COMMENTARII IN LIBRUM DANIELIS PROPHETAE

 PRAEFATIO D. ALBERTI.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I DANIELIS

 CAPUT II.

 IN CAPUT II DANIELIS

 CAPUT III

 IN CAPUT III DANIELIS

 CAPUT IV.

 IN CAPUT IV DANIELIS

 CAPUT V.

 IN CAPUT V DANIELIS

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI DANIELIS

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII DANIELIS

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII DANIELIS

 CAPUT IX,

 IN CAPUT IX DANIELIS

 CAPUT X.

 IN CAPUT X DANIELIS

 CAPUT XL

 IN CAPUT XI DANIELIS

 IN CAPUT XII DANIELIS

 CAPUT XIII,

 IN CAPUT XIII DANIELIS

 CAPUT XIV,

 IN CAPUT XIV DANIELIS

IN CAPUT VI DANIELIS

COMMENTARIUS.

" Placuit Dario. " Hic tangitur excellentia Prophetae in regno Darii, sicut excellens fuit in regno Chaldaeorum. Dividitur autem in partes tres. In prima ponuntur ea, quae incendunt invidiam.. In secunda, quae probant Prophetam, ibi, v. 19: " Tunc rex primo diluculo. " In tertia, describit procedentem in peccatores vindictam, ibi, v. 24: " Jubente autem rege. "

Prima dividitur in tres, scilicet Danielis exaltationem: contra Danielem invidorum machinationes, ibi, v. 4: " Unde principes et satrapae. Tertio, describit periculi contra Prophetam intentationem, ibi, v. 16: " Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem. "

In prima tria sunt, scilicet provinciae per principes dispositio, trium super principes praelatio, Danielis in omni virtute confirmatio.

Dicit ergo:

" Placuit Dario. " Josephus dicit, quod " Darius, superato regno Chaldaeorum, " tulit secum Danielem, et in eo honore, " quo Baltassar eum habuerat, habuit " eum: " quia non est dubium, quin tunc audierit quod acciderat Baltassar, de scriptura, et interpretatione Danielis, et quomodo regnum Persarum et Medorum praedixerit: et ideo dicitur: " Placuit Dario, et constituit super regnum, " quod, erat centum et viginti septem provinciarum, " satrapas centum et viginti, " ut scilicet quaelibet provincia haberet suum satrapam, septem autem quae supererant, tribus superioribus deservirent. Esther, I, 1: In diebus Assueri, qui regnavit, ab India usque aethiopiamsuper centum viginti septem provincias.

Quare hoc fecerit, subdit:

" Ut essent in toto regno suo, " hoc est, in omni parte regni, ut quaelibet provincia haberet, ad quem respiceret, ne longe agente rege negotia periclitarentur. Exod. xviii, 21 et 22: Constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, qui judicent populum omni tempore.

" Et super eos principes tres, " supple, constituit: pauciores enim praeesse non poterant, sicut praehabitum est, unus enim curiae, alter militibus sive exercitibus, tertius negotiis, seu judiciis praeerat. II Reg. xxiii, 16: Irruperunt ergo tres fortes castra Philistinorum, qui erant cum David. " Ex quibus Daniel unus erat, " de quo rex plus confidebat, et intelligitur unus, unicus. Genes. xli, 44: Dixit rex ad Joseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra aegypti.

Quare autem hoc fecerit, subdit: " Ut Satrapae, " Provinciarum scilicet praefecti, " illis, " scilicet tribus, " redderent rationem, " hoc est, computationem de reditibus scilicet provinciarum, et de expensis, et etiam de negotiis. Matth XVIII, 23: Assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Genes. XXXI, 39: Ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas. " Et rex non sustineret molestiam, " in auditu scilicet negotiorum, et causarum. Numer. XI, 10: Moysi intoleranda res visa est. Et, post pauca, v. 12: Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum. Laboriosa enim res est multis utiliter intendere.

