Caput III.
1
Anno autem quintodecimo imperii Tiberi Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeae,
Tetracha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus Tetracha Itureae, et Traconidis
regionis, et Lysaniae Abilianae † tetrarchae,
2
sub Sacerdotum Principe † Anna, et Caipha, factum est verbum Dei † super Johannen
Zachariae filium in deserto.
3
Et venit in omnem regionem Jordanes, praedicans baptismum paenitentiae,
4
sicut scriptum est in libro sermonum . . . ae Prophetae: Vox clamantis in deserto:
Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus: omnes
5
vallis implebitur, et omnis collis humiliabitur: et erunt prava in directa, et aspera
in vias planas:
6
et videbit omnis caro salutarem Dei.
7
Dicebat ergo ad turbas, quae exiebant, ut baptizarentur coram ipso †: Generatio viperarum,
quis ostendit vobis fugere ab ira ventura?
8
Facite ergo fructos dignos paenitentiae; et ne coeperitis dicere: Patrem habemus Abraham.
Dico autem vobis, quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
9
Jam autem † securis ad radicem arborum posita est. Omnis arbor non faciens fructum
bonum, excidetur, et igne mittetur.
10
Et interrogaverunt † illum turbae, et dixerunt ei: Quid † faciemus, ut vivamus?
11
Respondens autem, dixit illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet
escas, similiter faciat.
12
Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister. et nos
quid faciemus?
13
Ille dixit: Nihil amplius exigatis, quam quod constitutum est vobis.
14
Interrogaverunt † autem illum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Ait illis:
Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris.
15
Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Johannen, ne
forte ipse esset Christus,
16
respondens, ait omnibus: Ego quidem vos aqua baptizo in paenitentiam †: veniet autem
fortior me, cujus non sum dignus calciamenta portare; ipse vos baptizavit in Spiritu
Sancto, et igni:
17
habens ventilabrum in manu ejus, et purgavit aream suam, et congregavit triticum in
horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
18
Multa quidem, et alia exhortans, evangelizabat populum †.
19
Herodes autem Tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui,
et de omnibus malis, quae fecit Herodes, adjecit hoc super omnia, inclusit Johannen
in carcere.
21
Factum est autem, cum baptizatus esset omnis populus, et Jesu baptizato, et orante,
apertum
22
est caelum, et discendit Spiritus sanctus corporali specie, sicut columba, in ipsum,
et vox de caelo facta est: Filius meus tu es, ego hodie genui te †.
23
Et ipse Jesus erat incipiens fere annorum . . . quod videbatur, et dicebatur esse
†
24
Filius Joseph, qui fuit Eli, qui fuit Matthei, qui fuit Levi, qui fuit Melchi,
25
qui fuit Jannae, qui fuit Joseph, qui fuit Naum, qui fuit Sedi, qui fuit Maggae,
26
qui fuit Mattathiae, qui fuit Semein, qui fuit Josech, qui fuit Judae, qui fuit Jonae,
qui fuit Resae, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salatiel, qui fuit Neri, qui fuit Melchi,
28
qui fuit Addi, qui fuit Cosae, qui fuit Hermadam,
29
qui fuit Er, qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mattha,
30
qui fuit Symae, qui fuit Judae, qui fuit Joseph,
31
qui fuit Jonae, qui fuit Eliachim, qui fuit Enan, qui fuit Mattatha †, qui fuit Natan,
qui fuit
32
David, qui fuit Jessae, qui fuit Obeth, qui fuit Boos, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,
33
qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Joaram, qui Esron,
34
qui fuit Fares, qui fuit Judae, qui fuit Jacob, qui fuit Isac, qui fuit Abraham, qui
fuit . . . .,
35
qui fuit N . . . ., qui fuit Seruc †, qui fuit Ragau, qui fuit Phalec †, qui fuit
Eber,
36
qui fuit Salec, qui fuit Cainan, qui fuit Arfaxat, qui fuit Sem, qui fuit Noe,
37
qui fuit Lamech, qui fuit Matusale, qui fuit Enoc, qui fuit Jareth,
38
qui fuit Malaleel, qui fuit Aenan, qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui
fuit filius Dei.