COMMENTARII IN LIBRUM DANIELIS PROPHETAE

 PRAEFATIO D. ALBERTI.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I DANIELIS

 CAPUT II.

 IN CAPUT II DANIELIS

 CAPUT III

 IN CAPUT III DANIELIS

 CAPUT IV.

 IN CAPUT IV DANIELIS

 CAPUT V.

 IN CAPUT V DANIELIS

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI DANIELIS

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII DANIELIS

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII DANIELIS

 CAPUT IX,

 IN CAPUT IX DANIELIS

 CAPUT X.

 IN CAPUT X DANIELIS

 CAPUT XL

 IN CAPUT XI DANIELIS

 IN CAPUT XII DANIELIS

 CAPUT XIII,

 IN CAPUT XIII DANIELIS

 CAPUT XIV,

 IN CAPUT XIV DANIELIS

IN CAPUT III DANIELIS

COMMENTARIUS.

" Nabuchodonosor rex, " Postquam ostensum fuit Nabuchodonosor regi in statua, quod ipse esset caput aureum, inflatus fastu voluit sibi exhiberi honorem divinum, quod permisit Deus, ut virtus puerorum fidelium probaretur, et rex infidelis ad fidem aedificaretur: et ideo tria continentur i. tuto isto, scilicet statuae erectio et adoratio: puerorum probatio, ibi, v. 24: " Et ambulabant in medio flammae. " Regis et infidelium. ad fidem aedificatio, ibi, v. 91: " Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, "

In primo duo sunt, scilicet erectae statuae adoratio, et non adorantium accusatio, ibi, v. 8: " Statimque in ipso tempore. "

In prima quinque sunt paragraphi, scilicet statuae erectio, adorantium vocatio, vocatorum ad adorandum congregatio, qualiter et quando adorarent praeconizatio, non adorantium comminatio: quae patent in littera.

Et hoc est:

" Nabuchodonosor rex, " humana potestate inflatus. Isa. XIV, 13 et 14: Sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis. Ascendam super altitudinem montium, similis ero Altissimo. Job, xli, 25: Ipse est rex super universos filios superbiae. " Fecit statuam auream, " ut pretiositate metalli invitaret ad adorandum, " altitudine cubitorum sexaginta, " ut ex longitudine praeberet horrorem,. " latitudine cubitorum sex, " quae multum excedit latitudinem humanam, quae duorum palmorum debet esse. " Haec omnia fecit, " ut dicit Hieronymus, ut ex magnitudine "terrorem divinum incuteret adspicienti-" bus, et maxime Chaldaeis, qui magnis " gaudebant imaginibus. )) Baruch, in epistola Jeremiae, VI, 3: Nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos, et argenteos, et lapideos, et ligneos in humeris portari, ostentantes metum gentibus. Et propter hoc, Isa. xlvi, 1 et 2, dicitur: Facta sunt simulacra... onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem. Contabuerunt, ei contrita sunt simul, etc.: et loquitur contra Babylonicos. " Et statuit eam in campo Duran: " eo quod ibi latius erat spatium, in quo multi pot- erant congregari: unde et Durau, pulchritudo Interpretatur. " Provinciae Babylonis. " Hieronymus: " Verisimile " est, quod circumvallavit eam in campo "Duran vallo aqua pleno ad instar vi" narii, ne quis temere accederet, vel " forte fluvius praeterfluebat, et campum " circumterminabat. "

Secundus paragraphus: " Itaque Nabuchodonosor, " et est de vocatione adorantium. Et hoc est: " Misit ad congregandos satrapas, " qui quasi seniores erant, " magistratus, " qui officia curiae ordinabant, " et judices, " qui causas audiebant, " et duces, " militum scilicet Ccrethi et Pherethi legionum, " ei tyrannos, " strenuos scicilicet inter milites, " et praefectos " qui singulis urbibus praeerant, " omnesque principes regionum, " qui praesides erant in provinciis, " ut convenirent, " corde et corpore, satrapae quidem et magistratus et judices, ut consulerent qualiter fieret: duces autem et tyranni et praefecti, ut cogerent. Psal. ii, 2: Principes convenerant in unum adversus Dominum. " Ad dedicationem statuae, " quia sancta, et divina erat pronuntianda, " quam erexerat Nabuchodonosor rex. " Nota, quod hanc statuam erigunt avari, qui auram ut Deum venerantur. Ad Ephes. v, 5: Avarus, quod est idolorum servitus. Job, XXXI, 24: Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea. Quasi dicat, male accidat mihi. Eccli. x, 9 et 10: Avaro nihil est scelestius. ... Hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. Tamen videmus, quod satrapae et magistratus hanc imaginem adorant. Jerem. VI, 13: A minore quippe usque ad majorem omnes avaritiae student. Amos, IX, 1: Avaritia enim in capite omnium.

Paragraphus tertius:

" Tunc congregati sunt satrapae, magistratus, et judices, duces, ei tyranni, et optimates. " Haec omnia in praehabitis exposita sunt. " Qui erant in potestatibus constituti. " Praelatos vero primo inclinavit, ut per consequens subditi compellerentur, sicut fecit Antiochus, I Machab. ii, 17 et 18: Princeps, et clarissimus, et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis ei fratribus. Ergo accede prior, et fac jussum regis. " Et universi principes regionum, " cujuscumque scilicet dignitatis. Isa. I, 23: Principes tui infideles, socii furum. " Ut convenirent, " uno consensu, " ad dedicationem statuae, " hoc est, ad adorationem: " quam erexerat Nabuchodonosor rex. " Psal. xlviii, 12: Vocaverunt nomina sua in terris suis. Sic Herodes honorem divinum sibi attribuit, et consumptus a vermibus exspiravit .''

" Stabant autem. " Quartus Paragraphus, et est qualiter, quando statua adoranda sit praeconizatio. Et hoc est:

" Stabant autem, " congregati scilicet, cc in conspectu statuae, " mirantes scilicet et spectantes statuae pulchritudinem et quantitatem, " quam posuerat Nabuchodonosor rex. "

" Et praeco clamabat valenter, " hoc est, magna voce: " Vobis dicitur populis. " Congregatio unius civitatis populus dicitur. " Et tribubus. " Populus enim pro tribu dicitur: " et linguis, " eo quod homines diversarum linguarum regi subjiciebantur.

" In hora qua audieritis sonitum tubae, " corneae scilicet, vel metallicae,

" et fistulae, " quae diversis foraminibus sonum modulatum emittit, " et citharae, " quae chordis aeneis super concavum ex- tensis componitur, et " sambucae, " quae per arundinem non perforatam sonum emittit, " et psalterii, " quod decem chordis super concavum extensis perficitur, " et symphoniae, " quae erat in cantibus sacerdotum, " et universi generis musicorum, " de quibus dicitur, Amos, v, 23: Aufer a me tumultum carminum tuorum, et cantica lyrae tuae non audiam. Amos, VI, 5: Qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici. " Cadentes adorate statuam auream. " Bene dicit, cadentes: quia nisi prius caderent, non adorarent. Matth IV, 9: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. " Quam constituit Nabuchodonosor rex, " ad adorandum scilicet. Hanc statuam adorari videmus in pulchritudine mundi, et divitiis. Psal. CXIII, 4: Simulacra gentium argentum, et aurum. In symphoniis, hoc est, in mundanis gaudiis etiam adorant. Job, XXI, 12 et 13: Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.