" Igitur Daniel superabat omnesprin-cipes, " prudentia, honestate, et virtute. Eccli. xlv, 4: In fide ei lenitate ipsius sanctam fecit illum, et elegit eum ex omni carne. " Et Satrapas, " majores scilicet homines, qui cum rege erant. " Quia spiritus Dei amplior erat in eo. " Spiritus hic dicitur manifestatio spiritus in donis. Joan III, 34: Non ad mensuram dat Deus spiritum. Eccli, xlvi, 17 et 18: In fide sua probatus est propheta: ei cognitus est in verbis suis fidelis,

" Porro rex, " Darius scilicet, " cogitabat constituere eum super omne regnum, " propter suam providentiam et fidem. Matth XXIV, 45: Quis, putas, est fidelis servus ei prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam. Moraliter Darius, qui fertilis vel augmentatus interpretatur, rationem in regno vitae significat, vel Praelatum in regno Ecclesiae, Satrapae significant membra, et potentias operativas, vel collaterales in Ecclesia, qui centum sunt: centenarius enim quadratus numerus est: sicut enim dicit Philosophus, " tales de-" bent esse quadranguli ad virtutem. " Unde Ezech, xl et xli, muri atriorum templi mensurantur in quadro. Et, Apoc. XXI, 16: Civitas, scilicet caelestis, in quadro posita est. Viginti sunt, quia decalogum gemina implent dilectione. Ad Roman, XIII, 10: Plenitudo legis est dilectio, Daniel judicium, et verbum Dei significat, et lumen rationis: talis enim omnes superat spiritu abundantiori quem accipit. Genes. xli, 38: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit. Si sic disponitur regnum, rex, hoc est, ratio non sustinebit aliquam peccati molestiam. Isa. xxxii, 1 et 2: Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio praeerunt. Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate. Tunc enim nec sentit mole- stiam venti in vanitate, nec molestiam

tempestatis in tentatione concupiscentiae.

" Unde principes, " Tangitur hic de facibus invidiae accensis in Prophetae prosperitatem, et tangit quatuor, malitiosam scilicet indagacitatem, occasionis illius inventionem, et astutam machinationem, et regis ad consensum inclinationem, et hoc est:

Unde principes, et satrapae, " principes scilicet duo praeter Danielem,, et satrapae centum viginti, " quaerebant, " Glossa, " invidia stimulante, " ut invenirent occasionem Danieli, " hoc est, contra Danielem, " ex latere regis, " supple, existenti. Glossa: " Quia familiarem et col" legam fecerat eum. " Hieronymus: " Hebraei, suspicantur latus regis esse re-" ginam, vel concubinas, quae ex latere " dormiunt. " Quaerebant ergo, ut aiunt, occasionem in sermone, tactu, nutu, interventione, et nullam poterant invenire, quia, ut dicunt, eunuchus erat: hoc tamen non est credibile. Attende autem, quod occasio minus est quam causa per accidens: causa enim per accidens causat per hoc accidens, quod est in ipsa: occasio autem est quod nec per se, nec per aliud quod in ipso est, malum est, sed est interpretatum ad malum. Proverb. XVIII, 1: Occasiones quaerit qui vult recedere ab amico. " Nullamque causam, " veram scilicet, " et suspicionem, " hoc est, quae alicujus posset invenire suspicionem, " reperire poterant. " Fecit enim quod dicitur, 1 Petr. ii, 15: Benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. Et hoc est quod sequitur: " Eo quod fidelis esset, " Eccli. XXXI, 10: Qui probatus est in illo, et perfectus est, etc. . " Et omnis culpa, " scilicet peccati, " ei suspicio non inveniretur in eo, " quae aliquem scilicet movere posset. Eccli. XXXI, 8: Beatus vir qui inventus est sine macula.''

" Dixerunt ergo viri illi, " strenui scilicet in malitia. Eccli. xv, 8: Viri mendaces non erunt illius, hoc est, sapientiae, memores. " Non inveniemus Danieli huic, " scilicet tam sancto, et immaculato, " aliquam occasionem, " accusationis scilicet, " nisi forte in lege Dei sui, " hoc est, nisi aliquid statuamus, quod sit contra legem Dei sui: quia tunc legi Dei sui adhaerebit, et incidet in legem hominis. Glossa: " Felix conver-" satio, in qua inimici culpam non repe" riunt, nisi in lege Dei quam custodit. "

II ad Corinth. 1, 12: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo.

