Caput XXIV.
1
Una autem sabbati venerunt valde tempore ad monumentum, portantes quae paraverant:
et invenerunt lapidem revolutum.
3
Ingressae autem †, non invenerunt corpus †.
4
Et factum est, dum mente consternatae essent de facto, et † ecce duo viri steterunt
secus illas in veste fulgente.
5
Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quaeritis
viventem cum mor-
6
tuis †? Rememoramini, qualiter locutus est vobiscum, cum adhuc in Galilaea esset,
dicens:
7
Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum †, et crucifigi, et die tertia
resurgere.
8
Et rememoratae sunt verborum horum.
9
Et regressae †, renuntiaverunt haec omnia illis XI. et ceteris
10
omnibus. Erat autem Maria Magdalenae, et Johanna, et Maria Jacobi, et ceterae, quae
cum ipsis fuerant: haec dicebant † ad Apostolos.
11
Et visa sunt ante illos, sicut deliramentum, verba ista, et non credebant † illis
†. Et
13
ecce duo ex illis ibant in † ipsa die in castellum, quod aberat † stadia sexaginta
ab Hierusalem, nomine Cleofas, et Ammaus
14
†. Et ipsi fabulabantur ex his omnibus, quae acciderant.
15
Et factum est dum fabulabantur, et ipse Jesus supervenit, et ibat cum
16
illis: oculi autem eorum tenebantur, ne eum adgnoscerent.
17
Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem, et estis tristes?
18
Respondit † unus ex ipsis, nomine Cleofas, et dixit illi: Tu solus peregrinus es in
Hierusalem, non cognovisti, quae facta sunt in illa in his
19
diebus? Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Jesu Nazareo, qui fuit Propheta,
potens in opere, et sermone, coram Deo, et omni plebe;
20
quomodo hunc † tradiderunt Principes Sacerdotum, et omnes populus in damnationem mortis,
et cruci eum
21
fixerunt. Nos vero sperabamus ipsum esse, qui redempturus esset † Istrahel: et nunc
tertia dies est hodie, quod haec facta
22
sunt. Et in his omnibus mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem
fuerunt ad monumentum;
23
et, non invento corpore ejus, venerunt, dicentes, se etiam visionem Angelorum vidisse,
qui dicunt eum
24
vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt, sicut mulieres
dixerunt; ipsum vero non viderunt †.
25
Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti
sunt Prophetae.
26
Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?
27
Et erat † incipiens a Moyse, et omnibus Prophetis, interpraetans illis in omnibus
Scripturis, quae de ipso erant.
28
Et adpropiaverunt castello, quo ibant; et ipse finxit se longius ire.
29
Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum; quoniam ad vesperum jam declinavit dies
†. Et intravit cum illis, et mansit †.
30
Et factum est, dum recumbit cum illis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et
porrigebat
31
illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et invisus factus est †
32
eis. Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum erat in nobis ardens in via, cum aperiret
nobis Scripturas?
33
Et surrexerunt ipsa hora, et regressi sunt in Hierusalem; et invenerunt congregatos
undecim, et eos, qui cum illis erant,
34
dicentes: Quod surrexerit Dominus, et visus est a Simone.
35
Et ipsi narrabant, quae gesta erant in via; et quomodo cognoverunt eum in fractione
panis.
36
Dum haec autem locuntur illi †, ipse stetit in medio eorum.
37
Conturbatique, et conterriti, existimabant se spiritum videre.
38
Dixit autem † ad illos: Quid turbati estis? et quare † cogitationes ascenderunt in
corde
39
vestro? Videte, ecce manus meas, et pedes meos †; quia ego sum ipse: palpate, et videte;
quia spiritus carnem, et ossa non habet, sicut me videtis habere †
41
Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis aliquid
hic, quod manducetur?
42
Ad illi optulerunt ei partem piscis assam, et
43
de fabo †. Et manducans coram ipsis, dixit ad eos:
44
Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum: quoniam necesse
est suppleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.
45
Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent ea, quae scripta sunt.
46
Et dixit eis: quoniam sic scriptum est †, Christum pati, et resurgere a mortuis,
47
et praedicari in nomine ejus paenitentiam, et remissa peccatorum in omni gente, incipientibus
ab Hierosolyma.
48
Vos autem estis testes
49
horum. Et ego mitto promissa Patris mei in vobis: vos autem sedete in civitate, quoadusque
induamini virtutem †
50
ab alto. Eduxit autem eos foris in Bethaniam; et elevatis manibus suis, benedixit
eos †.
51
Et factum est dum benedicit illos, recessit ab eis †.
52
Et ipsi regressi † sunt in Hierusalem cum gaudio magno.
53
Et erant semper in templo, laudantes †.