Caput IX.

1 Convocatis autem XII. discipulis suis †, dedit illis virtutem, et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent. 2 Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos. 3 Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque calciamenta, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas. . . is. 4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde proficiscimini †. 5 Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem vestrum de pedibus excutite in testimonium supra illos. 6 . . autem . . . per castella, et civitates evangelizantes, et curantes. 7 Audivit autem Herodes Tetrarcha omnia, quaecumque erant facta, et consternebatur, eo quod diceretur 8 a quibusdam: Quod Johannes surrexit a mortuis: a qui busdam autem: Quod Helias apparuit: ab aliis autem: Quod Propheta unus de antiquis surrexit. 9 Ait autem † Herodes: Johannen ego decollavi. Hic, quis est, de quo ego audio talia? Et quaerebat illum videre. 10 Et reversi Apostoli, narraverunt illi quaecumque fecerant: et, adsumptis illis, secessit seorsum in locum desertum, quod est Betsaida. 11 Quod, cum cognovissent turbae, secuti † sunt illum: et excepit illos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indi . . . 12 sanabat . . . autem coeperat declinare. Et accesserunt ad eum † XII. discipuli, et dixerunt illi: Dimitte turbam †, ut eant circa castella, et villas, et reficiant se, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus 13 . . autem ad . . . Date illis manducare vos. Ad illi dixerunt: Non sunt nobis plusquam quinque panes, et duo pisces: nisi nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam 14 escas. Erant enim † fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. 15 Et ita fecerunt. Et discubuerunt omnes. 16 Acceptis autem Jesus quinque panibus, et duobus piscibus, respexit in caelum, et benedixit super illos †; et fregit, et distribuit discipulis †, ut ponerent ante turbas. 17 Et manducaverunt, et saturati sunt. Et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophinos XII. 18 Et factum est, cum solus esset orans, erant autem et cum illo discipuli, et interrogavit i . . . Quem . . . dicunt esse turbae? 19 Ad illi responderunt ei, et dixerunt: Johannen Baptistam; alii autem Helian; alii, quia Propheta unus de prioribus ressurexit. 20 Dixit autem illis: Vos autem me quem dicitis esse? Respondens. . . Petrus . . . Dei . . . 21 Ille, increpans illos, praecepit ne cui haec dicerent, 22 dicens: Quod opportet Filium hominis multa pati, et reprobari a Principibus Sacerdotum, et Scribis, et occidi, et post dies tres resurgere. 23 Dicebat autem ad omnes: Si quis vult ad me venire, abneget se ipsum, et, sublata cruce sua, sequatur 24 me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam: nam, qui perdiderit aninam suam propter me, ille † salvam faciet illam. 25 + Quid enim prodeest homini, si lucretur universum mundum, se autem perdat, et detrimentum faciat? † 26 Nam qui me erubuerit, et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua, et Pa. . . Sanctorum Angelorum. 27 Dico autem vobis vere: aliqui sunt hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei. 28 Factum est autem post haec verba, fere post dies octo adsumpsit Petrum , et Johannen, et Jacobum †, et ascendit in monte, ut oraret. 29 Et dum orat, facta est species adspectus ejus albus, refulgens. 30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses, et Helias, 31 visi in majestate: et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Hierusalem. 32 Petrus vero, et qui cum illo , erant grabati † a somno. Et evigilantes, viderunt majestatem ejus, et duos viros, qui stabant cum illo. 33 Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus: Magister, bonum est nos hic esse: et faciamus tabernacula tria, unum tibi, et unum Moysi, et unum Heliae: nesciens quid diceret. 34 Haec autem illo loquente, facta est nubs, et inumbrabavit eos: et timuerunt. Et, intrantibus illis in nube, v. . . est 35 de. . . Hic est Filius meus dilectus, ipsum 36 audite. Et, dum fit vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini nihil † dixerunt in illis diebus ex his, quae viderant. 37 Factum est autem per diem †, descendentibus illis de monte, occurrit illi turba multa, 38 Et ecce vir de turba exclamavit dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus 39 est mihi: et ecce spiritus adprehendit illum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit, dilanians eum: 40 et rogavi discipulos tuos, ut eicerent illum, et non potuerunt. 41 Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo . . ero aput vos? ((usquequo . . ero)) vobiscum, et patiar vos? Adduc huc filium tuum. 42 Adhuc autem † veniente ipso, elisit illum daemonium, et discipavit. 43 Et increpavit Jesus spiritui † immundo, et sanavit puerum, et reddidit illum patri suo. 44 Stupebant autem omnes in magnitudine . . . omnibus . . .- rantibus super omnibus, quae faciebat. Dixit autem Jesus ad discipulos suos: Ponite sermones hos in auribus vestris: nam Filius hominis tradetur in manibus hominum. 45 Ad illi ignorabant verbum istut; et erat . . . m ante eos, ut non sentirent, et timebant interrogare illum de hoc verbo. 46 Intravit autem cogitatio in eis, † quis eorum major esset. 47 Ad Jesus, videns cogitationes cordis illorum, adprehendens puerum, statuit secus se, et 48 ait: † Quicumque acceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: et quicumque me receperit, non me recipit, sed eum, qui me misit. Nam, qui minor est inter omnes vos, hic major est. 49 Respondens autem Johannes, dixit: Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum; quia non sequitur te nobiscum. 50 Et ait ad illos Jesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversus vos, pro vobis est: nemo est enim, qui . . . at vir . . . in nomine meo, et poterit male loqui de me. 51 Factum est autem, dum complerentur dies adsumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem. 52 Et misit nuntios ante conspectum suum; . . euntes intraverunt in civitate Samaritanorum, quasi paraturi 53 illi. Et non receperunt illum, quia facies ejus erat euntis Hierusalem. 54 Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus, et Johannes, dixerunt: Domine, vis dicimus, ut ignis discendat de caelo super illos, et consumat illos, sicut Helias fecit? 55 Et conversus, increpavit illos, et dixit †: Nescitis cujus spiritus estis: 56 quia Filius hominis non venit animas hominum † perdere, sed salvare. Et habierunt in aliam civitatem. 57 Factum est autem euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: Domine, † sequar te quocumque ieris. 58 Et † ait illi Jesus: Volpes, foveas habeant, et volucres caeli nidos, ubi requiescant: nam Filius hominis non habet, ubi caput suum 59 reclinet. Et ait ad alterum: Sequere me. Ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. 60 Dixit autem † ei Jesus: Sine mortuos sepelire † mortuos suos: tu autem vade, nuntia regnum Dei. 61 Et ait alter: Seq . . . Domine . . . primum permitte mihi nuntiare his, qui domi sunt †. 62 Ait ad illum Jesus: Nemo respiciens retro, mittit manum in aratrum †, aptus est regno Dei.