" Tunc principes et satrapae, " supple, malitiose, " surripuerunt regi, " hoc est, subreptionem persuaserunt regi. Glossa: " Latenter falsa sugesserunt. " Esther, XVI, 6: Aures principum simplices, et ex sua natura alios aestimantes, callida fraude decipiunt. " Et sic loculi sunt ei. " Glossa, " Quasi honorando regem, " Danieli moliuntur insidias. " " Dari rex, in aeternum vive !" Vitam praesentem optant, qui aliam vitam non considerant.

III Reg. I, 31: Vivat dominus meus David in aeternum !

" Consilium, inierunt omnes principes regni tui. " Genes. xlix, 6: In consilium eorum non veniat anima mea, et in caetu illorum non sit gloria mea. " Magistratus, " qui scilicet officiis curiae praeerant, " et satrapae, " qui. regis negotia ordinabant, " senatores, " qui majoris erant dignitatis, " et judices , " qui causis praeerant. Matth xxvii, i: Consilium inierunt principes sacerdotum, et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. " Ut decretum, imperatorium exeat. " hoc est, decretale mandatum,

" et edictum, " hoc est, praecepto firmatum, et paena vallatum. Habacuc, I, 4: Quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. " Ut omnis qui petierit aliquam petitionem. " Callida fraude induxerunt regem, ut magnificentiam regalem ostenderet, et sub hoc Daniel periret. Esther, II: 18: Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. " A quocumque deo, " quod injustum erat. Tob. IV, 20: Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat. " Et homine, " quod illicitum non erat. Proverb. xviii, 19: Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma. " Usque ad triginta dies, " qui super spatium mensis lunaris, et significant transgressionem decalogi per tria quae tanguntur, I Joan ii, 16: Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae. " Nisi a te, rex, " quod illicitum est. Psal. cxlv, 2 et 3: Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. " Mittatur in lacum leonum. " Leones daemones significant, lacus autem profunditatem peccati. Psal. lxxxvii, 5 et 6: aestimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber.

" Nunc itaque, rex, " qui summae auctoritatis es, " confirma sententiam. " Sententiam vocant id quod iniquo consilio decretum est. " Et scribe decretum. " Isa. x, 1 et 2: Vae qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes ! Scilicet, " ut non immutetur , " supple, sed pertinaci malitia, teneatur, " quod statutum est a Medis ei Persis. " Matth xv, 6: Irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras. " Nec praevaricari cuiquam liceat, " supple, sine paena. Ad Hebr x, 28: Irritam quis faciens legem Moysi, sineulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur,

" Porro Darius rex, " fraude scilicet deceptus, " proposuit edictum, " verbo et scripto. Esther, XVI, 7: Ex his quae geruntur quotidie, supple, discimus, quomodo malis quorumdam suggestionibus regum studia depravantur." Quod cum Daniel comperisset. " Tangitur constantia Danielis in lege: " id est, constitutam legem, " contra divinum cultum scilicet, " ingressus est domum suam, " ut se persecutoribus subduceret, et etiam quietius oraret. Matth X, 23: Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam, " Matth VI, 6: Tu autem, cum oraveris, intra in cubiculum tuum. " Et fenestris apertis in caenaculo suo, ut scilicet aedificaret transeuntes, et videntes. Matth v, 16: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona. " Contra Jerusalem, " hoc est, contra templum quod erat in Jerusalem, sicut praecepit Salomon, III Reg. VIII, 44 et 45: Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos, per viam quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, et contra domum quam aedificavi nomini tuo, et exaudies in caelo orationes eorum. Psal, v, 8: Adorabo ad templum sanctam tuum. " Tribus temporibus in die, " Hic alludit his quae in Novo Testamento facta sunt. Glossa: " Hora tertia descendit super Apostolos Spiritus sanctus . Sexta volens Petrus comedere, in coenaculum ascendit v. Act. iii, 1: Petrus et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. His tribus temporibus oravit Daniel. Possemus etiam dicere sicut in Psal. LIV, 18: Vespere, et mane et me-

ridie narrabo et enuntiabo: in inane enim, et in meridie juge sacrificium offerebatur . In meridie autem peccavit Adam, Genes. iii, 8 et 9: Et cum, audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem,... vocavit Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi est ? " Flectebat genua sua, " sicut Salomon utrumque genu in terram fixerat . Ad Philip. ii, 10: In nomine Jesu omne genu flectatur caelestium , terrestrium, ei infernorum. " Et adorabat. " Joan IV, 23: Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. " Confitebatur que coram Deo suo, " confessione scilicet laudis, et gratiarum actionis. Eccli. li, 15: Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione. " Sicut et ante facere consueverat. " Cultum enim Dei in consuetudinem traxerat. Psal. lxx, 17: Deus, docuisti me a juventute mea, et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.

