Caput XI.

1 Et factum est cum esset ipse † in quodam loco orans; et †, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut Johannes docuit discipulos 2 suos. Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater noster, qui es in caelis †, sanctificetur nomen tuum. Veniat regnum tuum. Fiat voluntas tua in caelo, et in terra †. 3 Panem nostrum cottidianum da nobis hodie. 4 Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris †. Et ne nos inducas in temptationem: sed libera nos a malo †. 5 Et dixit ad eos: Quis vestrum habet amicum, et abiit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi 6 tres panes, quoniam amicus meus . . . de via, et non habeo quod ponam 7 ante illum, et ille de intus respondens, dicet †: Noli mihi molestus esse; jam osteum clausum est, et pueri in cubiculo mecum sunt; non possum surgere, et dare tibi. 8 Dico † vobis quo . . . surgens . . . illi, eo quod amicus ejus est, propter improbitatem ejus surget, et dabit illi quantos desiderat. 9 Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur 10 vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti, aperietur. 11 A quo autem ex vobis petet filius ejus panem, numquid lapidem porriget ei? Aut, si † piscem petit †, numquid pro pisce serpentem porrigit 12 ei? Aut si petierit ovum, numquid scorpionem porrigit 13 illi? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bonos datos dare vestris filiis: quanto magis Pater vester de caelo dabit bonum datum † petentibus se. 14 Et erat eiciens daemonium, et illud erat mutum. Et, cum eiceret a muto daemonium †, omnes turbae obstupebant. 15 Quidam autem ex Pharisaeis, dixerunt: In Belzebul Principem daemoniorum eicit daemonia. 16 Et alii temptantes, signum ab eo quaerebant de caelo. 17 Ipse autem, ut vidit cogitationes eorum, dixit: Omne regnum in se divisum, desolatur †; et domus supra domum posita, cadit 18 †. Sic et Satanas, si in se ipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis, quoniam ego in Belzebul Principem daemoniorum eicio daemonia. 19 Si ego in Belzebul eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi judices erunt vestri. 20 Sed, si in digito Dei eicio daemonia, praevenit in vos regnum Dei. 21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet. 22 Si autem fortior illo superveniens, vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia distribuet. 23 Qui non est mecum, adversum me est; et qui non colligit mecum, dispargit. 24 Cum autem † immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca, quae non habent aquam, quaerens requiem; et non inveniens, tunc dicet: Revertar in domum, unde exivi. 25 Et cum venerit, inveniet eam scopis mundatam, et 25 ornatam. Et tunc vadit, et adsumit † septem alios spiritus nequiores se, et ingressus, inhabitat. Et fit ejusmodi hominis vita multo pejor prioris. 27 Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier, dixit illi: Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti. 28 Ad ille dixit ad eos: Beati, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt †. 29 Turbis autem concurrentibus, coepit dicere: Generatio haec, generatio pessima: signum quaerit; et signum non dabitur illi, nisi signum 30 Jonae. Nam sicut fuit Jonas signum Ninevitis; ita erit et Filius hominis generationi huic. 31 Regina ab Austro surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos; quia venit a finibus terrae audire sapientiam Solomonis: et ecce plus hic, quam Solomon. 32 Viri Ninevitae † surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Jonae: et ecce plus hic, quam Jonas. 33 Nemo autem † lucernam accendit, et in absconso ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant. 34 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Cum fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit: cum autem nequa fuerit, etiam corpus tuum obscurum erit. 35 Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt, ipse tenebrae quantae sunt †? 37 In eo autem cum loqueretur ipse †, Pharisaeus quidam rogavit illum, ut cum eo † pranderet. Et ingressus, 38 recubuit. Pharisaeus autem coepit intra se reputans, dicere: Quare non primum baptizatus est, prius quam manducaret? 39 Et ait Dominus ad illum: Nunc vos Pharisaei hypocritae †, prius, quod de foris est calicis, aut catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina, et iniquitate. 40 Stulti, nonne qui fecit, quod deforis est, etiam id, quod deintus est 41 fecit? Tamen quae sunt †, date elemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis: haec enim oportebat facere, et illa non omittere. 42 Sed vae vobis Scribae, et Pharisaei, qui decimatis mentam, et rutam, et omne holus, et praeteritis juditium, et caritatem Dei. 43 Vae vobis Pharisaei †, quia diligitis primas catedras in Synagogis, et salutationes in foro, et primos discubitos in conviviis †. 44 Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypocritae †, quia monumenta † estis, quae non parent, et homines ambulantes supra illa, nesciunt. 45 Respondens autem quidam ex Legisperitis, ait illi: Magister, haec dicens, etiam nobis contumeliam facis. 46 Ad ipse ait: Et vobis Legisperitis vae, quia oneratis homines oneribus, quae non possunt portare, et ipsi uno digito vestro non tangitis. 47 Vae vobis, quia aedificatis monumenta Prophetarum: Patres autem vestri occiderunt 48 illos. Ergo testimonium perhibetis, non consentientes † operibus Patrum vestrorum; quoniam illi quidem occiderunt eos, vos autem aedificatis †. 49 Ideo † mitto in illos Prophetas, et Apostolos; et ex illis occident, et persequentur: 50 ut inquiratur sanguis omnium Prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, usque ad † generationem 51 istam †, a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zacchariae, qui periit inter altare, et aedem. Ita dico vobis: requiretur ab hac generatione. 52 Vae vobis Legisperitis, quia absconditis † clavem scientiae, et † ipsi non introitis, et eos, qui introibant, prohibuistis. 53 Cum ad illos diceret coram omni plebe, † coeperunt Pharisaei, et Legisperiti male habere, et committere 54 cum illo, quaerentes de multis occansionem aliquam invenire de illo †, ut eum accusarent.