Et subdit de non adorantium comminatione:

" Si quis autem non prostratus adoraverit, " corde scilicet et corpore. Joan IV, 22: Vos adoratis quod nescitis. " Eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis. " Ad Hebr x, 27: Terribilis quaedam exspectatio judicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.

Et sequitur de obedientia populorum: " Post haec igitur, " Principibus scilicet inclinatis, " statim ut audierunt omnes populi, " tribus, et linguae, " sonitum iubae, et fistulae, et citharae, sambucae, ei psalterii, symphoniae, et omnis generis musicorum, " sicut praeconizatum. fuit, " cadentes. " Hieronymus: " Bene " dicit cadentes, tam mente quam cor-

" pore. " Qui autem in Apocalypsi Dominum adorant, in faciem cadunt. Apoc. v, 14: Ceciderunt in facies suas, et adoraverunt viventem in saecula saeculorum. " Adoraverunt statuam auream, " venerationem divinam exhibentes, " quam constituerat Nabuchodonosor rex. " Confusione enim rem plenam rex constituit, ut aurum adoraretur. Propter quod dicitur, Matth VI, 19: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra. Et sequitur, v. 21: Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.

" Statimque in ipso tempore. " Tangitur de puerorum accusatione, et habet tres partes, scilicet accusationem: accusationis examinationem, ibi, v. 13: " Tunc Nabuchodonosor in furore. Et examinatorum condemnationem, ibi, v. 19: " Tunc Nabuchodonosor repletus. "

In prima duo sunt, praecepti regis commemoratio, et accusationis formatio: et hoc est:

" Statimque in ipso tempore, " ne dilatio oblivionis posset esse causa, avidi enim erant ad malum. Proverb. I, 16: Pedes illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem, scilicet innoxium. " Accedentes viri Chaldaei, " ad regem scilicet invidia stimulati. Sapient. ii, 24 et 25: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum: imitantur autem illum qui sunt ex parte illius, " Accusaverunt Judaeos. " Peccator accusat justum. Sapient. ii, 15: Gravis est nobis etiam ad videndum.

" Dixeruntque Nabuchodonosor regi , " in dolo scilicet blandientes: " Rex, in aeternum vive ! " Captant benevolentiam.

Psal, cxl, 5: Oleum peccatoris non impinguet caput meum.

" Tu rex, " tantae potestatis scilicet. Isa. XXXVI, 4: Haec dicit rex magnus,rex Assyriorum. " Posuisti, " hoc est, firmiter statuisti, " decretum, " hoc est, decretale praeceptum, qood non licet violari. Ac si dicerent illud Esther, iii, 8: Optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. " Ut omnis homo, " quia neminem excepisti, " qui audierit sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, ei psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum. " Glossa: " Haec omnia fiebant, ut et sta-" tua honoraretur, et populus citius se-" duceretur. " " Prosternat se, " conculcandum scilicet a daemonibus. Job, xx, 25: Vadent, ei venient super eum horribiles. Isa. LI, 23: Dixerunt animae tuae: Incurvare, ut transeamus: et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus. " Et adoret statuam auream, " Contra quod dicitur, Matth IV, 10: Dominum Deum titum adorabis, et illi soli servies,

" Si quis autem non procidens adoraverit, " statuam scilicet, " mittatur in fornacem ignis ardentis, " Hieronymus: " Non statim dicunt ut eos interficiat, " sed eos primum in odium erga regem " pertrahunt. " Et subjungit de accusatione: " Sunt ergo viri Judaei. " Ac si dicant: Si aliqui nobiles, ac tui cives fecissent, non esset tam mirandum, ut de istis extraneis, " quos constituisti super opera regionis Babylonis. " Hieronymus: " Insidiose dicunt, quasi dicerent: " Quos captivos et servos principes feci-" sti, et nobis praeposuisti, in superbia " elati praecepta tua contempserunt, " " Sidrach, Misach et Abdenago, " De Daniele tacent, quia ipsum in foribus regis existentem accusare non audebant. " Viri isti, " quos scilicet honorasti, " contempserunt, rex, decretum tuum, " et sic te inhonoraverunt ingrati et immemores beneficii, ut dicit Hieronymus. Psal. XXXIV, 12: Retribuebant mihi mala pro bonis. " Deos tuos non colunt. " Ac si dicant: Tua injuria etiam in deos redundat. " Et statuam auream quam erexisti, " scilicet in majestatis tuae ostensionem, " non adorant, " et sic majestatem tuam contemnunt. Epistola Judae, v. 8: Dominationem spernunt, majestatem autem blasphemant. Talem moraliter adorationem faciunt acceptores personarum, qui divites adorant pro divitiis: contra quos dicitur, Jacob, II, 1: Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae. Act. x, 34: In veritate comperi quiajion est personarum acceptor Deus.

" Tunc Nabuchodonosor, " Tangit hic accusationis examinationem, examinandos vocando, alloquendo, et ut praecepta compleant inducendo. Et hoc totum facit primo, et secundo audit responsiones examinatorum, ibi, v. 16: " Respondentes Sidrach. "

Dicit ergo: " Tunc Nabuchodonosor in furore, " ferventis irae. Psal. lvii, 5: Furor illis secundum similitudinem serpentis. " Et ira, " appetitus scilicet paenae. Jacob. I, 20: Ira viri justitiam Dei non operatur. " Praecepit ut adducerent, " pessimi scilicet consultores Chaldaei, " Sidrach, Misach et Abdenago. " Habacuc, I, 4: Quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. " Qui confestim adducti sunt in conspectu regis, " illusione scilicet regis urgente. Thren. v, 5: Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.

" Pronuntians que Nabuchodonosor rex, ait eis, " examinans veritatem accusationis: et hoc est: " Verene Sidrach, Misach et Abdenago, " quos ex nomine novi, et exaltavi, " deos meos non colitis, " et sic ut mihi non propitientur vultis? " et statuam auream quam, constitui, non adoratis, " et sic scilicet majestatem meam contemnitis ? Mirantur enim mundani, quod boni divitias et de- licias non colunt. 1 Petr. IV, 4: Admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriae confusionem.

" Nunc ergo, " Revocat ad sui praecepti impletionem: et hoc est: " Si estis parati, " sine mora, " in quacumque hora audieritis sonitum tubae, fistulae, etc. " In gaudio enim vult deducere dies. " Prosternite vos, " a daemonibus scilicet coriculcandos.. Jerem. II, 20: Sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix. " Et adorate statuam quam feci, " ut meam majestatem videamini venerari. " Quod si non adoraveritis. " Paenam subjungit: " Eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis. " Igne ulciscebatur, quia ignis activa proprietate plus affligit. Isa. XXVI, 11: Ignis hostes tuos devoret.

Et prorumpit in blasphemias: "Et quis est Deus qui eripiat vos, " hoc est, eripere possit de manu mea ? Simile dixit Isaias, XXXVI, 20: Quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea ? Deuter. XXXII, 37, etiam dicit: Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam ?

" Respondentes. " Tangitur hic responsio puerorum fide et constantia plena, et habet duo, scilicet responsionem, et condemnationem.

Responsio continet tria, confessionem veritatis, fidem divinitatis, et devotionem confitentis.