" Viri ergo illi. " Tangitur hic accusatio, scilicet in malitiosa compositione accusantium, in fatuo regis consensu, et versutia malignorum, in contristatione regis seducti, in peccati malitia pertinacium, in condemnatione innocentis.

Dicit ergo: " Viri ergo illi, " in malitia viriles, " curiosius inquirentes. " Tullius: " Curiositas est superflua inve-" stigatio rerum ad se non pertinente tium. " " Invenerunt Danielem orantem, " juxta praeceptum Apostoli, I ad Thessal. v, 17: Sine intermissione orate. " Et obsecrantem Deum suum. " Obsecratio est ob sacrum adjurata petitio, ut, " Per nativitatem tuam, libera nos, Domine. " I ad Timoth. ii, 1: Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus.

" Et accedentes locuti sunt regi, " in dolo scilicet et malitia, " super edicto, " quod ipsemet fecerat supra. Dicit enim Philosophus, quod " homines diligunt " opera sua sicut filios. " Psal. xlix, 19: Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. " Rex, numquid non constituisti ? " Ac si dicant: Tene legem quam ipse tulisti. " Ut omnis homo, " sive civis, sive alienigena, " qui rogaret quemquam de diis, " eo quod ipse voluit divinum honorem sibi attribui, " et hominibus, " eo quod solus voluit inter homines venerari, " usque ad triginta dies, " qui motus lunae sunt per circulum, " nisi te, rex, " volebat enim Deus esse in terris omnibus sufficiens, " mitteretur in lacum leonum ? " Ac si dicant: Patere legem quam ipse tuleris. Si enim ferocius aliquid excogitassent quam leones, illi Prophetam addixissent. Psal. x secundum Hebraeos, 9: Insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua.

" Ad quos respondens rex, ait, " simplicitate propria, et astutia illorum deceptus: " Verus est sermo juxta decretum Medorum atque Persarum, " Contra quod dicitur in Psal. xxv, 4: Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. " Quod praevaricari non licet. " Quod contra dicitur: In turpi voto recide fidem. Act. v, 29: Obedire oportet Deo magis quam hominibus.

" Tunc respondentes, " et regem scilicet in sermone capientes, " dixerunt coram rege, " hoc est, publice. Proverb. VI, 2: Illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. " Daniel, " supple, quem nobis praefecisti, " de filiis captivitatis Juda, " cui scilicet vita sufficere deberet, " non curavit de lege tua. " Quasi dicant ex contemptu. Isa. I, 1: Filios enutrivi et exaltavi , ipsi autem spreverunt me, " Et de edicto quod constituisti, " supple, non curavit. Jerem. v, 28: Praeterierunt sermonesmeos pessime. " Sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua. " Ad Coloss. IV, 2: Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione.

Et sequitur de contristatione regis: " Quod verbum cum audisset rex, " quia scilicet tangeret Danielem, " satis contristatus est, " pro amico scilicet quem speciali venerabatur affectu. Ad Roman. IX, 2: Tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo, scilicet pro fratribus meis. " Et pro Daniele posuit cor, " hoc est, seipsum ex corde, " ut liberaret eum. " Job, xxxiii, 24: Libera eum, ut non descendat in corruptionem. " Et usque ad occasum solis, " hoc est, per totum diem. Psal. xxxvii, 7: Tota die contristatus ingrediebar. " Laborabat ut erueret eum. " Proverb. XXIV, 11: Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.

" Viri autem illi, " dolosi in malitia, " intelligentes regem, " hoc est, intentionem regis de liberando Daniele, " dixerunt ei, " regi scilicet. Psal. v, 7: Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. " Scito, rex. " Quasi dicant: Expertis crede, " quod lex Medorum atque Persarum est, " supple, qui te juverunt ad regnum, sicut adhuc mali consiliarii dicunt Praelatis, " ut omne decretum quod constituerit rex, " regia scilicet auctoritate, " non liceat immutari. " Esther, III, 8: Optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam.

