Caput V.
1
Factum est autem, cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat
secus stagnum Gennesaret †.
2
Vidit duas naves stare secus stagnum; piscatores autem descendebant, et lavabant retia.
3
Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum, ut inducerent ad terram
aliquantulum. Et sedens, docebat de navicula turbas.
4
Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonen: Duc in altum, et laxate retiam vestram
in capturam.
5
Et respondens Simon, dixit illi: Praeceptor, per totam noctem laborantes, nihil coepimus:
sed in verbo tuo laxabo retiam.
6
Et, cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam: rumpebatur autem
retia
7
eorum. Et adnuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos.
+ Et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur †.
8
Quod cum videret Simon †, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me Domine, quia homo
peccator sum.
9
Miratio enim habebat. . . et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam coeperant:
10
similiter autem Jacobus, et Johannes filii Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait
ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam eris homines vivificans.
11
Et, subductis ad terram naviculis, relictis omnibus secuti sunt eum.
12
Et factum est, cum esset in una civitatium, ecce vir plenus lepra, et ipse procidens
in faciem, rogabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
13
Et extendens manum, tetigit illum, dicens: Volo mundare. Et confestim lepra ejus disces-
14
sit ab illo; et ipse praecepit illi nemini diceret: sed: Vade, ostende te Sacerdotibus,
et offers munus pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses . . . ut sit in testimonium
. . . vobis †.
15
Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae, ut audirent,
et curarentur ab infirmitatibus suis.
16
Ipse autem secedebat in deserto, et orabat.
17
Et factum . . . una dierum, et ipse erat † docens. Et erant Pharisaei sedentes, et
legisdoctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae, et Judeae, et Hierusalem:
et virtus erat Domini ad sanandum eos.
18
Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quaerebant eum inferre,
et ponere ante eum.
19
Et, non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum,
et discoperuerunt tectum †, et summiserunt illum cum lecto in medio ante
20
Jesum. Quorum ut vidit fidem, dixit homini: Remissa sunt tibi peccata
21
tua. Et coeperunt cogitare Scribae, et Pharisaei in cordibus suis †, dicentes: Quis
est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
22
Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, dixit † ad illos: Quid cogitatis in cordibus
23
vestris? Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua: aut dicere: Surge,
et ambula?
24
Ut sciatis autem quia Filius hominis potestatem habet super terram dimittere peccata,
ait paralytico, Tibi dico surge, et tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
25
Et confestim surgens coram illis, tulit lectum, in quo jacebat: et abiit in domum
suam magnificans Deum.
26
Et stupor adpraehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes:
Quia vidimus mirabilia hodie.
27
Et post haec exiit Jesus, et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum, et
ait illi: Sequere me.
28
Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.
29
Et fecit illi convivium magnum in domum suam; et erat turba multa publicanorum, et
aliorum, qui cum illis erant discumbentes.
30
Et murmuraverunt Pharisaei, et Scribae eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum
publicanis, et peccatoribus manducat, et bibit †.
31
Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent, qui sani sunt, medicum, sed qui male
habent.
32
Non veni vocare justos, sed peccatores in paenitentiam.
33
Ad illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Johannes jejunant frequenter, Pharisaeorum
obsecrationes faciunt: tui autem discipuli † edunt, et bibunt?
34
Quibus ipse ait: Numquid possunt filii sponsi jejunare, quandiu † cum illis est
35
sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus, et tunc jejunabunt in
illis diebus.
36
Dixit autem et similitudinem ad illos talem: Quia nemo commissuram a vestimento novo
in vestimento veteri: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura
37
a novo. Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpit vinum novum utres,
et ipsum effundetur, et utres
38
peribunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt, et utrique † conservantur.