COMMENTARII IN LIBRUM DANIELIS PROPHETAE

 PRAEFATIO D. ALBERTI.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I DANIELIS

 CAPUT II.

 IN CAPUT II DANIELIS

 CAPUT III

 IN CAPUT III DANIELIS

 CAPUT IV.

 IN CAPUT IV DANIELIS

 CAPUT V.

 IN CAPUT V DANIELIS

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI DANIELIS

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII DANIELIS

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII DANIELIS

 CAPUT IX,

 IN CAPUT IX DANIELIS

 CAPUT X.

 IN CAPUT X DANIELIS

 CAPUT XL

 IN CAPUT XI DANIELIS

 IN CAPUT XII DANIELIS

 CAPUT XIII,

 IN CAPUT XIII DANIELIS

 CAPUT XIV,

 IN CAPUT XIV DANIELIS

IN CAPUT I DANIELIS

COMMENTARIUS.

" Anno tertio regni Joakim. " Si totum quod in hoc libro habetur, ad eumdem Prophetam referatur, quod tamen negat Hieronymus, tunc duplex. Prophetae describitur excellentia, et secundum hoc in duas partes dividitur liber, in quarum prima excellentia describitur Danielis in visionibus propheticis. In secunda autem, quae in decimo tertio et decimo quarto capitulis continetur, excellentia ejusdem describitur in humanis industriis.

In prima duo sunt, excellentia scilicet Prophetae in visionibus aliorum, et excellentia ejusdem in visionibus propriis, quod describitur a capitulo septimo, v. 1, ibi, " Anno primo Baltassar regis, " usque ad penultimum exclusive capituli decimi tertii ,

Prima harum in duas scinditur: primo enim ostenditur excellens in visionibus imaginariis: secundo, in visione sensibili, infra, v, 1, ibi, " Baltassar rex fecit grande convivium, "

Prima harum adhuc in duas partes. Primo enim ostenditur excellens in vi- sione successionis regnorum omnium usque ad regnum Cyri. Secundo, ostenditur excellens in visione regni Babylonis, infra, IV, 1, ibi, " Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea. "

In prima tria sunt, scilicet meritum quo excellentiam illuminationis promeruit, et hoc continetur in capitulo primo. Et excellentia illuminationis qua secreta revelavit, ibi, cap. II, 1: " In anno secundo. " Et constantia virtutis qua Deo fideliter adhaesit, ibi, cap. iii, 1: " Nabuchodonosor rex fecit statuam. "

Primum capitulum habet tres partes, in quarum prima describitur puerorum in palatium introductio: in secunda, sanctorum puerorum propositi confirmatio, ibi, v. 8: " Proposuit autem Daniel in corde suo. " In tertia, tanti meriti renuntiatio, ibi, v. 17: " Pueris autem his dedit Deus. "

Prima harum duas habet partes: primo enim describitur qualiter a Judaea in Chaldaeam translati sunt: secundo, qualiter in palatium introducti, ibi, v. 3: " Et ait rex Asphanez. "

In prima duo dicuntur, scilicet fortitudo regis captivantis, et captivitas.

Et hoc est:

" Anno tertio regni Joakim, regis Ju-da. " Iste Joakim filius Josiae fuit, quem sicut habetur, IV Reg. xxiii, Pharao Nechao loco patris regnare constituit, in cujus anno tertio perfecto et quarto inchoato, Nabuchodonosor in Babylone regnare coepit: unde, Jerem. xxv, 1: Verbum quod factum est ad Jeremiam de omni populo Juda, in anno quarto regis Joakim, filii Josiae, regis Juda, ( ipse est annus primus Nabuchodonosor, regis Babylonis). Hieronymus: " Anno octavo regin Joakim, et quarto " Nabuchodonosor, idem Joakim pote-" stati Nabuchodonosor se dedit, et in " eadem deditione tribus tantum annis " perseverans, rebellis existens, ab ipso " Nabuchodonosor captus et interfectus " est. " Unde quod hic dicitur anno tertio, computandum est a tempore a quo tributum reddere coepit, hoc est, ab octavo usque ad undecimum quando rebellavit: ut sit sensus: " Anno tertio regni Joakim, " quo scilicet sub Nabuchodonosor regnavit, " regis Juda, " hoc est, super duabus tribubus regnantis, " venit Nabuchodonosor, rex Babylonis, " motus negatione tributi quod ante dederat Joakim., " Jerusalem, " cum exercitu scilicet, " et obsedit eam : " quam tamen totam non destruxit, sed captivato rege et interfecto, litium ejus Joakin, n ultima littera, loco patris constituit, quem postea statim amovit, et patruum ejus Sedeciam regnare constituit, cujus undecimo anno Jerusalem capta et destructa est . In captivitate ergo Joakim primi translati sunt isti pueri.