" Tunc rex. " Ecce consensus regis, qui timore principum condemnat amicum: et hoc est: " Praecepit, et adduxerunt Danielem, " famuli scilicet regis, et principum. Contra quod dicitur, Genes. xviii, 25: Absit a te ut rem hancfacias, ei occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum, qui judicas omnem terram, " Et miserunt eum in lacum leonum, " ut scilicet ferocitate leonum discerperetur. Psal. lxxiii, 19: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi. " Dixitque rex Danieli. " Parva consolatio: ipse Prophetaui condemnat, et Deo defensionem ejus committit. " Deus tuus, " quem scilicet ad nutum habes. Psal. XXI, 11 et 12: De venire matris meae Deus meus es tu, ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est. " Quem colis semper, " sacrificiis scilicet, oratione, et fide: quae tria, ut dicit Augustinus, sunt de cultu. Isa. XIX, 21: Colent eum, in hostiis et in muneribus, " Ipse liberabit te. " Eccli. LI, C: Liberasti me de perditione, et eripuisti mede tempore iniquo.

" Ailatusque est lapis unus, " magnus scilicet, " et positus est super os laci. " Videtur quod crypta fuerit subterranea, in qua leones erant, cujus os grandi lapide claudebatur. Thren. III, 53: Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me. " Quem, " scilicet lapidem, " obsignavit rex annulo suo, " plus confidens in saevitia bestiarum, quam in fraude hominum., " et annulo optimatum suorum, " ut proprio sigillo postea convinceret eos. Jerem. II, 19: Arguet te malitia tua, etc, et non ego. " Ne quid fieret, " hoc est, fieri posset machinatione hominum, " contra Danielem, " Matth x, 17: Cavete autem ab hominibus. Isa. xxxii, 7: Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites.

" Et abiit rex in domum suam. " Tanguntur signa tristitiae regis, in hoc quod abiit in domum, dimittens curiae regalis frequentiam. Isa. XXVI, 20: Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te. " Et dormivit. " Tri- stitia enim oculos gravat. Marc. XIV, 40: Erant enim oculi eorum gravati, prae tristitia scilicet. " Incaenatus: " cibis enim delectari non potuit, in amici tristitia. Job, xxxiii, 20: Abominabilis ei sit in vita sua. panis, ei animae illius cibus ante desiderabilis. " Cibique non sunt allati coram eo, " quia scilicet nec ad mensam sedit, nolens delectari in cibis, in afflictione amici. Ad Roman. xii, 15: Gaudere cum gaudentibus, fiere cum flentibus. " Et somnus recessit ab eo. " Psal. CI, 8: Vigilavi, et factussum sicut

passer solitarius in tecto. Hieronymus: " Quanta benevolentia ! nec " die cibum capit, nec nocte dormit, " cum propheta periclitante quasi uno " pendet affectu. Nos ergo pro peccatis " propriis, quanto magis debemus vigi-" liis ac jejuniis Deum ad misericordiam " flectere, cum Deum nesciens hoc facit " pro eo quem vult a periculo liberare. "

" Tunc rex primo diluculo, " Tangit hic quae faciunt ad. miraculi probationem, et fructum, ibi, v. 25: " Tunc Darius rex scripsit. "

Probatio miraculi in duobus, et innocentiae commendatione, et contra peccatores ultione, ibi, v. 24: " Jubente autem rege. "

In primo tria sunt, regis scilicet visitatio, potentiae Dei commendatio, et miraculi examinatio.

Dicit ergo:

" Tunc rex primo diluculo consurgens. " Quia credidit eum vivum quem crediderat et commiserat Deo vivo. Cantic. III, 2: Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea. " Festinus ad lacum leonum perrexit. " Proverb. VI, 3 et 4: Discurre, festina, suscita amicum tuum: ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae.