Et hoc est:

" Respondentes Sidrach, Misach et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor, " ne tacentes victi viderentur: " Non oportet nos de hac rc respondere tibi, " scilicet an Deus possit liberare nos, factis enim magis probandum est quam verbis: facta enim divina verba sunt quibus loquitur Deus. II Petr. II, 9: Novit Dominus pios de tentatione eripere, ini-quos vero in diem judicii reservare cruciandos. Isa. xliii, 2: Cum ambulaveris

in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te,

" Ecce Deus enim noster, " qui vester est, desideriis nostris paratus. Psal. xlv, 2: Deus noster, refugium et virtus. " Quem colimus, " Psal. xliii, 21: Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad Deum alienum. " Potest eripere nos de camino ignis ardentis, " et de potentia: quia omnia potest. Esther, XIII, 9: In ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui tuae possit resistere voluntati. Domino enim creaturarum creaturae obediunt: et non urit eum ignis, quem ipse conservare voluerit. " Et de manibus tuis, o rex, liberare. " Hieronymus: " Hic in Hebraeo " non est rex, ne adulari viderentur.. " Psal. CXXXIX, 2: Eripe me, Domine, ab homine malo: a viro iniquo libera me. I Machab. ii, 62: A verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus, et vermis est.

" Quod si noluerit, " liberare nos scilicet Deus, cum tamen id possit. Ad Hebr XI, 35: Alii distenti sunt non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem. " Notum sit tibi, rex. " Isa. XII, 4: Notas facite in populis adinventiones ejus. " Quod deos tuos non colimus. " I ad Corinth viii, 5 et 6: Etsi sunt qui dicantur dii, sive in caelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi), nobis tamen unus Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum. " Et statuam auream quam erexisti, non adoramus: " eo quod altitudinem mundi in divitiis, et deliciis, et honoribus non veneramur. Deuter. VI, 13: Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies.

" Tunc Nabuchodonosor repletus est furore. " Tangitur hic sententia condemnationis in sententia, in effectu, et in miraculi perfectione, et hoc est:

" Tunc Nabuchodonosor repletus est furore. " In furore enim et non in justitia regnabat. Unde, Isa. XIV, 6, de eo dicitur: Subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter. " Et adspectus faciei illius, " hoc est, Nabuchodonosor, " mutatus est, " ut scilicet sufflaret per nares, et ardentibus oculis furorem pectoris indicaret. Isa. ii, 22: Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est. Esther, xv, 10: Cum elevasset faciem rex, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, etc. " Super Sidrach, Misach et Abdenago, " quos antea charos habuerat. " De Daniele non fit " mentio, ut dicit Hieronymus, quia cum " rege erat, qui propriam statuam non " adorabat. " Matth x, 22: Eritis odio omnibus, scilicet hominibus, propter nomen meum. " Et praecepit ut succenderetur fornax, " quae in campo parata fuerat. Isa. IX, 18: Succensa est quasi ignis impietas, " Septuplum quam succendi consueverat : " septem enim vitiis inflammatus, septuplum incendii recepit, quasi simplex ignis non sufficeret ad torrendum Sanctos.

" Et viris fortissimis de exercitu suo, " quos putabat etiam divinae fortitudini resistere, " jussit, " Nabuchodonosor scilicet, " ut ligatis pedibus Sidrach, Misach et Abdenago, " ne solutis pedibus extra ignem resilire possent, " mitterent eos in fornacem ignis ardentis, " ut tam ligati vinculis, quam conclusi fornace, ignem non evaderent. Sapient. iii, 6: Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos.

" Et confestim viri illi. " Tangit de exsecutione sententiae per opus, et hoc est quod dicit: " Viri illi, " tres pueri scilicet, " vincti cum braccis, " sive sarabellis, quod Chaldaeum verbum est, et significat erurum et tibiarum tegmina, braccas scilicet, " et tiaris, " Graecum est, et genus est pileoli, " et calceamenxi tis. " Ad Ephes. VI, 15: Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis. " Et vestibus, " ne nudi apparerent, " missi sunt in medium fornacis ignis ardentis. " Vincula significant obedientiam. Isa. xlv, 14: Vincti manicis pergent, et te adorabunt. Braccae, castitatem. Isa. lii, 11: Mundamini qui feriis vasa, Domini. Tiarae, spiritum salutis. Ad Ephes. VI, 17: Galeam salutis assumite. Calceamenta, considerationem humanae mortalitatis. Exod. xii, 11: Calceamenta habebitis in pedibus. Vestimenta significant honestatem conversationis. Isa. lxi, 10: Induit me Dominus vestimentis salutis. Fornax ardens significat acerbitatem mundanae tribulationis. Isa, l, 11: Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis, ambulate.

" Nam jussio regis urgebat, " qui In furore voluit hoc fieri. Sapient. VI, 5: Non custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis, " Fornax autem succensa erat nimis. " I Joan v, 19: Mundus totus in maligno positus est.

Et subdit de perfectione miraculi dupliciter, quoad bonos, et quoad malos.

De malis dicit: " Porro viros illos, " fortissimos scilicet de exercitu suo, " qui miserant Sidrach, Misach et Abdenago, " supple, in fornacem, " interfecit flamma ignis. " Hieronymus, " Ut non " solum de miraculo pertimesceret, sed " etiam exercitus sui cladem sentiret. " Psal. cv, 18: Flamma combussit peccatores. Sapient. XVI, 19: Ignis exardebat undique, ut iniquae terrae nationem exterminaret.

" Viri autem hi tres, " viriliter scilicet stantes in Dei fide, " Sidrach, Misach et Abdenago. " Eccle. IV, 12: Funiculus triplex difficile rumpitur. " Ceciderunt, " praecipites scilicet, quia ligati, " in medio camino ignis, " ubi flamma fortior fuit, " colligati, " ne flammas possent evadere. Psal. cxlix, 8: Ad alligandos reges eorum in compedibus.

" Et ambulabant . " Hic tangitur gratiarum actio: primo, per modum orationis, et secundo, per modum gratiarum actionis, ibi, v. 46 : " Et non cessabant. ''"

In oratione duo sunt, confessio, et oratio, ibi, v. 34: " Ne quaesumus, tradas nos. "

In confessione primo confitetur in communi: secundo, in speciali, et hoc est:

" Et ambulabant, " soluti scilicet vinculis exustis. " Ignis enim beneficii ob" sequium contulit, et injuriam non ili" tulit, " ut dicit Hieronymus. " In medio flammae, " sicut scilicet in vento roris, " laudantes Deum, " praedicatione virtutis scilicet Dei. Eccli. li, 1: Col laudabo te Deum salvatorem meum, " Et benedicentes Dominum, " in gratiarum scilicet actione. I ad Thessal. v, 18: In omnibus gratias agile.

" Stans autem, Azarias. " In speciali tangit confessionem. " Stetit autem, ut " dicit Hieronymus, in adversis fortis, " quia stare fortium est. " II Paralip. xx, 17: Confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos. " Oravit sic. " Oratio est pius affectus mentis in Deum directus. Psal. 2: Dirigatur oratiomea sicut incensum in conspectu tuo. " Aperiensque os suum, " magna scilicet dicturus. Psal. CXVIII, 131: Os meum aperui, et attraxi spiritum. Eccli. XXIV,

2: Aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur. Os enim illud est apertum, quod non oppilavit iniquitas. "In medio ignis, ait: " ut mirabilior scilicet esset praedicatio.

" Benedictus es, Domine, Deus. " Laudat hic Deum. ex amore patrum, ex veritate operum, ex justitia judiciorum.