Ne autem fortitudini regis adscribatur, et non virtuti divinae, ideo sequitur:

" Et tradidit Dominus, " qui malos saepe punit peccatores. Thren. I, 1 4: Dedit me Dominus in manu de qua non . potero surgere. Et hoc est: " In manus ejus, " regis scilicet Babylonis. Job, IX,

24: Terra data est in manus impii. " Joakim, regem Juda, " qui Joakim secundae tesseredecadis terminus est: Joakin vero filius ejus, tertiae tesseredecadis initium. Quod ignoravit Porphyrius in Matthaeo, dicens unam deesse generationem. " Et partem vasorum domus Dei, " hoc est, templi, supple, tradidit etiam in manus regis Babylonis. Et dicit partem, non omnia: quia in prima transmigratione non tulit nisi partem, omnia vero in ultima destructione. " Et asportavit ea in terram Sennaar. " Sennaar campus est, qui alio nomine Durau dicitur, in quo turrim mirae altitudinis construxerunt, quae propter confusionem linguae, Babel dicta est . Unius enim et ejusdem loci nomen est Sennaar, et Duran, et Babel. Et impletum est id quod dicitur, Isa. XXXIX. 6: Et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem. " In domum Dei sui, " supple, reposuit ea, ut vasa decoris Domini essent in domo idoli, et in obsequio. Daniel. v, 23: Vasa domus Dei allata sunt coram te: et tu, et optimates tui, et uxores tuae, et concubinae tuae vinum bibistis in eis. Et hoc est quod sequitur: " Et vasa intulit, " supple, Nabuchodonosor, " in domum thesauri dei sui. " Osee, II, 8: Argentum multiplicavi ei et aurum, quae fecerunt Baal.

Spiritualiter autem significant pretiosas animas sanctas, et virtutes continentes. Act. IX, 15: Vas electionis est mihi iste. Quae suadente diabolo numquam a domo Dei in habitationem mundi transferuntur. Unde, Matth XII, 29, dicitur de Christo per oppositum: Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, ei vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? etc. . Isa. XXII, 25: Auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, ei frangetur, et cadet, et pe-ribit quod pependerat in eo. Parum autem ante dictum fuerat, v. 25: Suspendent super eum... vasorum diversa genera. Dicit etiam Glossa, quod " vasa " sunt libri doctrinarum philosophicu-" rura, qui quidem numquam in loto " falsi sunt, sed quaedam vera continent: " omnis autem veritas est a prima veriti tate, ideo non in toto, sed in parte in " Sennaar transferri possunt. " Sennaar enim mendacium interpretatur: unde Jacob Patriarcha veritatem infundi in haec vasa desiderans, Genes. xliii, 11, dicit filiis: Sumite de optimis terrae frugibus in vasis vestris, et deferte viro munera. Haec sunt vasa quae, IV Reg. IV, 2 et seq., Elisaeus praecipit offerri viduae, ut oleum, hoc est, scientia veritatis quae secundum pietatem est, omnibus illis infundatur.

" Et ait Rex Asphanez. " Tangitur hic qualiter pueri introducti sunt in palatium, et dicuntur tria, scilicet praeceptum regis de puerorum introductione: constitutio de enutritione, ibi, v. 5: " Et constituit. " Et de puerorum nomine, et nominum immutatione, ibi, v. 6: "Fuerunt ergo inter eos. "

Et hoc est: " Et ait rex, " Nabuchodonosor scilicet, " Asphanez. " Hieronymus dicit, quod " interpretatur equorum " domitor, forte propter hoc quod ma-" reschallus fuit: illius enim interest " curam habere eorum qui ad curiam reti cipiuritur. " " Praeposito eunuchorum. " Eunuchus dupliciter dicitur, ab accidente corporali scilicet, quia exsectus est, et ab obsequio. Antiquorum enim consuetudo fuit servos habere eunuchos: et propter hoc consuetudo inolevit servos eunuchos vocare. Huic ergo quid praeceperit, subditur: " Ut introduceret, " in familiam scilicet regis, et curiam, " de filiis Israel, " supple, quosdam. Et subdit quales genere: " Et, " id est, " de semine regio: " nobilium enim est nobilem habere animum. Isa. XXXII, 8: Princeps eaquae sunt digna principe cogitabit, et ipse super duces stabit.