" Appropinquansque iacui, " corpore scilicet et affectu. Matth xxv, 43: Eram in carcere, et non visitastis me. " Danielem voce lacrymabili inclamavit, " affectum ostendens compassionis. Psal. xli, 4: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. " Et affatus est eum, " Glossa: " Regii fastus oblitus. " Affatus autem sonat in. dulcedinem. Cantic. IV, ii: Mel et lac sub lingua tua. " Daniel, serve Dei viventis, " qui in se habet vitam, et vitae principium est, et in quo vivunt qui in. ipso sunt. Act. XVII, 28: In ipso vivimus, et movemur, ei sumus. Joan I, 4: In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. " Deus tuus, cui tu servis semper, " Matth XXIV, 13: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Semper servit, qui se et omnia sua ad servitium Dei refert. Psal. II, 11: Servile Domino in timore, " Putasne valuit te liberare a leonibus ? " Glossa: " Non dubitat, qui superius " dixit, Deus tuus liberabit te, sed in am" biguo sententiam temperat, ut cum ((Daniel incolumis apparuerit, quanto res " est incredibilior, tanto adversus princi-" pes justior sit indignatio. " Et David, I Reg. XVII, 37: Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse liberavit me de manu Philisthaei hujus,

" Et Daniel regi respondens, ait, " ut amicus scilicet amico: " Meae, in aeternum vive ! Glossa: " Honorantem se hote norat, et ei vitam orat. " III Reg. i, 31: Vivat dominus meus David in aeternum !

" Deus meus misit Angelum suum. " Malach. III, 1: Ecce ego mitto Angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam. Psal. xc, 11: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te. " Et conclusit ora leonum, " Glossa: " Non " mutata ferocitate, aut rabie leonum, " sed ab Angelo conclusa, quia, praeces-" serant prophetae bona opera, ut non

" tam gratia quam justitiae retributio " in hac liberatione notetur. " Psal. XXI, 22: Salva me de ore leonis. " Et non nocuerunt mihi. " Eccli. xlvii, 3: Cum leonibus lusit quasi cum agnis , et in ursis similiter fecit. " Quia coram eo justitia inventa est in me, " in omnibus scilicet divitiis. Sapient, xv, 3: Nosse te, consummata justitia est: et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. " Sed et coram te, rex, " hoc est, in obsequiis tuis et agendis, " delicium non feci: " non enim tantum custodivit se a commisso, sed, etiam a delicto, hoc est, omisso. II ad Corinth VII, 2: Capite nos. Neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus, Luc, I, 6: Erant justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela,

" Tune vehementer rex gravisus estsuper eo. " Genes. xlv, 26 et seq., secundum aliam translationem: Quo audito Jacob,... revixit spiritus ejus, et ait: Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit. " Et Danielem praecepit educi de lacu, " Isa. lxi, 1: Ut praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem. Et significat hic liberationem sanctorum ab inferno. Zachar. IX, 11: Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. " Educ tusque est Daniel de lacu. " Psal. cxli, 8: Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo. " Et nulla laesio inventa est in eo. " I Petr. III, 13: Quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis ? " Quia credidit Deo suo. " Glossa: " Fides vincit mundum. " I Joan v, 4: Haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Ad Hebr XI, 33: Sancti... per fidem vicerunt regna.

" Jubente autem rege. " Tangit hic vindictam peccatorum: et hoc est quod dicit:

" Jubente autem rege, " hoc est, imperium regis qui jam audaciam acceperat a viso miraculo, et illi in timiditatem conversi fuerant. Proverb. xx, 8: Rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo. " Adducti sunt viri illi, " forte vincti. Job, xl, 7: Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. " Qui accusaverant Danielem, " falsa scilicet delatione. Apocal. xii, 10: Projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. Ad Roman. I, 29 et 30: Susurrones, detractores, Deo odibiles. " Et in lacum leonum missi sunt, " Glossa: " Nec enim ulla lex. aequior est, " quam necis artificem arte perire sua. " Psal. XXXVI, 15: Gladius eorum intretin corda ipsorum. Item, Psal. lvi, 7: Foderunt ante faciem meam foveam, ei inciderunt in eam. Sic suspensus est Aman in patibulo quod paraverat Mardochaeo . " Ipsi, et filii, et uxores eorum, " quos ministros, et incentores scelerum habebant. Isa. XIV, 20 et 21: Non vocabitur in aeternum semen pessimorum. Praeparate filios ejus occisioni in iniquitate patrum suorum: non consurgent. " Et non pervenerunt usque ad pavimentum laci. " Forsitan ibi erant gradus. Isa. XXIV, 22: Congregabuntur congregatione unius fascis in lacum. " Donec arriperent eos leones, " feritate scilicet in eos insilientes: daemones enim significant, sicut lacus infernum. Psal. XXI, 14: Sicut leo rapiens, et rugiens. " Et omnia ossa eorum comminuerunt. " Isa. xxxviii, 13: Quasi leo sic contrivit omnia ossa mea. Comminuunt enim ossa, ut dulcedinem sugant medullae. Propter hoc dicitur, Psal. lxxiii, 19: Ne tradas bestiis animas confitentes''

tibi.

