Caput IV.
1
Jesus autem plenus Spiritu Sancto reversus
2
est ab Jordanen, et agebatur in deserto † diebus XL, temptabatur a diabulo. et nihil
manducabit diebus illis, et consummatis illis diebus esuriit.
3
Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut fiat
4
panis. Et respondit ad illum Jesus, et dixit †: Scriptum est: Qui non in pane solo
vivet homo, sed in omni verbo Dei.
9
Et duxit illum in Hierusalem, et statuit illum super pinnam templi, et dixit illi:
Si Filius Dei es, mitte te hinc
10
deorsum. Scriptum est enim, quod Angelis suis mandabit de te, ut conservent te, et
in manibus tollant te,
11
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
12
Et respondens, dixit illi Jesus: Scriptum est †: Non tentabis Dominum Deum tuum.
5
Et duxit illum diabolus, et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento
6
temporis, et ait ad illum: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum:
quia mihi tradita sunt, et, cui voluero, do eam.
7
Tu ergo, si procidens adoraveris ante me, erunt omnia tua haec.
8
Et respondens, dixit illi Jesus: Vade post me Satanas †. Scriptum est enim † Dominum
Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
13
Et consummata omni tempatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.
14
Et egressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam, et fama ejus exiit per universam
regionem de illo.
15
Et ipse docebat in Synagogis †, et magnificabatur ab omnibus.
16
Et venit in † Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam
die sabbati in Synagogam, et surrexit
17
legere. Et traditus est illi liber Prophetae Eseiae, et, ut revolvit librum, invenit
locum, ubi scriptum erat:
18
Spiritus Domini super me: propterea u. . . me, evangelizare pauperibus misit
19
me, praedicare † captivis remissionem, et caecis visum, remittere confractos in remissionem,
praedicare annum Domini acceptum, et diem redditionis.
20
Et, cum plicuisset librum, reddidit ministros, et sedit. Et omnium in Synagoga erant
oculi intendentes in eum.
21
Coepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris.
22
Et omnes testimonium illi reddebant; et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant
de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est Filius Joseph?
23
Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura te ipsum: quanta
audivimus facta Cafarnaum, fac et hic in patria tua.
24
Dixit autem Jesus: Amen dico vobis, quod nemo Propheta acceptus est in patria sua.
25
In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae in Istrahel, quando
clusum est caelum annis tribus, et mensibus sex: cum facta est f. . . magna in omni
terra;
26
et ad nullam illarum missus est Elias, nisi Sarapta Sidoniae ad mulierem viduam.
27
Et multi leprosi erant in Istrahel sub Elisaeo Propheta: et nemo eorum mundatus est,
nisi Naaman Syrus.
28
Et repleti. . . omnes in Synagoga ira haec audientes.
29
Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem; et deduxerunt illum usque ad supercilium
montis, super quem civitas eorum erat aedificata, ut praecipitarent
30
illum. + Ipse autem transiit per medium illorum, et abiit.
31
Et discendit in Cafarnaum civitatem Galileae, ibique docebat illos sabbatis.
32
Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ejus.
33
Et erat in Synagoga homo habens daemonium immundum, et exclamavit voce magna, dicens:
34
Quid nobis, et tibi Jesu Nazarene? quid ante tempus venisti perdere nos? scio te qui
sis, tu es Sanctus Dei.
35
Et increpavit illum Jesus dicens: Ommutesce, et exi ab illo. Et cum projecisset .
. . daemonium, exiit ab illo, nihilque illum nocens.
36
Et factus est pavor magnus † in omnibus, et conloquebantur ad invicem, dicentes: Quod
est hoc verbum, quod in potestate, et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?
37
Et divulgabatur fama de illo in omnem locum Regionis illius.
38
Surgens autem † de Synagoga, intravit in domum Simonis, et Andreae †. Socrus autem
Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum
39
pro ea. Et stans super illam, imperabit febri: et remisit illam. Et continuo surgens,
ministrabat illis.
40
Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos magnis languoribus, ducebant
illos ad eum. Ad ille singulis manum imponens curabat eos.
41
Exiebant autem daemonia multa † clamantia, et dicentia: Tu es Filius Dei: et increpans,
non sinebat ea loqui; quia sciebant ipsum esse Christum.
42
Facta autem die, egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et ven
. . . usque ad ipsum, et retinebant illum, ut ab ipsis non discederet.
43
Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei. quia
ideo missus sum.
44
Et erat praedicans in Synagogis Galilaeae.