" Et tyrannorum pueros. " Tyranni non dicuntur hic a corruptione regiminis, et regni, sed potius a strenuitate rei militaris: unde Hieronymus dicit, quod " tyranni sunt nobiles in hoc loco: no-" biles enim strenuitate animi, et rei ini" litaris exercitio, necessarii sunt regi-" bus. " Pueros autem facit eligi, eo quod illi facilius informandi sunt: unde et Plato in prima parte Timaei, ad rem militarem praecipit eligi electam juventutem. Electa autem juventus est, quae et viribus corporis, et mentis praeeminet strenuitate. " In quibus nulla esset macula. " hoc est, mutilatio, vel membrorum distorta deformatio. Unde Philosophus: " Monstrum in corpore frequenter " monstrum in mente est. " Et Commentator super Ethicam dicit, quod " indiciis " virtutum animae sunt in corpore, sicut " in vivacitate sensuum prudentia, in " debita proportione membrorum mence surae et quantitatis justitia, in comple" xione aequali temperantia, et in robore " corporis fortitudo. " Et hoc est quod sequitur: " Decoros forma. " In omnibus enim commensurata proportio decorem inducit. Psal. xliv, 3: Speciosus forma prae filiis hominum. Tales etiam decori frequenter affatu dulcissimi sunt.

Et subdit de habitudine mentis, dicens: " Et eruditos omni sapientia. " Eruditus est extra rude imperitiae positus: unde Boetius: " Eruditi viri est de " quolibet sicuti est rationem reddere. " " Sapientia autem est de altissimis quae " difficilia sunt homini scire, et quae " propter seipsa maxime volumus scite re, " ut dicit Philosophus. Job, xxviii, 18: Trahitur sapientia de occultis. " Cautos scientia. " Scientia est effectus demonstrationis: quia scientia in cautelas syllogismorum et probationum consistit. Et propter hoc dicit, cautos scientia. Et quia humana ratio de humanis ralio- cinatur, ideo dicit Augustinus, quod " scientia est de humanis, sapientia de " divinis. " Et tales cautelas ad respondendum, et obviandum necesse est habere curiales, qui frequenter judices sunt. Isa. LIII, 11: In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos. " Et doctos disciplina, " Ad Hebr, XII, 11, super id, Omnis autem disciplina, dicit Glossa, quod " disciplina duplex est, " scilicet morurn eruditio, quae Graece " dicitur AdminBookmark et demonstrabilium

" scientia, quae Graece dicitur AdminBookmark : " et utroque istorum modorum sumitur hic, ut et scilicet moribus essent adornati, ei disciplinis liberalibus eruditi. Ad Hebr. XII, 7: In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus. " Et qui possent stare, " sive ministrare, " in palatio Regis. " Hieronymus: " His " enim insigniti, sunt adspectu regio di-" gai. " Simile quid fecit Salomon in ordine ministrantium, III Reg. x, 4 et 5: Videns autem regina Saba habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, non habebat ultra spiritum. " Ut doceret eos litteras, " Chaldaicas scilicet, quae maxime sunt de diviuativis scientiis, " et linguam Chaldaeorum. " Hieronymus: " Syram, quia una " est cum Chaldaea lingua: non enim de " Facili posset esse ut in palatio essent, " et linguae renis essent ignari. " I ad Corinth. XIV, 11: Si nesciero virtutem vocis, ero ei cui loquor barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus.