Et hoc est:

" Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, ". hoc est, qui misericordias promissionis patrum custodis in filios. Exod. xx, 6: Faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea. Deuter. IV, 37: Dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Deuter. x, 15: Patribus tuis conglutinatus est Dominus. "Et laudabilis, " scilicet praedicatione virtutis, " et gloriosum nomen tuum. " Augustinus, " Clarum cum laude notum. " " In saecula, " aeterna scilicet. Isa. VI, 3: Plena est omnis terra gloria ejus.

" Quia justus es, " in retributione scilicet pro meritis, " in omnibus quae fecisti nobis . " Isa. iii, 10 et 11: Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum ad inventionum suarum comedet. Vae impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei, " Et universa opera tua vera, " supple, sunt, rectitudini aeternae coaequata, quae scilicet circa nos fecisti. Deuteron. xxxii, 4: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. " Et viae tuae rectae, " hoc est, vestigia. Psal. cxliv, 17: Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. " Et omnia judicia tua vera, " quae scilicet contra nos fecisti. Tob. iii, 2: Omnia judicia tua justa sunt, et omnes viae tuae misericordia, et veritas, et judicium.

" Judicia enim vera fecisti, " hoc est, malis meritis nostris debita. Ezech. XVIII, 25: Numquid via mea non est aequa ? " Juxta omnia, " supple, mala, " quae induxisti super nos. " Matth XXI, 41: Malos male perdet, " Et super civitatem sanctam, " sacramentis tuis scilicet sanctificatam. Isa. I, 26: Post haec vocaberis civitas justi, urbs fidelis. " Patrum nostrorum, " hoc est, patribus nostris datam, " Jerusalem. " Isa. lxiv, 10: Civitas Sancti tui facta est deserta. " Quia in veritate, " hoc est, secundum merita nostra, " et in judicio, " supple, justo, secundum tuam justitiam, " induxisti omnia haec propter peccata nostra. " Hieronymus: " Quidquid pall" mur, peccata nostra meruerunt. " Gregorius: " Nulla nocebit adversitas, si " nulla dominetur iniquitas. "

Et subjungit confessionem peccati, dicens:

" Peccavimus enim, " in nos scilicet, in inordinato actu. Augustinus: " Juste sisti, Domine, et sic est, ut paena sibi " omnis sit inordinatus actus . " Psal. cv, 6: Peccavimus cum patribus nostris. " Et inique egimus, " in proximos scilicet corrumpendo eos. Isa. iii, 15: Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis ? " Recedentes a te, " per incommutabilis boni desertionem. Jerem. II, 13: Me dereliquerunt fontem aquae vivae. Jerem. XVII, 13: Recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum. " Et deliquimus in omnibus, " omittentes scilicet mandata tua. Osee, IV, 10: Dominum dereliquerunt in non custodiendo. Isa. I, 4: Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel.''

" Et praecepta tua non audivimus, " obediendo scilicet. Zachar. vii, 11: Averterunt scapulam recedentem. " Nec observavimus, " in opere scilicet: duo enim peccata sunt, nolle audire, et auditui nolle obedire. Contra quod dicitur in Psal. XCIV, 8: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. " Nec fecimus sicut praeceperas nobis, " ut scilicet ad lineam praeceptorum tuorum ambularemus. Proverb. VI, 23: Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae. " Ut bene esset nobis, " in observatione scilicet legis. Isa. i, 19: Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis.

Ex his ergo concludit, subdens: " Omnia ergo quae induxisti super nos, " supple, mala, et quod dicit super nos, notat oppressionem. Psal. xxxvii, 5: Sicut onus grave gravatae sunt super me. " Et universa quae fecisti nobis, " judicio tuo. Psal. cxviii, 137: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. " Vero judicio fecisti, " hoc est, recto, et meritis nostris, " competenti. " Psal. xviii, 9: Justitiae Domini rectae.

" Et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum, " qui ut inimici volunt nocere, et ut iniqui nulla virtutis honestate refraenantur. Psal. XXIV, 19: Odio iniquo oderunt me. " Et pessimorum,, " crudelitate scilicet propria. Je rem. VI, 23: Crudelis est, et non miserebitur. " Praevaricator unique, " qui nulla alicujus legis justitia refraenantur. Isa. xlviii, 8: Scio quia praevaricans praeuaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te. " Et regi injusto, " Nabuchodonosor scilicet: unde, Isa. XIV, 20, dicitur de ipso: Tu terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti. Eccle. x, 5 et 6: Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egre- cliens a facie principis: positum stultum in dignitate sublimi. " Et pessimo ultra omnem terram, " supple, regi. Habacuc, I, 17: Et semper interficere gentes non parcet.

" Et nunc, " supple, prae confusione qua in nobis ipsi confundimur, " non possumus aperire os. " Isa. xxxviii, 15: Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit ? Causam autem subjungit: " Confusio, " cordis scilicet in conscientia, " et opprobrium, " exprobrationis exterius, " facti sumus servis tuis, " objicimur enim eis ad exprobrationem, " et his qui colunt te: " quia bonis infertur confusio et opprobrium propter nos. Psal. lxxviii, 4: Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.

Et juxta confessionem ponit orationem, quae conficitur ex quinque, scilicet gloria nominis, suffragio paternae intercessionis, confessione humiliationis, sacrificio tribulati cordis, sequela perseverantissimae voluntatis.

Et hoc est:

" Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum, " hostibus scilicet in aeternum cruciandos. Isa. lxiv, 9: Ne irascaris, Domine, satis. Psal. lxxiii, 19: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi. " Propter nomen tuum, " quod bonitatis nomen est. Cantic. I, 2: Oleum effusum nomen tuum. " Et ne dissipes testamentum tuum, " quo scilicet testatus es te nobis daturum. Luc. I, 73: Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis.

" Neque auferas misericordiam tuam a nobis, " qua scilicet promisisti te nasciturum ex nobis. II Machab. VI, 16:

Corripiens in adversis, populum suum non derelinquit. Psal. lxxxviii, 34: Misericordiam meam non dispergam ab eo, necque nocebo in veritate mea. Et interponit suffragia patrum dicens: " Propter Abraham, dilectum tuum: " quia ex diversis electus est. Cantic. v, 10: Dilectus meas candidus et rubicundus, electus ex millibus. Joan xv, 14: Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. " Et Isaac, servum tuum. " Servum vocat, quia simpliciter obedivit. Ad Roman. IX, 7: In Isaac vocabitur tibi semen. " Et Israel, sanctum tuum, " cui primo sanctitas templi, et cultus Domini monstrata sunt . Sapient. x, 10: Ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum.

" Quibus locutus es, " per teipsum apparens scilicet. Ad Hebr i, 1: Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis. " Pollicens, " hoc est promittens, " quod multiplicans semen eorum, " hoc est, natos ex ipsis bonos, " sicut stellas caeli. " Daniel. XII, 3: Qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates. Genes. xv, 5: Suspice caelum, et numera stellas si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. " Et sicut arenam equae est in littore maris, " quantum ad malos, qui graves sunt sicut arena, et traduntur tribulationibus saeculi. Psal. cxxxviii, 18: Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.

Et subdit de humiliatione:

" Quia imminuti sumus, Domine, " multis scilicet interfectis, "plus quam omnes gentes, " Matth vii, 14: Arcta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam. " Sumusque humiles, " ad humum scilicet conculcati.

