Caput XII.

1 Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, ita coepit dicere ad discipulos suos: Attendite vobis † a fermento Pharisaeorum, quae est hypocrisis. 2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque occultum, quod non sciatur. 3 Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur; et quod in aure locuti estis, praedicabitur super tecta, nec non et in plateis. 4 Dico autem vobis amicis meis: videte ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius, quod faciant. 5 Ostendam autem vobis, quem timeatis: timete eum, qui postquam occidit, habet potestatem mittere in gehennam. Etiam dico vobis, hunc timete. 6 Nonne duo passeres asse veniunt? et unum ex illis non cadit sine voluntate 7 Dei. Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere: multis passeribus plures estis †. 8 Dico vobis: omnes, quicumque me confessus fuerit coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei: 9 qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis. 10 Et omnes, qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur ei: qui autem in Spiritu Sancto . . . 11 non remittetur ei. Cum autem ducent † vos in Synagogis, et ad Magistratus, et Potestates, nolite solliciti esse , qualiter † respondeatis, aut 12 dicatis: Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quae † oporteat dicere. 13 Et ait quidam de turba: Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem. 14 Ad ille dixit ei: O homo, quis me constituit judicem, aut dispensatorem super vos? 15 Dixit autem ad eos: Videte, et cavete ab omni avaritia; quia non in abundantia cujusquam, vita ejus est ex his, quae possidet. 16 Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus attufit possessio: 17 et cogitavit intra se, dicens: Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos? 18 Et dixit . . . Destruam horrea mea, et majora faciam; et illuc congraegabo omnia, quae nata sunt 19 mihi †; et dicam animae meae: Habes multa bona †; aepulare. 20 Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te. . . autem . . . ti, cujus erunt? 22 Dixit autem ad discipulos suos: Propterea vobis dico, nolite solliciti esse animae †, quid manducetis; neque corpori, quid induamini. 23 Anima enim †, plus est, quam esca; et corpus, plus quam vestimentum. 24 Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos: quanto magis vos plures estis avibus †? 25 Quis autem vestrum cogitando, potest adicere ad statum suum cubitum unum? † 26 Et de ceteris, ut quid solliciti estis? 27 Considerate lilia agri, quomodo crescunt: non laborant, neque neunt, neque texunt †: dico autem vobis, quoniam † nec Solomon in omni illa gloria sua vestiebatur, sicut unus ex istis. 28 Aut videte faenum. . . d ho. . . agro est. . cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit; quanto magis vos modicae fidei? 29 Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis; et nolite soliciti 30 esse: haec enim gentes hujus mundi quaerunt. Scit . . . Pater vester, quoniam horum omnium † indigetis. 31 Verumtamen quaerite regnum Dei †; et haec omnia adicientur vobis. 32 Nolite timere pusillus grex; quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum. 33 Vendite, quae possidetis; et date elemosynam: et facite vobis saculos, qui non veterescant, thensaurum indeficientem in caelis, quo fur non adpropiat, neque tinea corrumpit, et ubi fures non effodiunt, et 34 furantur. Nam, ubi thensaurus vester est, ibi erit et cor vestrum. 35 Sint autem lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes; 36 et vos similes hominibus expectantibus Dominum suum, quando revertatur a nuptiis; ut, cum venerit, et pulsaverit, confestim aperiant ei. 37 Beati servi illi, quos, cum benerit Dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se, et jubet illos discumbere; et transiet, et ministravit illis. 38 Et si venerit vespertina † vigilia, et ita invenerit; beati sunt: quoniam jubebit illos discumbere, et ministrabit illis. 39 Hoc autem scitote, quia, si sciret paterfamilias, qua hora fur venit, vigilaret, et non sineret perfodiri domum suam. 40 Et vos estote parati: qua hora non putatis, Filius hominis venturus est. 41 Dixit autem Petrus: Domine, ad nos dicens hanc similitudinem, an et ad omnes? 42 Dixit autem Jesus: Quis est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? 43 Beatus servus ille, quem, cum venerit Dominus ejus, inveniet † ita facientem. 44 Vere dico vobis, supra † omnia, quae possidet, constituet illum. 45 Quod si dixerit servus ille in corde suo, dicens. Moram facit Dominus meus venire: et coeperit percutere pueros, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari; 46 veniet. . . servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit; et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. 47 Ille servus, qui cognovit Domini sui voluntatem, et non paraverit † ad voluntatem ejus. . . .- vit mul. . .- 48 Qui autem non sciens, fecerit, vapulavit paucas. Omni autem, cui multum datum fuerit, multum quaeretur ab eo: et cui commenda verit multum, plus petet ab eo. 49 Nescitis, quoniam ignem veni mittere in terram: et quid volo, si accendatur? 50 Baptisma † autem habeo baptizari; et quomodo turbor, usque dum perficiatur? 51 Putatis, quoniam pacem veni mittere in terram? Non, dico vobis; sed separationem. 52 Erunt enim quinque in domo una divisi; tres in duo, et duo in tres dividentur; mater in filia, et filia in matrem: 53 pater in filium, et filius in patrem suum dividetur: socrus in sponsam suam, et sponsa in socrum suam. 54 Dicebat autem et ad turbas: Cum . . . .- tis nu. . . oriente. . . occasum, statim dicitis, nimbus venit, et ita fiet. 55 Et cum videritis austrum flantem, dicitis, quod aestus erit, et ita fiet. 56 Hypocritae, faciet quidem † caeli, et terrae nostis probare; hoc autem tempus. . . 57 proba. . . vobis ipsis non judicatis, quod justum est? 58 Dum enim vadis cum adversario tuo ad Magistratum † in via da operam liberari ab illo, ne forte condemnet † te apud judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. 59 Dico tibi, non exies inde, donec etiam reddas novissimum quadrantem.