Glossa hic objicit: Philo arbitratur linguam llebraeorum esse Chaldaicam, quia Abraham de Chaldaeis exivit: sed tunc quaeritur, quomodo pueri linguam quam in patria noverant, in Chaldaea discerent. Et solvit Glossa dicens: " Forte " secundum quorumdam opinionem, " Abraham Chaldaeorum et Hebraeorum " linguam habuit, sed Hebraeorum tanti tum filios ei familiam docuit, Chaldai" cam autem pueri in Babylone didice-

" runt. " Ex hoc etiam quod dicitur quod praepositus eunuchorum introduxit eos in curiam, dicit Hieronymus, quod arbitrantur Judaei Danielem et socios suos fuisse eunuchos, inducentes id Isaiae, XXXIX, 7, ubi Isaias dicit ad Ezechiam: Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. Sed huic videtur obviare quod sequitur: " In quibus nulla esset macula: " maxima enim macularum est exsectum esse. Deuteron. xviii, 1: Non intrabit eunuchus atlritis vel amputatis testiculis, et abscisso verctro, ecclesiam Domini. Propter quod videtur dicendum sicut prius, quod eunuchus ab obsequio, et non ab accidente corporis dicitur. Glossa tamen solvit moraliter sic dicens: " Non videntur abscissi qui sine " macula sunt: quidam enim eunuchi-" zantur aut vi, aut infirmitate: quidam " autem se castrant pro caelesti curia vel " patria, et bi non abscissi sunt nisi sola " voluntate, et bi sunt sine macula. " Matth XIX, 12: Sunt eunuchi qui de matris utero sic nati sunt, et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus, et sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Secundum hoc ergo sensus est, quod pueri actu castitatis, et fidei custodia eunuchi dicuntur, non sectione corporis. Attende etiam hic, quod industria regis elegit speciosos corpore, et perfectos mente: quia, sicut virtus mentis substantialis est felicitati, ita species corporis condecorat eamdem. Unde Philosophus: " Non dicitur felix " qui specie corporis turpissimus est . " Moraliter autem hoc facto gentili monemur, quod tales in Ecclesias, et in curas animarum introducimus, qui habitu mentis et corporis perfecti sint, et ejusdem linguae cum his quorum curam suscipiunt: quia aliter docere non possunt. Exod. XVIII, 21 et 22: Provide de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas et qui ode-sint avaritiam: ei constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, qui judicent populum omni tempore. Et contrarium facientes arguuntur, Ezech. xliv, 6 et 7: Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israel: eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo, et polluant domum meam.

" Et constituit eis rex annonam. " Tangitur puerorum nutritio: et hoc est: " Et constituit eis rex annonam, " hoc est refectionem, aper singulos dies, " ut non de horreis, sed recenti annona quotidiana sustentarentur: non enim poterant vacare studio, et de acquisitione necessariorum cogitare. Propter quod etiam dicit Philosophus , quod "primis " philosophantibus omnia suppetebant " et ad voluptatem, et ad voluntatem ". necessaria. " " De cibis suis, " ut cibo regio optimus nutriretur sanguis, et spiritus qui a plus esset ad virtutis et scientiae informationem. " Et de vino unde bibebat ipse: " hoc enim moderate sumptum, et optimum facit spiritum, et optime motum. Cantic. viii, 2: Bubo tibi poculum ex vino condito, etc. Et, ibidem, VII, 9: Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. " Ut enutriti tribus annis, " talibus scilicet cibis, et potibus, " postea starent in conspectu regis, ''" Tribus annis autem enutriti sunt, ut primo anno sanguis prius habitus ad regium cibum mutaretur, secundo anno sanguis regii cibi membris imbiberetur, tertio membra sic infusa ad operationes confortaretur.

Moraliter hoc gentile factum instruit viros Ecclesiasticos quibus praebendae regales constitutae sunt, ut studio. vacent, et laudi divinae. Act. VI, 2: Non estaequum nos derelinquere verbum Dei, ei ministrare mensis. Et in damnationem

sui, Christi annonam sumit, qui opus propter quod statuta est praebenda, non perficit. Ezech. XVI, 13: Similam, et mel, et oleum comedisti, et decora facta es vehementer nimis. Propter quod comminatur Dominus, Osee, II, 9: Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, id est, auferam ab Ecclesiis. Et quod dicitur, quod starent in conspectu regis, quia stare ministrantis est, et obedientis, monet ut recti per justitiam parati stemus ad obsequia divina. III Reg. XVIII, 15: Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto. Psal. v, 5: Mane adstabo tibi, et videbo.

