Caput XXIII.

1 Et exurgens omnis multitudo illorum, duxerunt illum ad Pilatum. 2 Coeperunt autem accusare illum, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et solventem legem nostram, et Prophetas †, et prohibentem tributa dari Caesari, et dicentem, se Christum Regem esse. 3 Pilatus autem audiens, interrogavit eum, dicens: Tu es Rex Judaeorum? Ad ille respondens, ait: Tu dicis. 4 Ait autem Pilatus ad Principes Sacerdotum, et turbas: Nihil invenio causae in hoc hominem. 5 Ad illi invalescebant, dicentes: Commovet populum † per universam Judaeam, incipiens a Galilaea, usque huc. 6 Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit, si a Galilaea 7 homo esset. Et, ut cognovit quod de Herodis potestate est, misit illum ad Heroden, qui in Hierosolymis erat in illis diebus. 8 Herodes autem, viso Jesu, gavisus est valde: erat enim cupiens illum videre ex multo tempore, eo quod audiret multa de illo; et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. 9 Interrogabat autem eum multis sermonibus. Ad ipse nihil ei respondebat. 10 Stabant etiam Principes Sacerdotum, et Scribae, constanter accusantes eum. 11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitibus † suis, et inlusit, et, indutum illum † veste alba, remisit illum † ad 12 Pilatum. Tunc amici facti sunt Herodes, et Pilatus ipsa die: nam ante inimici fuerant ad invicem. 13 Pilatus autem, convocatis Principibus Sacerdotum, et Magistratibus 14 plebis, dixit ad illos: Optulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum: et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam invenio in hoc homine ex his, quibus eum accusatis. 15 Sed neque Herodes: nam misi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum 16 est illi. Emendabo ergo eum, et dimittam. 17 Necesse autem habuit dimittere illis, secundum consuetudinem, unum. 18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam: 19 qui erat, propter seditionem quandam factam in civitate, et homicidium, missus in carcerem. 20 Iterum autem Pilatus locutus est ad illos, volens dimittere 21 Jesum. Ad illi succlamabant, dicentes: Crucifige illum. 22 Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam enim causam mortis invenio in eo. Corripiam ergo illum, et dimittam. 23 Ad illi instabant vocibus magnis, postulantes, ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum. 24 Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem ipsorum. 25 Dimisit autem illis eum, qui propter homicidium, et seditionem missus fuerat in carcerem; Jesum vero tradidit voluntati eorum. 26 Et, cum ducerent eum, Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa adprehenderunt, et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. 27 Sequebatur autem illum multitudo populi †, et mulierum, quae plangebant, et lamentabant. 28 Conversus autem ad illas Jesus dixit: Filiae Istrahel, tacete: nolite flere me sed vos ipsas flete, et filios † 29 vestros; quoniam venient dies, in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres quae non genuerunt, et ubera, quae non nutrierunt. 30 Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos: et collibus: Operite nos: 31 quia, si in udo ligno haec fiunt, in arido quid fiet? 32 Ducebantur autem alii duo latrones cum illo, ut crucifigerentur. 33 Et, postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum, et latrones duos, unum ad dextram, et alium ad sinistram. Dividentes † etiam vestimenta ejus, miserunt sortem †. 35 Et stabat populus expectans. Et deridebant illum Principes, dicentes: Alios salvos fecit; nunc se salvum faciat; si hic est Christus Dei electus. 36 Deludebant autem eum et milites accedentes, et acetum offerebant illi, † dicentes: 37 Si tu es Rex Judaeorum. . . va 38 te. Et erat superscriptio inscripta super illum litteris Graecis, Latinis, et Haebreicis: Hic est Rex Judaeorum. 39 Unus etiam de pendentibus latronibus blasphemabat eum, dicens: Nonne tu es Christus? salva temetipsum, et nos. 40 Respondens autem alter increpabat illum dicens: Nec times Deum tu, quod in eamdem damnationem es? 41 Et nos quidem juste haec patimur; nam digna factis nostris recepimus: hic vero nihil mali 42 gessit. Et dixit ad Jesum: Memor esto mei Domine, quando venies in regno tuo. 43 Et dixit ei Jesus: Amen dico tibi, quia hodie mecum eris in Paradiso. 44 Et erat fere hora sexta diei; et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam: 45 obscuratus est Sol; et velum templi scissum est medium. 46 Clamans voce magna Jesus . Pater, in manus tuas commendo spiritum meum: Et hoc dicens, emisit spiritum. 47 Videns autem Centurio quod fiebat, magnificat Deum dicens: Vere homo hic justus erat. 48 Et omnis turba . . . simul aderant ad spectaculum istud, qui videbant †, quae fiebant, percutientes pectora sua, revertebantur. 49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quae secutae fuerant illum a Galilaea, haec videntes. 50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat Decurio, bonus †, 51 et justus (Hic non consenserat consilio, et actibus eorum), ab Arimatia † civitate Judeae, qui expectabat regnum † 52 Dei. Hic accessit ad Pilatum, et petit corpus Jesu; 53 et depositum, illut † involvit in † syndone novam, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. 54 Et dies erat cenae purae, et sabbatum inlucescebat. 55 Subsecutae autem duae † mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus. 56 Et revertentes, paraverunt aromata, et unguenta; et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.