Psal. xliii, 20: Humiliasti nos in loco afflictionis, ei cooperuit nos umbra mortis. Item, Psal. CVI, 17: Propter injustitias suas humiliati sunt. " In universa terra, " ut omnes scilicet nos despiciant. Psal. XXI, 7: Opprobrium hominum, et abjectio plebis. " Propter peccata nostra. " Jerem. II, 36: Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas ! Thren. I, 11: Vide, Domine, et considera, quoniam facta sum vilis !

" Et non est in tempore hoc. " Ostendit, quod non est expiatio per sacrificium exterius. " Princeps. " Osee, III, 4: Dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe. Et intellige, quod non est princeps qui ordinarie possit populum regere. " Et Propheta, " qui responsum possit dare divinum. Isa. XXIX, 10: Claudet oculos vestros: Prophetas et principes vestros... operiet. III Reg. XIX, 10: Prophetas tuos occiderunt gladio. Psal. lxxiii, 9: Jam non est Propheta. " Et dux, " qui spiritualiter scilicet ducat populum. Isa. lvi, 10: Speculatores ejus caeci omnes. Matth xv, 14: Caecus si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. " Neque holocaustum, " totum scilicet in igne consumptum, sicut deberent esse viri spirituales. Psal. XVI, 3: Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. " Neque sacrificium, " scilicet Deo sacrificatum de aridis, vel de liquidis. Psal. l, 18: Si voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis. " Neque oblatio, " quae partim incenditur, et partim redditur offerenti. Psal. locauslum et pro peccato non postulasti, " Neque incensum, " exterius scilicet, spiritualiter autem redolentia devotionis, quam semper voluit Deus. Psal. cxl, 2: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. " Neque locus primitiarum coram te, " supple, sed primitias cordis offerimus, hoc est, praecipuos fructus. Proverb. iii, 9: De primitiis om-nium, frugum tuarum da ei, scilicet Domino pro pauperibus.

" Ut possimus, " supple, per haec exteriora quae tu non curas, " invenire misericordiam, tuam. " I Reg. XVI, 7: Homo videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor.

Et subjungit modum verae conversionis: " Sed in animo contrito, " supple, per paenitentiam conterentem in se peccatum, et omnes peccati delectationes, " et spiritu humilitatis, " scilicet ut non nisi humilia sentiamus de nobis ipsis, " suscipiamur, " scilicet ad misericordiam. Psal. L, 19: Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies,

" Sicut in holocausto arietum, " qui Apostolos et Praelatos significant pro fide immolatas, " et taurorum, " qui significant Praedicatores scindentes corda fidelium vomere praedicationis. Proverb. XIV, 4: Vbi plurimae segetes, scilicet apparent, ibi manifesta est fortitudo bovis. " Et sicut in millibus agnorum pinguium, " qui significant simplices Deo se in sacrificium offerentes. Psal. lxviii, 32: Placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. " Sic fiat sacrificium nostrum, " hoc est, in eadem fide et devotione acceptum, " hodie, " in luce tuae gratiae, "in conspectu tuo, " hoc est, ut ante nos respicias. Genes. IV, 4: Respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. " Ut placeat tibi, " et placatus fias nobis. Exod. xxxii, 14: Placatus est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum, " Quoniam non est confusio. " Confusio est a spe cadere, et rem speratam non invenire. Ad Roman. v, 5: Spes non confundit. Jerem. XVII, 7: Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominusfiducia ejus, " Confidentibus in te, " hoc est, sperantibus in te. Isa. xl, 31: Qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem. Psal. XXXI, 10: Sperantem in Domino misericordia circumdabit.

" Et nunc sequimur, " in hac praesenti tribulatione, " te, " ut lucem, et vitae praeceptorem, Joan viii, 12: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Job, xxiii, 11: Vestigia ejus secutus est pes meus. " In toto corde, " nihil cordis a te avertentes. Joel, ii, 12: Convertimini ad me in toto corde vestro. Psal. cxviii, 10: In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me, etc. " Et timemus te, " filiali scilicet timore, qui semper utilis est. Job, XXXI, 23: Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum. Deuter. x, 12: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petii a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua ? " Et quaerimus faciem tuam, " hoc est, notitiam, et praesentiam tuam. Psal. CIV, 4: Quaerite faciem ejus semper. Ad Philip. III, 13: Quae quidem sunt retro obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens meipsum.

" Ne confundas nos, " fraudando scilicet re sperata. Psal. cxviii, 116: Non confundas me ab exspectatione mea. Isa. L, 7: Scio quoniam non confundar. " Sed fac nobiscum, " hoc est, nos adjuvando. Psal. cxxv, 3: Magnificavit Dominus facere nobiscum: facti sumus laetantes,, " Juxta mansuetudinem tuam, " quam semper in sanctis ostendisti. Matth XI, 29: Discite a me quia mitis sum. Numer. xii, 3: Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. " Et secundum multitudinem misericordiae tuae, " supple, fac nobiscum. Isa. lxiii, 15: Multi-tudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se,

" Et erue nos in mirabilibus tuis. " Mirabilibus enim Dei sancti liberantur. Eccli. XXXVI, 6: Innova signa, et immuta mirabilia. Psal. lxxvi, 15: Tu es, Deus, qui facis mirabilia. " Et da gloriam nomini tuo, Domine. " Per hoc enim gloriose nominandus eris in tota terra. Psal. lxxviii, 9: Propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.

" Et confundantur omnes, " confusione scilicet paenitentiae, vel aeterna, " qui ostendunt servis tuis mala, " vel faciendo, vel malum exemplum dando. Mich. vii, 10: Adspiciet inimica mea, et operietur confusione. Psal. CVIII, 29: Operiantur sicut diploide confusione sua. " Confundantur in omnipotentia tua, " cognoscendo quod potentia eorum infirmitas est. I ad Corinth I, 25: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Vel, " in omnipotentia tua, " ut potentiam tuam ostendas contra eos. Eccli. XXXVI, 7 et 8: Glorifica manum et brachium dexterum. Excita furorem, et effunde iram. " Et robur eorum conteratur, " in quo scilicet confidunt. Isa. XIV, 5: Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium. Isa. I, 31: Erit fortitudo vestra ut favilla stuppae.

" Et sciant quia tu es Dominus Deus solus, " cognoscentes te in tribulatione, quem in prosperis noluerunt cognoscere. Isa. XXVI, 16: In angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. " Et gloriosus super orbem terrarum, " solus scilicet. Psal. lxvii, 36: Mirabilis Deus in sanctis suis. cc Et non cessabant, " Hic incipit agere de gratiarum actione, et dicit duo, magnitudinem scilicet beneficii, et gratiarum actionem, ibi, v. 52: " Benedictus es, Domine, Deus. "

in primo tria sunt, grandis scilicet humana malitia, mirabilis Dei clementia, et liberatorum in magna laude laetitia.

Dicit ergo:

" Et non cessabant ministri regis, " malitia eos urgente, " qui miserant eos, " tres pueros scilicet in fornacem, " succendere fornacem, " ut igne reflexo in seipso ardentior esset. " Naphtha, " Sallustius dicit " naphtham esse genus " fomitis apud. Persas, quo maxime nu" triuntur incendia. " Alii dicunt naphtham esse ossa olivarum arefacta. Unde Graece AdminBookmark dicitur, eo quod ignem nu- triat, qui Graece AdminBookmark vocatur. Plinius

dicit cc naphtham circa Babylonem instar cc liquidi bituminis profluere, et nu-" triendis ignibus amicam esse, " Significat autem nutrimenta carnalis concupiscentiae. Baruch, in Epistola Jeremiae, VI, 42: Mulieres circumdatae funib viis sedent, succendentes ossa olivarum. " Et stuppa, " quae de facili ignem conciperet. Eccli. XXI, 10: Stuppa collecta synagoga peccantium. Significat enim fomenta libidinis. " Et pice, " qua ignis fortiter haereret, et significat peccati consuetudinem. Eccli. XIII, 1: Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. " Et malleolis. " Sarmenta vitium dicuntur malleoli, eo quod ad nodos majoris quantitatis sunt, quam in medio, et significant quotidiana lucra, et quotidiana gaudia, aestum concupiscentiae nutrientia. Osee, x, 11: Ephraim, vitula docta diligere trituram.