" Fuerunt ergo inter eos. " De nomine introductorum, et nominum mutatione agitur hic: et haec sunt duo quae hic dicuntur, et hoc est: " Fuerunt ergo inter eos, " pueros scilicet in palatium introductas, qui multi erant, sed excellentiores inter eos, " de filiis Juda, " hoc est, de tribu Juda nati fuerunt, supple, " Daniel, " qui judicium Dei interpretatur, eo quod de singulis illuminatione divina judicare potuit. Psal. XVI. 2: De vultu tuo judicium meum prodeat. " Ananias, " qui gratia Domini interpretatur, eo quod gratus ipse et opus ejus Deo fuit. Psal. lxxxiii, 12: Gratiam et gloriam dabit Dominus. " Misael, " qui populus Dei interpretatur, eo quod obedientia et subjectione de populo Dei se esse probabat. Psal. XCIX, 2: Nos populus ejus, et oves pascuae ejus. Isa lx, 21:. Populus tuus omnes justi. " Et Azarias, " qui auxilium Domini interpretatur, eo quod in omnibus auxiliatorem Dominum habuit, dicens cum Psalmista, Psal. cxx, 2: Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram.

Et subdit de horum nominum mutatione:

. " Et imposuit eis praepositus eunuchorum, " per quem scilicet ad curiam vocati fuerant, " nomina, " alia scilicet. Hieronymus, " Sicut Pharao, Genes, " xli, 45, Joseph aliud nomen imposuit: " noluit enim in terra captivitatis voca-" bula Judaeae pueros habere.. " Unde, Psal. CXXXVI, 4: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena ? " Danieli, " supple, imposuit nomen, " Baltassar: " qui, ut dicit Hieronymus, " capillus capitis interpretatur, vel quia " judicii subtilitate singula discerneret, " etsi essent subtilia sicut capillus. " Cantic. v, 11: Comae ejus sicut elatae palmarum, " Ananiae, " supple, imposuit nomen, " Sidrac, " qui interpretatur decorus mihi, pro decore virtutis et corporis. Judith, x, 4: Cui etiam Dominus contulit splendorem, quoniam omnis ista compositio, non ex libidine, sed ex virtute pendebat. " Misaeli, " supple, imposuit nomen, " Misach, " qui interpretatur quis risus, vel quis de gaudio, eo quod jucunditate bona commanentes jucundos fecit. Ad Roman. XII, 8: Qui in hilaritate ministrat : ministrantibus enim competit hilaritas. " Et Azariae, " supple, nomen imposuit, " Abdenago, " qui interpretatur serviens taceo, quia sine contradictione et murmure servivit. Job, XXXIX, 34: Manum meam ponam super os meum. Thren. III, 28: Sedebit solitarius, et tacebit: quia levavit se super se,

" Proposuit autem Daniel. " Tangit hic de proposito puerorum: et tanguntur principaliter duo, scilicet propositi sanctitas, et sanctitatis affectus, ibi, v. 15: " Post dies autem decem. "

In prima tria sunt, scilicet propositi firmitas: et propositi perducendi ad effectum sagacitas, ibi, " Et rogavit praepositum, " scilicet puerorum: ad excludenda contraria mira subtilitas, ibi, v. 11: " Et dixit Daniel ad Malas ar. "

Dicit ergo: " Proposuit autem Daniel. " Solum illum nominat, quia ille principalis erat, tamen alii etiam in proposito consentiebant: " in corde suo: " quia dicit Beda, quod " proposi-" tum est conceptus cordis deliberatione " firmatus. " Psal. lxv, 13 et 14: Reddam tibi, scilicet Deo, vota mea quae distinxerunt labia mea. " Ne pollueretur de mensa regis, " hoc est, de cibis regis: quod quatuor modis fieri potuit, scilicet si comederet prohibitum. Levit. XI, 2 et seq., numerentur omnia animalia immunda de quibus edere non possunt filii israel 2. Si comederet injuste acquisitum, ut raptum vel extortum. Proverb, IV, 17: Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt. Vel, si comederet de idolothyto quod Apostolus prohibet, ne scandalizentur infirmi . Quarto, ne in crapula et superfluitate comederet, quod in mensis regum fieri consuevit. Isa. XXVIII, 8: Omnes mensae repletae sunt vomitu sordiumque. " Neque de vino potus ejus, " propter easdem quatuor causas. Ad Ephes. v, 18: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Vinum enim his non competit, qui secreta regis celare debent. Proverb. XXXI, 4: Nullum, secretum est ubi regnat ebrietas. Unde ad commendationem Joannis dicitur, Luc. I, 15: Vinum et siceram non bi-

