SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Prooemium

Ministri dei nostri, dicetur vobis, Is. Lxi, V. 6.

In his verbis congrue tangitur materia huius secundae epistolae ad Corinthios.

Nam in prima epistola agit apostolus de ipsis sacramentis, sed in hac secunda agit de ministris ipsorum sacramentorum, tam bonis, quam malis.

Ratio autem hanc epistolam scribendi fuit, quod Corinthii, post praedicationem eius, admiserant pseudo-apostolos, quos apostolo praeferebant. Propter hoc scribit eis hanc epistolam, in qua commendat apostolos et ostendit verorum apostolorum dignitatem; ostendit etiam et vituperat falsorum apostolorum falsitatem.

Commendat autem verorum apostolorum dignitatem, ex hoc quod sunt ministri dei. Ministri, inquit, dei, dicetur vobis, scilicet apostolis, qui quidem dicuntur ministri quantum ad tria.

Primo quantum ad dispensationem sacramentorum.

I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo, ut ministros, etc.. Christus enim institutor est sacramentorum, sed apostoli et eorum successores ea dispensant, et ideo subditur in praedicta auctoritate et dispensatores mysteriorum dei.

Secundo quantum ad gubernationem, scilicet inquantum gubernant populum dei. Sap.

C. VI, 5: cum essetis ministri, non recte iudicastis, etc.. Deus enim gubernat omnia per prudentiam. Unde quicumque aliquid gubernat, dicitur minister dei.

Tertio quantum ad humanae salutis operationem, inquantum scilicet eorum ministerio et praedicatione, homines ad salutem conversi sunt: cuius salutis solus deus est auctor, quia ipse est qui venit salvum facere quod perierat, apostoli vero ministri. I Cor. III, V. 4 s.: quid ergo est Apollo? quid Paulus? ministri eius, cui credidistis, etc..