" Et effundebatur flamma, " fumi scilicet succensi, " super fornacem, " hoc est, extra fornacem, " cubitis quadraginta novem. " Quinquagenarius numerus remissionis numerus est, a quo defecit quadragesimus nonus, et ideo peccati numerus est, quia flamma concupiscentiae vorat eos qui ad remissionem non perveniunt. Deuter. XXXII, 22: Ignis succensus est in furore meo,

cc Et erupit, " extra fornacem scilicet. Thren. II, 3: Succendit in Jacob quasi ignem flammae devorantis in gyro. " Et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldaeis. " Quia etiam calor concupiscientiae lambit eos qui propinqui sunt concupiscibilibus. Unde Loth, Genes. XIX, 17, dictum est: Non stes in omni circa regione.

Et subjungit de Dei clementia: " Angelus autem Domini, " qui numquam defuit suis. Malach. III, 1: Ecce ego mitto Angelum meum, et, praeparabit viam ante faciem meam. Psal. xc, 11: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. " Descendit, " per operationem scilicet visibilem, " cum Azaria, et sociis ejus. " Matth xviii, 20: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. " In fornacem. " Ad litteram. Psal. xc, 15: Cum ipso sum in tribulatione. " Et excussit flammam ignis de fornace, " ne pueros scilicet laedere posset. Isa. xliii, 2: Cum ambulaveris in igne, non combureris, ei flamma non ardebit in te.

" Et fecit medium fornacis, " ubi ignis fortissimus fuit, cc quasi ventum roris flantem, " ut per rorem esset exstinctiva, per ventum autem refrigerati- vus. Psal. cxlvii, 18: Flavit spiritus ejus, et fluxerunt aquae. Hoc etiam videmus fieri quando expulsa flamma diaboli a corde, refrigerium sentitur Spiritus sancti, sicut in Magdalena. " Et non tetigit eos omnino ignis, " pueros, supple, tactu physico ad nocumentum, et

hoc est, " neque contristavit, " id est, non contristavit in cordibus, " nec quidquam molestiae intulit, " etiam in vestibus. Sapient. iii, 1: Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.

" Tunc hi tres, " liberati scilicet magnifice, " quasi ex uno ore, " unanimi scilicet voluntate. Ad Roman. xv, 6:

Unanimes, uno ore honorificetis Deum. Vel, " uno ore: " quia divisum os non impetrat, ut dicit Glossa super id I Petr. iii, 7: In fine omnes unanimes. " Laudabant, " praeconio virtutis scilicet. Psal. cxlv, 2: Laudabo Dominum in vita mea. " Et glorificabant, " demonstratione claritatis et celsitudinis. Eccli. xliii, 32: Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc, et admirabilis magnificentia ejus. " Et benedicebant, " in gratiarum actione scilicet, " Deum in fornace, dicentes: " Tob, xii, 20: Benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus, scilicet ipsum benedicite, et cantate ei.

" Benedictus es, Domine, Deus. " In hac gratiarum actione duo sunt, scilicet benedictio puerorum: et ad benedicendum Dominum inductio creaturarum, ibi, v. 57: " Benedicite, omnia opera. "

In benedictione puerorum duo sunt, scilicet benedictio pro specialibus beneficiis patrum, et benedictio pro generali gubernatione omnium, ibi, v- 54: " Benedictus es in throno. "

In primo tria sunt: scilicet assumptio patrum, notitia nominis in profectu filiorum, perfectio sanctificationis in pertinentibus ad templum.

Et hoc est:

" Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, " quorum scilicet semen apprehendit. Ad Hebr II, 16: Semen Abrahae apprehendit. " Ei laudabilis, " virtute, " et gloriosus, " claritate ma- jestatis, " et superexaltatus, " ut omnia excellat. Isa. II, 17: Elevabitur Dominus solus. Eccli. xliii, 30: Ipse omnipotens est super omnia opera sua. " In saecula, " hoc est, in spatio omnium saeculorum. Psal. cxlv, 2: Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quamdiu fuero.

" Et benedictum nomen gloriae tuae. " Secundus versus est, quo scilicet innotescis et nominans in profectibus sanctorum. " Sanctum, " hoc est, in nobis sanctificatum. Matth VI, 9: Sanctificetur nomen tuum. Apocal. iii, 12: Scribam super eum nomen Dei mei. " Et laudabile, etc. "

Et subjungit de perfectione sanctitatis in templo:

" Benedictus es in templo sancto gloriae tuae, " in quo scilicet gloriam patribus ostendisti. Et hoc templum vel est caelum, vel litterale templum, vel Ecclesia, vel fidelis anima. Psal. lxiv, 5 et 6: Sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate. Jerem. vii, 4: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. I ad Corinth iii, 17: Templum Dei sanctum est, quod estis vos. " Et super laudabilis, etc. "

Et subdit de universali gubernatione, scilicet quantum ad justitiae debitum, quantum ad providentiae intuitum, et quantum ad mundi ornatum.

De primo dicit:

" Benedictus es in throno regni tui, " quod regnum totus mundus est, quem ut rex dispensat. Proverb. xx, 8: Rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo. Psal. IX, 5: Sedisti super thronum, qui judicas justitiam. " Et super laudabilis, etc. "

Et subdit de providentia: " Benedictus es, qui intueris abyssos, " hoc est, absconditas partes, in qui- bus nihil te latet. Eccli. XXIII, 28: Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi. " Et, " id est, quia,, " sedes, " hoc est, quiescis, " super Cherubim, " hoc est, super plenitudinem scientiae. Non enim discurris super scita sicut nos, nec tua scientia causatur a scitis sicut nostra: sed tua scientia est causa scitorum, et sicut pertingis ubique faciendo, sic pertingit ubique videndo. Job, xlii, 2: Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio. Sapient, viii, 1: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, " Et laudabilis, etc. "

" Benedictus es in firmamento caeli, " intransitive, hoc est, in firmamento, quod est caelum: et dicitur caelum firmamentum, quia firmat omnia in se contenta, ipsum autem a Deo firmatum . est. Genes. I, 8: Vocavit Deus firmamentum Caelum. Matth VI, 9: Pater noster, qui es in caelis.