" Et rogavit praepositum. " Tangitur hic ad consequendum propositum puerorum sagacitas, et duo dicuntur: preces Danielis, et responsio praepositi eunuchorum: et hoc est:

" Et rogavit. " scilicet Daniel, " praepositum eunuchorum, " cujus ex officio intererat, " ne contaminaretur, " hoc et, ne cibis alienigenarum contaminari cogeret. Joan IV, 9: Non caut ruitur Judaei Samaritanis. Simile quid fecit Judith, xiii, 20: Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodiuit me Angelus ejus, et hinc euntem, et ibi commorantem, et inde huc revertentem, ei non permisit me Dominus ancillam suam coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me,

" Dedit autem Deus, " quia omne bonum a Deo est, " Danieli gratiam, " hoc est, gratiositatem propter virtutem, " et misericordiam, " propter suae captivitatis miseriam, ut scilicet gratiositate virtutis et miseria captivitatis flecteretur, et. citius audiret preces. Genes. xliii, 14: Deus meus omnipotens faciat vobis eum placabilem. Et hoc est quod sequitur: " In conspectu principis eunuchorum. " Exod. xxxiii, 17: Invenisti gratiam coram me,

" Et ait princeps eunuchorum ad Denudent, " supple, et per Danielem ad alios: " Timeo ego dominum meum regem. " Nola in hoc quod de se flexus fuit, ad benignitatem, qui metum regis allegabat, et facit memoriam praecepti, subdens: " Qui " hoc est, quia ille, " constituit vobis cibum ei potum: " cujus praeceptum inferior revocare non audet. Et subdit experimentum, quia deprehendi posset si transgrederetur: " Qui, " scilicet Rex, " si viderit, " hoc est, experimento probaverit, " vultus vestros, " in quibus macies abscondi non potest, " macilentiores, " per inediam subtracti cibi, " prae caeteris adolescentibus coaevis vestris: " quia si essent seniores, vel juniores, non esset aequalis virtus nutritiva in eis: " condemnabitis caput meum regi. " Proverb.

XVI, 14: Indignatio regis nuntii mortis: et vir saliens placabit eam. Hic notanda sunt verba Hieronymi, qui sic dicit.: " Qui de mensa regis non vult " comedere, ne polluatur, utique si " sapientiam et doctrinam aegyptiorum " et Chaldaeorum sciret esse peccatum, " numquam acquiesceret discere quod " non licebat. Discunt autem non ut " sequantur, sed ut judicent atque con-" vincant. Quomodo si. quispiam adverte sus Mathematicos velit dicere imperita tus AdminBookmark risui pateat: et advero sum Philosophos disputans, si ignoret " dogmata Philosophorum? Discunt or" go ea mente doctrinam Chaldaeorum, " qua et Moyses omnem sapientiam " aegyptiorum didicerat, hoc est, ut " singula dijudicent, non ut sequan-" tur. "

" Et dixit Daniel. " Attenditur hic puerorum subtilitas in excludendo contraria sui propositi. Duo autem persuadebant, ut preces puerorum admitteret, scilicet verba composita, et utilitas.

De primo dicit: " Et dixit Daniel ad Malasar, " qui fuit subminister Asphenez, praepositi Eunuchorum: et hoc est quod sequitur: " Quem constituerat, " scilicet sicut subministrum, " princeps eunuchorum, " Asphenez scilicet, " super Danielem, Ananiam, Misaelem, et Azariam, " qui scilicet loco ejus quotidie ministraret: mediae enim dignitatis est aliis subesse, et alios sub se habere. Matth. viii, 9: Ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites.