Et subjungit de fructu miraculi: " Tunc rex Darius, " cujus scilicet auctoritas fuit, " scripsit, " in perpetuam rei memoriam, " universis populis, tribubus, et linguis, " Daniel. VII, 14: Omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient. " Et habitantibus in universa terra. " Psal. lxv, 4: Omnis terra adoret te, Deus,

" Pax vobis multiplicetur, " pectoris scilicet et temporis et aeternitatis ! Esther, xiii, 2: Ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur. Luc. ii, 14: In terra pax hominibus bonae voluntatis.

" A me, " ut pax vobis multiplicetur, " constitutum est decretum, " hoc est, firmiter sancitum. Psal. cxviii, 106: Juravi, et statui custodire judicia justitiae tuae. " Ut in universo imperio. " Imperium vocat regna quae subjecerat. " Et regno meo : " regnum suum vocat regnum Medorum, a quo processit. Psal. II, 10 et 11: Et nunc, reges, intelligite: erudimini, qui judicatis terram. Servite Domino in timore. " Tremiscant, " reverentia scilicet corporis, " et paveant, " reverentia scilicet cordis, " Deum Danielis. " Glossa: " Hic est miraculorum " fuctus, ut nomen Domini exaltetur. " Isa. viii, 13 et 14: Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse terror vester. Et erit vobis in sanctificationem. Et subjungit rationem: " Ipse est enim Deus vivens, " in se scilicet et in aliis. Act. xvii, 25: Cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia. " Et aeternus, " hoc est, immutabilis, ut dicit Augustinus. I ad Timoth. VI, 16: Qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem. " In saecula, " hoc est, in omnia spatia aevi, et aeternitatis. Psal. CI, 28: Tu autem idem ipse es, et anni tui nondeficient. " Et regnum ejus non dissipabitur, " in decore scilicet justitiae. Luc, I, 32 et 33: Regnabit in domo Jacob in aeternum, ei regni ejus non erit finis. Psal. cxliv, 13: Regnum tuum, regnum omnium saeculorum. " Et potestas ejus usque in aeternum. " Sapient. XVI, 13: Tu es, Domine, qui vitae et mortis habes potestatem. Matth XXVIII, 18: Data est mihi omnis potestas in caelo ei in terra,

"Ipse liberator, " supple, in tribulationibus. Genes. xv, 1: Noli timere, Abram, ego protector tuus sum. " Atque salvator, " in periculis scilicet. Psal. xliii, 8: Salvasti nos ex affligentibus nos, et odientes nos confudisti, Sapient. x, 13 et 14:

Venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum, descenditque cum illo in foveam, et in vinculis non dereliquit illum. " Faciens signa, " divinae potentiae demonstrativa, " et mirabilia, " homines scilicet in stuporem convertenda, " in caelo et in terra. " Glossa: " In quo probatur venis Deus,

" caeli et terrae Dominus. " Joel, ii, 30:

Dabo prodigia in caelo et in terra . " Qui liberavit Danielem de lacu leonis. " Quod significat liberationem sanctorum de lacu daemonum. Psal. XXI, 22: Salva me de ore leonis. Amos, iii, 12: Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculae, sic eruentur filii Israel.

" Porro Daniel perseveravit. " Glossa: " In Chaldaea in summo honore. " Ad Hebr XII, 7: In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus. " Usque ad regnum Darii, " qui scilicet regnavit in Media, " regnumque Cyri Persae, quia scilicet in Perside regnavit. Tunc enim a Chaldaea in Mediam translatus est in summo honore. Eccli. xlv, 3: Glorificavit illum in conspectu regum. Hieronymus: " Perspicuum est " unum regnum fuisse sub Dario, et " Cyro Medorum atque Persarum: " quia Cyrus nepos fuit Darii ex filia: " unde Daniel modo sub hoc, modo sub " illo fuisse dicitur. "