Caput X.

1 Dessignavit † autem Jesus et alios LXX. et misit illos binos ante faciem suam in omnem locum, et civitatem †, quo erat venturus †. 2 Et dicebat illis: Messis quidem copiosa est, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. 3 Et ecce ego mitto vos, sicut agnos in medio luporum †. 4 Nolite portare sacculum, neque peram, neque calciamenta; et neminem per viam salutaveritis. 5 In quamcumque domum primum intraberitis, dicite: Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super i . . . vestra; sin autem, super vos † revertetur. 7 In eadem autem domo manete, edentes, et bibentes quae aput illos sunt; dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. 8 Et in quacumque civitate intraveritis, et acceperint vos, manducate ea, quae aput vos ponuntur, 9 et curate infirmos, quae in illa sunt, et dicite illis: Adpropiavit in vos regnum Dei. 10 In quacumque autem civitate intraberitis, et non receperint vos, exeuntes in plateis ejus, dicite: 11 Etiam pulverem, qui adhaesit nobis de civitate vestra in pedibus, † extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia adpropiavit regnum Dei. 12 Dico vobis, Sodomis in regno † tolerabilius erit, quam illi civitati. 13 Vae tibi Corozain, et Betsaida †; quia, si Tyro, et Sidone factae fuissent, quae in vobis factae sunt, olim in cilicio, et cinere sedentes paenitentiam egissent. 14 Verumtamen Tyro, et Sidoni in juditio tolerabilius erit, quam vobis. 15 Et tu Cafarna . . . quid us . . . in caelum exaltaberis, aut usque in infernum demergeris †. 16 Qui vos audit, me audit: qui vos spernit, me spernit, et eum, † qui me misit. Qui autem me audit, audit eum, qui me misit †. 17 Reversi sunt autem LXX. cum gaudio, dicentes: Domine, etiam daemonia in nomine tuo nos audiunt. 18 Et ait illis: Videbam Satanam, sicut fulgur de caelo cadentem. 19 Et ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici: et nihil vos nocebit. † 20 Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus maligni vobis subjecti sunt: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelo †. 21 In ipsa hora exultavit in † Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine caeli, et terrae, quod abscondisti a sapientibus haec, et prudentibus, et revelasti ea parvolis. Ita Pater: quia sic bona voluntas fuit ante te †. 22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Patrem, nisi Filius: et que . . . bit Fili . . . nisi Pater . . . voluerit Filius revelare. 23 Et conversus ad discipulos †, dixit: Beati itaque oculi qui vident, quae 24 videtis †. Dico enim vobis, quod multi Prophetae, et justi voluerunt videre, quae vos videtis, et non viderunt; et audire, quae vos † audistis, et non audierunt. 25 Haec eo dicente, ecce quidam Legis peritus surrexit, temptans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? 26 Ad ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis? 27 Ille respondens, dixit: Diliges Dominum Deum tuum in † toto corde tuo, et in tota anima tua, et in omnibus viribus tuis †: et proximum tuum, sicut te ipsum. 28 Dixit autem † illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives. 29 Ille autem volens justificare se ipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? 30 Suspiciens autem Jesus, dixit: Homo descendebat ab Hierusalem in Hiericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt illum, et plagis impositis, . . . .- vivo. . . abierunt. 31 Sacerdos quidam discendebat per eadem via, et viso illo, praeteriit. 32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. 33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit . . . eum, et videns, misericordia motus est. 34 Et alligavi vulnera ejus, et infundens oleum, et vinum, et imponens illum in jumento suo, duxit ad stabulum, et curam ejus egit. 35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam ejus habe; et quodcumque supererogaveris, ego revertens, reddam tibi. 36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse ei, qui incidit in latrones? 37 Ad ille dixit: Qui fecit misericordiam in eum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter. 38 Factum est autem, cum irent, et ipse intravit in quoddam castello; et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum 39 suam: et huic erat soror nomine Maria; quae etiam sedens secus pedes Jesu †, audiebat verbum illius. 40 Martha autem satagebat circa ministerium: quae stetit, et ait: Non est tibi cura, eo quod soror mea reliquid me solam ministrare? dic ergo illi, ut me adjuvet. 41 Et respondens, dixit illi Jesus †: Martha, Martha, 42 Maria optimam partem elegit sibi, quae non auferetur illi.