" Tenta nos. obsecro, servos tuos. " Per hoc quod dicit, tenta, fidei nola magnitudinem. Per hoc, quod dicit, servos tuos, captat benevolentiam: " diebus decem. " Omnia refert ad obedientiam decalogi. Psal. cxliii, 9: Inpsalterio, decachordo psallam tibi. " Et

dantur nobis legumina ad vescendam, " quae scilicet lex non prohibet , et frigida sunt contra concupiscentiam. In quo notatur parcimonia cibi, quae ad sanitatem valet mentis, et corporis. " Et aqua ad bibendum, " quae simplex et purus potus est, nec fauces incitans ad ebrietatem, nec libidinem concitat a luxuriandum. Ad Ephes. v, 18: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Eccli. XXXI, 37: Sanitas est animae ei corpori sobrius potus. Propter quod dicitur, Prov. IX, 2, quod sapientia miscuit vinum." Et contemplare, " supple, post hoc, " vultus nostros, " Hieronymus. " donec veniens probationis spatium, nec ni-" ruis breve, nec nimis longum, quod " cito possit impetrare, " " Et vultus puerorum qui vescuntur cibo regio, " comparatos scilicet ad vultus nostros, " et, sicut videris, " tali consideratione praehabita, sic " facies cum servis tuis. " Ac si dicat: Si videris obedientiam. legis etiam corporaliter nobis proficere, concede quod petimus: sancti enim delectatione virtutis etiam corporaliter reficiuntur. Psal. lxii, 6: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Unde etiam Moyses, Exod. XXXIV, 28, ex refectione dulcedinis Dei abstinuit quadraginta diebus, et quadraginta noctibus . Psal. lxxvii, 23: Panem Angelorum manducavit homo: cibaria misit eis in abundantia. Hieronymus: cc Admirabilis fidei magnitudo non solum " sibi corpulentiam viliori esu ut per le" gumina promittit, sed etiam tempus " statuit, non temeritate, sed fidei mag" nitudine qua regias dapes contempsit. " Ad Hebr XI, 25: Magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem.

" Qui audito sermone hujuscemodi, " persuasionis scilicet, " tentavit eos diebus decem. " Sapient. III, 5: Deus tentavit eos, et invenit illos digros se.

Et subdit de experimento:

" Post dies autem decem, " qui ad observantiam decalogi referuntur, " apparuerunt vultus carum meliores, " ut verum comprobaretur, quod dicitur, Sapient. XVI, 26: Non nativ italis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint, conservat. " Et corpulentiores, " pinguedine etiam corporali, ut dicit Hieronymus. Deuter. XXXII, 15: Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, etc. " Prae omnibus pueris, " coaevis eorum scilicet, " qui vescebantur, " supple, contra legem, " cibo regio. " Crapula enim nulli prodest. Luc. XXI, 34: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate. Eccli. XXXI, 23: Vigilia, cholera, et tortura viro infruniio: somnus sanitatis in homine parto. Eccle. v, 11: Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive inuitum comedat: saturitas autem divitis non siuit eum dormire.

Et subjungit de utilitate invitante ad exauditionem:

" Porro Malasar tollebat cibaria, " pueris scilicet deputata, tollebat autem in usus proprios, " et vinum potus eorum, " supple, tollebat , " dabatque eis legumina. " Optimum enim aestimabant pueri, si viliora pro melioribus commutarent, dummodo legem observarent. Ad Hebr x, 34: Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.

" Pueris autem his, " Tangit hic tanti meriti remunerationem, et duo dicit, scilicet praemium virtutis, et perseverantiam dignitatis, ibi, v. 21: " Fuit autem Daniel. "

Et hoc est: " Pueris autem his, " quatuor scilicet, " dedit Deus, " merito scilicet talis propositi " scientiam ei disciplinam. " Haec in praecedentibus exposita sunt . " In omni libro, " supple, discendo, " et sapientia, " quae de altissimis et divinis est. Sapient. VIII, 7: Sobrietatem, et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Jacob. I, 5: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat. " Danieli autem, " specialiter " dedit Deus intelligentiam omnium vi- . sionum. " " Visio est, ut dicit Philoso-" phus, in qua res ut futurae sunt, os-" tenduntur, " et haec est intellectualis visio. Unde Hieronymus: " Danieli ex-" tra alios hoc dedit Deus, quia quod " alii in phantasmate, hic mentis oculis " conspiciebat in veritate, " " Et somniorum. " Hieronymus. " aenigmatum, " vet imaginum, quibus monstrantur " futura. " Unde Rabbi Moyses dicit, quod " somnium est casus a prophetia: " quia prophetia est visio in lumine intelligentiae, somnium autem manifestatio futurorum in imagine, in quo cadit et quasi occumbit lumen intelligentiae. Numer. XII, 8: Ore ad os loquor ei, et palam, et non per aenigmata et figuras Dominum videt. Osee, XII, 10: Ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. Psal. lxxxviii, 20: Tunc locutus es in visione sanctis tuis.

