Caput XVII.
1
Dixit autem † ad discipulos suos: Impossibile est, ut non veniant scandala: verumtamen
vae illi, per quem venient.
2
Utilius autem fuerat illi ne nasceretur †, aut lapis molaris imponatur circa collum
illius, et proiciatur in mare; quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
3
Attendite vobis: si peccaverit frater † tuus increpa illum: et si paenitentiam habuerit,
dimitte
4
illi. Et si septies in die peccaverit in te, et si septies conversus fuerit ad te,
dicens: Paeniteor: dimitte illi.
5
Et dixerunt illi Apostoli: Domine, adauge nobis
6
fidem. Et dixit illis †: Si habueritis fidem, sicut granum sinapis, diceretis huic
arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare: utique obaudisset † vobis,
7
Quis autem habens servum arautem, aut O. . .† . . . centem . . . regredienti de agro,
dicet † illi: Transi, recumbe: sed dicet † illi: Para mihi, quod cenem; et praecinge
te, et ministra mihi, donec manducem, et bibam: et sic tu manducabis et
9
bibes. Numquid gratiam habet servo †, quod fecit, quae sibi imperata sunt †?
10
Non puto. Et vos, cum feceritis † quae praecepta sunt, dicitis †: Servi inutiles sumus:
quod debuimus facere, fecimus.
11
Et factum est, dum Hierusalem iret, transibat per mediam Samariam, et Galileam, et
Hiericho.
12
Et ingredienti ei in quodam castello, et ecce decem viri leprosi steterunt
13
a longe; et levaverunt vocem, dicentes: Jesu Praeceptor, miserere nobis.
14
Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos Sacerdotibus. Et factum est, dum vadunt,
mundati sunt.
15
Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans
Deum;
16
Et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens ei †: et hic erat Samaritanus.
17
Respondens autem. . . dixit: Hi † X. mundati sunt: novem ubi sunt?
18
Ex illis non est qui rediret, et gratias agaret Deo, nisi hic alienigena.
19
Et ait illi: Surge, vade; quia fides tua te salvum fecit.
20
Interrogatus autem a Pharisaeis: Quando venit regnum Dei? . . . ille dixit eis: Non
venit regnum Dei cum observatione:
21
neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.
22
Et ait ad discipulos suos: Venient dies, ut desideretis videre unum diem Filii hominis,
et non videbitis.
23
Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini.
24
Nam, sicut fulgur fulgurans de caelo lucet in his quae sub caelo sunt, ita erit et
† Filius hominis †.
25
Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
26
Et, sicut factum est in diebus Noe, ita erit in diebus Filii hominis.
27
Edebant, et bibebant, uxores ducebant, nubebant usque in diem, qua intravit Noe in
arcam, et venit diluvium, et perdidit omnes.
28
Similiter factum est in diebus Loth. Edebant, et bibebant, emebant, et vendebant,
plantabant, et aedificabant:
29
qua die autem exiit Loth a Sodomis, pluit ignem de caelo, et omnes perdidit:
30
secundum haec erit dies Filii hominis, qua revelabitur.
31
In illa hora, qui fuerit in tecto. . . a ejus in domo, ne descendat tollere illa;
et qui in agro, non redeat similiter retro.
32
Memores estote uxoris Loth.
33
Quicumque autem quaesierit animam suam liberare, perdet illam, et quicumque perdiderit
illam propter me †, salvam faciet illam.
34
Dico vobis, illa nocte erunt duo in lecto uno; unus adsumetur, et alter relinquetur:
35
duae molentes in unum; una adsumetur, et una relinquetur: duo in agro; unus adsumetur,
et unus relinquetur.
36
Respondentes autem, dixerunt illi: Ubi
37
Domine? Quibus ipse dixit: Ubicumque fuerit corpus, illic congraegabuntur et aquilae.