austeris es; tollis, quod non posuisti; et metis, quod non seminasti. 22 Et † dixit ei: De ore tuo te judico, crudelis serve: sciebas, quod ego homo austeris sum, tollo †, quod non posui, et meto †, quod non seminavi; 23 et † quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego, veniens, cum usuris utique exegissem illum? 24 Et adstantibus dixit: Auferte ab illo talentum, et date illi, qui decem talenta habet. 26 Dico autem vobis: Quoniam . . . , . . . arbores, 30 cum producant jam † ex se fructum, scitis quoniam jam prope est aestas. 31 Ita et, haec cum videritis fieri, scitote quod prope est regnum Dei. 32 Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. 33 Caelum, et terra transient; verba autem mea non transient. 34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et cogitationibus secularibus; et superveniat in vos repentina. . . : 35 tanquam laqueus superveniet enim in omnes, qui sedent super faciem omnis Terrae. 36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini effugere † ista omnia, quae futura sunt; et stabitis † ante Filium hominis. 37 Erat autem inter die docens in templo; noctibus vero exiens, avocabatur in monte, qui vocabatur Olibeti. 38 Et omnis populus manicabat in templo, audire eum.