Caput VI.
1
Factum est autem in sabbato, cum transiret per segetes, et coepissent discipuli. .
. vellere † spicas, et manducarent, confricantes ea manibus suis:
2
aliqui autem ex Pharisaeorum dicebant ad eos: Quid facitis sabbatis, quod non licet?
3
Et respondens dixit illis Jesus: Nec hoc legistis, quid fecerit David, cum esuriret
ipse, et qui cum eo erant?
4
Quomodo intravit in domum Dei, et panes propositiones sumpsit, et manducavit, et dedit
eis, qui secum erant; quos non licebat † manducare, nisi solis † Sacerdotibus?
5
Et dicebat illis: Quia Dominus est Filius hominis etiam sabbati.
6
Factum est autem alio sabbato ut intraret in Synagogam, et doceret. Et erat homo manum
habens aridam dexteram.
7
Observabant autem Scribae, et Pharisaei, si sabbato † curaret, ut invenirent quemadmodum
accusarent illum.
8
Ipse autem sciens † cogitationes eorum ait † homini illi, qui habebat manum aridam.
Surge, et sta in medio †. Et surgens, stetit.
9
Ait autem ad illos Jesus: Interroga. . . licet sa. . . benefacere, an male: animam
salvam facere, an perdere?
10
Et circumspectis illis † omnibus in ira †, dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit:
et restituta est manus ejus, sicut alia †.
11
Ipsi autem . . . ti sunt. . . itate, et conloquebantur ad invicem quidnam facerent
de Jesum.
12
Factum est autem in illis diebus exiit in monte orare, et erat pernoctans in oratione
Dei.
13
Et cum dies factus esset, vocavit ad se discipulos suos, et elegit XII. ex ipsis,
quos et Apostolos nominavit.
14
Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, et † Johannem, et Jacobum,
et Philippum, et
15
Bartholomeum, et Matthaeum, et Thomam, et Jacobum Alphei †, et Simonem qui vocabatur
Zelotes,
16
et Judam Jacobi, et Judam qui fuit proditor ejus.
17
Et discendit cum illis, et stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et
multitudo copiosa plebis ab omni Judaea, et Hierusalem, et trans fretum, et ma- .
. . Tyrii,
18
et Sidonis, qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui
vexabantur ab spiritibus immundis, curabantur.
19
Et omnes turba quaerebant eum tangere; quia virtus de illo exiebat, et sanabat omnes.
. .
20
elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes; quia vestrum est regnum
Dei.
21
Beati, qui nunc esuriunt, et sitiunt; quia ipsi saturabuntur. Beati, qui nunc fletis;
quoniam ridebitis.
22
Beati eritis, cum vos oderint homines, et cum separabunt vos, et cum eicient, et exprobrabunt
nomen vestrum, tamquam malum, propter Filium hominis.
23
Gaudete in illa die, et exultate; ecce enim merces vestra copiosa est in caelo: secundum
haec enim faciebant et Prophetis Patres eorum.
24
Verumtamen vae vobis divitibus; quia habetis consolationem vestram.
25
Vae vobis, qui saturati estis; quia esurietis. Vae vobis, qui deridetis; quia lugebitis,
et flebitis:
26
Vae vobis, cum benedixerint omn. . . - nes: secundum haec faciebant et Pseudoprophetis
Patres eorum.
27
Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui odiunt
28
vos. Benedicite maledicentes † vos, orate † pro calumniantibus vos.
29
Et qui te percusserit in maxillam, praebe ei † et alteram. Et eum, qui auferet tibi
tunicam, et palleum noli
30
prohibere. Omni petenti te, tribue: et qui auferet a te, quae tua sunt, noli prohibere.
31
Et, prout vultis ut faciant vobis homines, facite illis et vos similiter.
32
Et si diligitis eos, qui vos diligunt; quae vobis † gratia? nam et peccatores diligentes
se,
33
diligunt. Et, si benefeceritis his, qui vobis benefaciunt, quae vobis erit gratia?
nam et peccatores haec
34
faciunt. Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis vos recipere, quae gratia est
vobis? nonne et peccatores peccatoribus faenerant, ut recipiant †.
35
Veruntamen amate inimicos vestros, et benefacite, et mutuum date. nihil desperantes
†: et erit merces vestra multa, et eritis fili altissimi; quia ipse benignus est super
gratos, et malos.
36
Estote † misericordes, sicut et Pater vester miseretur.
37
Nolite judicare, et de vobis non judicabitur: nolite condemnare, et non condemnamini.
Dimittite et dimittemini.
38
Date, et dabitur vobis: mensuram bonam. confersam, conmotam, supereffluentem † dabunt
in sinum vestrum. Eadem mensuram, qua metitis, metietur † vobis.
39
Dicebat autem illis et similitudinem istam: Numquid potest caecus caeco ducatum praebere?
nonne ambo in foveam cadent?
49
Non est discipulus super magistratum: perfectus autem erit, ut sit sicut magister
ejus.
41
Quid autem vides festucam in oculo fratirs tui, trabem autem quae in oculo tuo est,
non consideras?
42
Aut quomodo potes dicere fratri tuo sine † eiciam festucam de oculo tuo; et ecce in
oculo tuo trabis subjacet †? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo; et tunc respicies,
ut educas festucam de oculo fratris tui.
43
Non est . . . arbor bona, quae fecit fructus malos; neque iterum arbor mala, faciens
fructos
44
bonos. Unaquaeque arbor ex fructu suo cognoscetur. Neque legunt de spinis † uvas;
neque de rubo vindemiant uvam.
45
Bonus enim homo, de bono thensauro cordis sui profert bonum; et malus †, de malo thensauro
proferet mala. Ex abundantia enim cordis os ejus † loquitur.
46
Quid autem vocatis me, Domine, Domine; et non facitis quae dico?
47
Omnis, qui venit ad me, et audit sermones meos hos, et facit eos, ostendam vobis cui
simile
48
est: similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamenta
supra petram; innundantia autem facta, allisit † flumen domui illi, et non potuit
eam movere: fundata enim erat super petram.
49
Nam qui audit, et non facit, similis est homini aedificanti domum suam supra arenam
sine fundamento: allisit flumen domui illi, et continuo concidit, et facta est ruina
domus . . . magna.