Caput XV.
1
Erant autem adpleciti illi publicani, et peccatores, ut audirent
2
illum. Et murmurabant Pharisaei, et Scribae; quod hic peccatores reciperet, et manducaret
cum illis.
3
Et ait ad illos similitudinem hanc:
4
Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si erraverit una ex eis, non dimmitteret
Xcviiii. in deserto, et abit ad illam, quae erravit, donec inveniat
5
eam? Et cum invenerit eam, . . . eam in humeros
6
suos, et veniens domum, convocat amicos, et vicinos, dicens illis: Congratulamini
mecum, quia inventa est ovis mea, quae perierat.
7
Dico vobis, quod ita gaudium erit in caelo . . . peccatore . . . paenitentiam habenti,
quam in Xcviiii. justis, qui non indigent paenitentiam.
8
Aut quae mulier, habens dracmas decem, si perdiderit unam †, nonne accendit lucernam,
et scopis mundavit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat?
9
Et, cum invenerit, convocat amicas, et vicinas, dicens: Congratulamini mihi; quod
inveni dracmam.
10
Ita dico vobis, sic gaudium erit coram Angelis Dei in peccatore paenitentiam agenti.
11
Et ait: Homo quidam habuit duos
12
filios, et dixit illi adulescentior: Pater, da mihi portionem substantiae, quae me
contingit. Et divisit illius substantiam.
13
Et non post multos dies, congraegatis omnibus, adulescentior filius peregre profectus
est in regionem longinquam; et ibi dissipavit substantiam suam, vivendo luxuriose.
14
Et postquam omnia consumpsit, facta est fames per regionem illam; et coepit et ipse
egere
15
victum. Et abiit, et adplicuit se cuidam civium regionis illius. Et is misit illum
in villa sua, ut pasceret porcos.
16
Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quae porci manducabant; et nemo illi
dabat.
17
In se autem conversus, dixit: Quanti mercenarii patris mei abundant panibus; ego autem
hic fame pereo.
18
Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam illi: Pater, peccavi in caelum, et coram te;
19
jam non sum dignus vocari filius tuus: sed fac me, sicut unum mercennariorum tuorum
20
†. Et surgens, venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe abesset †, vidit illum
pater ipsius; et misericordia motus est, et adcurrens, cecidit supra collum ejus,
et osculatus est illum.
21
Dixit autem ei filius ejus: Pater, peccavi in caelum, et in te; jam non sum dignus
vocari filius tuus.
22
Dixit autem pater ejus ad servos suos: Cito proferte mihi stolam illam primam, et
induite illum, et date anulum in manu ejus, et calciamenta in pedibus
23
ejus, et adducite vitulum illum saginatum, et occidite eum, et manducemus, et aepulemur,
24
quia hic filius meus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est. Et coeperunt
aepulari.
25
Erat autem filius ejus senior in agro: et factum est, cum veniret, et adpropiaret
domui, audiit symphoniam, et choros;
26
et vocavit unum de servis, et interrogavit, quaenam haec essent.
27
Isque dixit ei: Quia † frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum illum saginatum;
quia salvum illum recepit.
28
Indignatus est autem, et nolebat intrare. Pater vero † illius egressus, coepit rogare
29
illum. Ad ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam
mandatum tuum praeteribi: et numquam dedisti mihi. . . ut cum amicis meis aepularer.
30
Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam cum meretricibus, venit, et
occidisti illi vitulum illum saginatum.
31
Et ipse dixit illi: Fili, tu mecum semper fuisti, et es; et omnia mea, tua sunt:
32
aepulari autem nos, et gaudere oportet, quod frater tuus hic mortuus fuerat, et revixit,
perierat, et inventus est.