" Benedicite, omnia opera Domini, Domino. " Omnia quae hic inducuntur, ut materia laudis divinae inducuntur, et tunc benedicere Dominum dicuntur, quando virtutibus sibi inditis faciunt ea ad quae instituta sunt. Hunc tenet ordinem: Primo inducit ea quae in alto sunt: secundo, ea quae inter altum et imum generantur, ibi, v. 64: " Benedicite, omnis imber ei ros. " Tertio, inducit ea quae in imo sunt, ibi, v. 74: " Benedicat terra Dominum, "

Inter alta primo ponit opera in communi: secundo, in speciali, ibi, v. 58: " Benedicite, Angeli. "

Et hoc est:

" Benedicite, omnia opera Domini, Do-mino, " Omnia opera Domini sive in natura, sive in nobis bona sunt, et ideo materia laudis divinae sunt. Genes. I, 31: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et eram valde bona. De operibus quae facit in sanctis. Isa. XXVI, 12: Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Nihil enim bonum potest fieri sine ipso. Joan. xv, 5: Sine me nihil potestis facere, " Laudate. " Eccli. xliii, 34: Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis, in operibus suis. Laudat autem, quia virtus Dei in ipso demonstratur. Superexaltat autem, quia creatoi supereminere proprietatibus creaturae probatur. " Et superexaltate eum in saecula: " quia a principio usque ad finem ab ipso continetur. Isa. lv, 9: Sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris. De continentia autem dicitur, Isa. xl, 12: Quis mensus est pugillo aquas, et caelos palmo ponderavit ?

Et subjungit in speciali:

" Benedicite, Angeli Domini, Domino. " Et omnes spiritus caelestes vocat Angelos, propter hoc quod ad minus descensu illuminationum mittuntur, quae a superioribus ad medios, et a mediis ad inferiores descendunt. Ad Hebr I, 14: Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis? Psal. cii, 20: Benedicite Domino, omnes Angeli ejus, potentes virtute, " Laudate, etc. . "

" Benedicite, aquae omnes quae super caelos sunt, Domino. " " Aquae istae quae " super caelos sunt, ut dicit Augustinus, " minutissimis guttis ibi suspensae sunt . " Unde quidam autumant inde rorem de- scendere. Vel forte melius dicitur, quod

aquae nomen est proprium materiae.

Genes. I, 2: Spiritus Dei ferebatur super aquas. Et ratione perspicuitatis in caelo crystallino sunt super caelos, ratione autem Auiditatis et humiditatis sunt in elemento inferiori. Genes. I, 6: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. Moraliter dicunt quidam, quod aquae quae super caelos sunt, sunt perspicuae mentes sanctorum in quibus sicut in speculo resplendent divina. Psal. cxlviii, 4 et 5: Aquae omnes quae super caelos sunt laudent nomen Domini. Ezech. xlvii, i: Aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem, scilicet de templo. Apocal. xxii, 1: Ostendit mihi fluvium aquae vitae, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni. " Laudate, etc. "

" Benedicite, amites virtutes Domini, Domino. " In orbibus caelorum virtutes sunt moventes et instaurantes naturam, quas hic inducit ad laudem. Ad Romam VIII, 22 et 23: Omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc ..... Et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes. Ibi dicit Glossa, quod " omnis creatura cum labore sua " explet officia: ad laudem tamen Dei " facit, et ut impleatur numerus electo-" rum. " Quidam etiam dicunt, quod virtutes sunt Angeli. Psal. CII, 20: Potentes virtute, facientes verbum illius. Et, ibidem, v. 21: Benedicite Domino, omnes virtutes ejus. " Laudate, etc. "

Et tangit caelorum ornatum, subdens:

" Benedicite,, sol et luna, Domino. " Sol dicitur solus lucens: luna quasi illuminata, lumen mutuans. Sol significat intellectum veritatis, luna affectum virtutis. Genes. I, 16: Fecit Deus duo luminaria magna: luminare majus, utpraeesset diei, ei luminare minus, ut praeesset nocti. Et Ecclesia utrumque, habet in Apoc. XII, 1: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, " Laudate, etc. "

" Benedicite, stellae caeli, Domino. " Stellae a stando dicuntur: quia quamvis in caelo moveantur, tamen non mutant situm positionis suae in imagine, sicut quae stat in oculo Tauri, semper stabit, et sic in aliis. Stellae significant doctas animas veritate lucentes. Daniel. XII, 3: Qui dodi fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Baruch, III, 34: Stellae dederunt lumen in custodiis suis, ei laetatae sunt. " Laudate, etc. "

Et subjungit de natis inter altum et imum:

" Benedicite, omnis imber et ros, Domino. " Imber, quia terram infundit. Ros, quia flores et germina dulci nutrit humore. Significat vero imber doctrinam, ros vero consolationem sancti Spiritus. Isa. lv, 10: Quomodo descendit imber, ei nix de caelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, Isa. xlv, 8: Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant justum. " Laudate, etc. " " Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino. Spiritus dicitur ventus qui spirat ad. terraenascentium et hominum consolationem. Significat autem aspirationes sancti Spiritus. Eccle. i, 6: Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. Psal. CXXXIV, 7: Qui producit ventos de thesauris suis, Isa. XXVI, 9: Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. " Laudate, etc. "

" Benedicite, ignis et aestus , Domino . " Et ignis dicitur ignis in sphaera, aestus autem proxima regio juxta ignem. Significat autem ignis charitatem, aestus vero charitatis fervorem, et devotionem. Luc. XII, 49: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ? Thren. I, 13: De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. " Laudate, etc. "

" Benedicite, frigus et aestas , Domino. " Tangit temporum qualitates extremas: frigus enim pro hieme, et aestas ponitur pro aestate, quae motu superiorum distinguuntur. aestas autem significat virtutis maturitatem, frigus vero concupiscentiae exslinctionem, in quibus sancti benedicunt Dominum. Cantic. ii, 11 et 12: Hiems transiit, imber abiit, et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra. " Laudate, ''etc. "

" Benedicite, rores et pruina, Domino. " Quorum unum est effectus temperati caloris, alterum effectus frigoris. Ros autem significat prosperitatem, et pruina adversitatem. Job, XXIX, 19: Ros morabitur in messione mea. Psal. cxviii, 83: Factus sum sicut uter in pruina: justificationes tuas non sum oblitus. " Laudate, etc. "

" Benedicite, gelu et frigus, Domino. " Frigus causa gelu est. Significant autem ista tribulationem restringentem a libertate operam. Eccli. XLIII, 22: Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Psal. cxlvii, 17: Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ? " Laudate, etc. "

" Benedicite, glacies et nives, Domino. " Utrumque effectus frigoris in aqua est, et vocat glacies ex acre descendentes in grandine, nives vero aquas, quia rare congelatae descendunt. Significant autem judicia Dei, quibus punimur et flagellamur, in quibus debemus benedicere Dominum. Psal. cxlviii, 8: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus. " Laudate, etc. "

" Benedicite, noctes ei dies, Domino. " Nox ab opacitate causatur inferiorum, dies a luce superiorum. Et nox significat obscurum paenitentiae et humilitatis, dies autem claritatem innocentiae et veritatis. Psal. CXXXVIII, 12: Nox sicut dies illuminabitur. Genes. i, 5: Appellavit lucem Diem, et tenebras Noctem. " Laudate, etc. "

" Benedicite, lux et tenebrae, Domino. " Lux enim spargit vigiliam, tenebra vero continet et refovet spiritum, ne dissolvatur. Significat autem lux mentis illuminationem, tenebra vero humanam ignorantiam: in utroque enim horum debemus benedicere Dominum. Job, xxxviii, 18 et seq.: Indica mihi, si nosti, omnia, in quo, via lux habitet, et tenebrarum equis locus sit: ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus. " Laudate, etc. "

" Benedicite, fulgura et nubes, Domino. " Fulgura sunt ignes qui micant de nubibus, nubes autem aquae vaporaliter elevatae, quae jam condensari incipiunt. Fulgura vero miraculorum, vel bonorum operum significant coruscationem: nubes vero doctrinae praedicationem. Job, XXXVIII, 35: Numquid mittes fulgura, etibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus ? De nubibus, Job, XXXVII, 16: Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias ?

