Caput XVI.
1
Dicebat autem ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat vilicum; et
hic diffamatus erat aput illum, quasi dissipasset bona ejus.
2
Et vocavit illum ad se, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem vilicationis
tuae: jam enim non poteris vilicare.
3
Ait autem vilicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus auferet a me vilicationem.
fodere non valeo; memdicare erubesco.
4
Cognovi † quid faciam; ut, cum amotus fuero a vilicatione, recipiant me in domos suas.
5
Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino
6
meo? Ad ille dixit: Centum vathos olei. Dixit autem illi: Accipe litteras tuas †,
et sede; cito scribe quinquaginta.
7
Deinde alio dixit: Tu quantum debes? Ait: Centum choros tritici. Ait et † illi: Accipe
litteras tuas, et scribe
8
LXXX. Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, eo quod prudenter fecerit. Dixit autem
ad discipulos suos: Fili † hujus saeculi prudentiores sunt quam fili lucis in hac
generatione.
9
Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mamona † iniquitatis; ut, cum defeceritis,
recipiant vos in aeterna tabernacula sua.
10
Qui fidelis est in minimo, et in majus fidelis est: et qui in modico inicus est, et
in majus inicus est.
11
Si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis, quod verum est, quis dabit vobis?
13
Nemo servus potest duobus dominis servire. Aut unum odiet, et alterum amavit; aut
unum patietur, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mamonae.
14
Audiebant autem haec omnia Pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum.
15
Et ait illis: Vos estis, qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda
vestra; quia, quod in † hominibus sublime est, abominatio ejus ante Deum.
16
Lex, et Prophetae usque ad Johannen; ex quo regnum Dei evangelizatur, et omnis in
illut vim facit.
17
Facilius est autem caelum, et terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere.
18
Omnis, qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur: et qui dimissam a viro
ducit, moechatur.
19
Homo autem quidam erat dives, qui induebatur purpuram, et aepulabatur cottidie splendide.
20
Erat autem † quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus
plenus,
21
cupiens saturari ex his, quae cadebant de mensa divitis †: sed et canes veniebant,
et lingebant ulcera ejus.
22
Factum est autem ut moreretur Lazarus mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum.
. . Mortuus est autem dives, et sepultus est. Et in
23
inferno elevans † oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum
in sinu ejus requiescentem †:
24
et ipse exclamans, dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat
extremum digiti sui in aquam, et † refrigeret linguam meam; quia crucior in hac flamma.
25
Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti tu † bona in vitu tua, et Lazarus
similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.
26
Et in his omnibus inter vos, et nos Chaos magnus stabilitus est; ut hi, qui venient
hoc, transire non possint ad vos, neque inde huc transmeare.
27
Dixit autem: Rogo ergo te Pater, ut mittas in domum Patris mei.
28
Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum.
29
Et ait illi Abraham: Habent Moysen, et Prophetas: audiant illos.
30
Ad ille dixit: Non, Pater Abraham: sed si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebit
illis.
31
Ait autem illi: Si Moysen, et Prophetas non audiunt; neque si quis ex mortuis ad illos
abierint, credent.