Et subdit de experimento hujus prae-

" Completis itaque diebus, " trium annorum scilicet, " post quos dixeratrex, " Nabuchodonosor scilicet, " ut introducerentur, " pueri scilicet in conspectu ejus. Isa. xxviii, 9: Quem docebit

scientiam ? ei quem intelligere faciet auditum ? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Ita isti pueri qui dissuescentes Hebraica, et consuescentes Chaldaica, ad regem introducuntur: et hoc est: Introduxit eos praepositus eunuchorum, " Asphenez scilicet, " in conspectu Nabuchodonosor, " Quia jam nihil erat in eis quod oculos majestatis ejus posset offendere. Psal. XXXI, 8: In via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Sic, II Reg. XIX, 38, dixit David ad Chamaan, transmutatus scilicet ad virtutem: Mecum transeat Chamaan, et ego faciam ei quidquid tibi placuerit, et omne, quod petieris a me impetrabis.

Et subdit de regis experimento: " Cumque eis locutus fuisset rex. " Hieronymus, " Tentando eorum sapien-" tiam. " Jacob. I, 12: Beatus vir qui suffert tentationem. " Non sunt inventi tales, " hoc est, illis in sapientia similes, " de universis, " scilicet pueris in palatium assumptis. Eccli. xliv, 20: Non est inventus similis illi in gloria: qui conservavit legem Excelsi. " Ut Daniel, Ananias, Misael, et Azarias. " Hieronymus, " Quos panis vitae, et fons sapientiae paci verat, et docuerat. " Eccli. xv, 3: Cibabit illum, Dominus scilicet, pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum. " Et, " supple, ideo digni, et idonei, " steterunt in conspectu regis, " parati in omnia obsequia, sicut et nos in conspectu Regis nostri stare deberemus. Prov. XIV, 35: Acceptus est regi minister intelligens.

" Et omne verbum sapientiae, " quae de divinis est, hoc est, quidquid poterat quaeri de divinis: " ei intellectus, " Intellectus est lumen quod per modum principii cujusdam ad omnia dirigit investigando. Gregorius: " Intellectum " dat, dum de auditis mentem illumi-" nat. " Isa. XI, 2: Requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae, et intellectus. Eccli. XVII, 5: Cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos, " Quod suscitatus est ab eis rex, " hoc est, quae quaesivit ab eis, " invenit in eis decuplum, " quia super illuminationem humanam, novem ordinum Angelorum habebant, et divinam illuminationem. Psal. lxxxviii, 16: In lumine vultus tui ambulabunt. " Super omnes ariolos. " Hieronymus: " Arioli " ab aris dicuntur, qui in extis anima-" lium in aris immolatorum futura prae-" dixerunt, sicut adhuc exstant libri, qui " sunt de illa parte necromantias quae " incantativa vocatur, in qua animalia " cum carminibus obsecrata degulantur,

" in degulatis judicatur, si in composi" tione et cursu sanguinis naturaliter se " habet, et secundum hoc fausta pro-" nuntiantur. " " Et magos. " Magi dicuntur secundum Hieronymum, quasi . magistri, qui de universis philosophantur, magi tamen specialiter astronomi dicuntur, qui in astris futura rimantur. " Qui erant in universo regno ejus. " Hujus causa redditur, Luc. XXI, 15: Ego dabo vobis os, et sapientiam, cui non poterunt resistere, et contradicere omnes adversarii vestri. Act. VI, 10: Non poterant resistere sapientiae et Spiritui qui loquebatur.

Et subjungit de praemio dignitatis: " Fuit autem Daniel, " antonomastice scilicet, " usque ad annum primum Cyri regis, " in honore scilicet et dignitate. Sapient. x, 10: Honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.