Et subjungit de his, quae sunt in imo, primo in terra et aqua, secundo, in hominibus, ibi, v. 82: " Benedicite, filii hominum. "

Dicit ergo:

" Benedicat terra Dominum, " dando fructum suum, quae pro stabilitate sui et fructificatione virum sanctum significat. Ad Hebr VI, 7: Terra super se venientem saepe bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo. Psal. xxiii, 1: Domini est terra, et plenitudo ejus. " Laudate, etc. "

" Benedicite, montes et colles Domino. " Montes et colles vapore subterraneo elevantur, vel ab aquis in unum congesta mole causantur, et significant majores et minores personas in praelatione, qui benedicere debent Dominum. Joel, iii, 18: Stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte. " Laudate, etc. "

" Benedicite, universa germinantia in terra Domino. " Haec enim flores virtutum et germina bonorum operum significant. Osee, XIV, 6: Israel, scilicet justus, germinabit sicut Ulium. " Laudate, etc. "

Et inducit quae sunt in elemento liquido:

" Benedicite, fontes, Domino, " Fons a fundendo aquas dicitur, et significat sacerdotale officium, quod in fontibus doctrinae et sacramentalis gratiae semper manat et fundit . Isa. XII, 3: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris.

Joel, III, 18: Fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum. " Laudate, etc. "

" Benedicite, maria et flumina, Domino. " Flumina causantur a confluxu fontium, maria vero a confluxu fluminum. Genes. I, 10: Congregationes aquarum appellavit Maria. Significat autem mare tumultum et inquietudinem hujus saeculi, et amaritudinem habitantium in saeculo. Flumina vero fluxus gratiarum, et consolationem. Psal. lxxvi, 20: In mari viae tuae, et semitae tuae in aquis multis. Eccli. XXIV, 43: Factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare. " Laudate, etc. "

" Benedicite, cete et omnia quae moventur in aquis, Domino. " Haec enim vestigia sunt bonitatis divinae. Cete autem significat magnos in aqua renatos, et potentes. Omnia quae moventur in aquis significant simplices in aqua baptismi motum vitae accipientes. " Laudate, etc. "

" Benedicite , omnes volucres caeli, Domino, " ad ornatum scilicet aeris pertinentes. Significant autem contemplativos pennis virtutum in altum elevatos. Psal. LIV, 7: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam, ? " Laudate, etc. "

" Benedicite, omnes bestiae et pecora, Domino, " quae ad ornatum terrae pertinent. Bestiae autem significant bestiales et pecorinos, qui ad rationem mutati benedicunt Dominum. Psal. cxlviii, 10: Bestiae, ei universa pecora: serpentes, et volucres pennatae. Job, v, 23: Bestiae terrae pacificae erunt tibi. " Laudate, etc. "

Et subjungit de hominibus primo in generali, secundo in speciali: et hoc est:

" Benedicite, filii hominum. Domino, " omnium scilicet pro similitudine imaginis quam in ratione indidit nobis. Eccli. xvii, 1 et 2: Secundum imaginem suam fecit illum,... et secundum se vestivit illum virtute. Psal. IV, 7: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. " Laudate, etc. "

" Benedicat Israel Dominum, " specialiter, pro notitia scilicet, et promissionibus sibi datis. Baruch, IV, 4 et 5: Beati sumus, Israel, quia quae Deo placent manifesta sunt nobis. Animaequior esto, populus Dei, memorabilis Israel, Deuter. XXXIII, 29: Quis similistui, popule, qui salvans in Domino ? " Laudate, etc. "

" Benedicite, sacerdotes Domini, Domino. " Sacerdotes sunt, qui sacra dos sunt, et sacra dona distribuunt. Jerem. XXXI, 14: Inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis adimplebitur. Isa. lxi, 6: Vos sacerdotes Domini vocabimini: Ministri Dei nostri, dicetur vobis. " Laudate, etc. "

" Benedicite, servi Domini, Domino, " Servi sunt creati, et redempti a Domino, quibus summa libertas est Deo servire. Psal. cxv, 16: 0Domine, quia ego servus tuus, et filius ancillae tuae. " Laudate, etc. " Benedicite, spiritus et animae justorum, Domino. " Glossa vult, quod " spiri- " tus sunt quibus discernimus, et animae " quibus vivificamur. " Psal. cl, 6: Omnis spiritus laudet Dominum, ut scilicet vitam et intentionem ad laudem Dei referamus. " Laudate, etc. "

" Benedicite, sancti et humiles corde, Domino. " Sancti, quia vos decet. Eccli. xv, 9: Non est speciosa laus in ore peccatoris. Humiles corde, non per hypocrisim, sed per veritatem, quia prae caeteris gratiam accepistis. Jacob. IV, 6: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. " Laudate, etc. "

" Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino. " Glos sa, " Praesenti beneficio " credentes eum supereminere omni " creaturae. " II Machab. I, 11: De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi. " Quia eruit nos de inferno. " Glossa, " Quia si mortui fuis-" semus, ad infernum descendissemus. " Job, XVII, 16: In profundissimum infernum descendent omnia mea. Psal. lxxxv, 13: Eruisti animam meam ex inferno inferiori. " Et salvos fecit de manu mortis, " hoc est, de potestate mortis. Sapient. III, 2 et 3: Visi sunt oculis insipientium mori:... illi autem sunt in pace. " Et, " id est, quia, " liberavit nos de medio ardentis flammae, " in fornace scilicet. Et hoc exponit ulterius: " Et de medio ignis eruit nos. " Eccli. LI, 6: Liberasti me a pressura flammae, quae circumeddit me, et in medio ignis non sumaestuatus. Psal. lxv, 12: Transivimus per ignem ei aquam, et eduxisti nos in refrigerium.

" Confitemini, " supple, ergo, " Domino, quoniam bonus. " Vere bonus, de quo dicit Gregorius: " Cujus esse boni-" tas, natura dulcedo, proprium misere-

" ri et parcere. " Matth XIX, 17: Unus est bonus, Deus. Psal. cxviii, 68: Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. " Quoniam in saeculum misericordia ejus. " Psal. XVIII, 7: Non est qui se abscondat a calore ejus. Thren. III, 22: Non defecerunt miserationes ejus.

" Benedicite, omnes religiosi, Domino, " Religiosi quasi religati dicuntur, qui votis propriis se ligaverunt ad obediendum Domino. Eccli. I, 17: Timor Domini scientiae religiositas. Jacob. I, 27: Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, haec est: Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. " Deo deorum, " hoc est, cujus participatione etiam Sancti dii sunt. Psal. lxxxi, 6: Ego dixi: Dii estis. " Laudate, " demonstratione scilicet virtutis. Psal. cxlviii, 12: Juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini. " Et confitemini, " confessione praedicationis, et veritatis. Psal. lxxiv, 2: Confitebimur tibi, Deus, confitebimur. " Quia in omnia saecula, misericordia ejus. " Omnibus enim miseretur, puniendos etiam citra condignum punit. Sapient. : Misererisomnium,... et nihil odisti eorum quae fecisti: nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti.

" Tunc rex. " Tangitur hic de aedificatione miraculi, et apud praesentes, et apud absentes per epistolam, ibi, v. 98: " Nabuchodonosor rex, omnibus populis. "

In prima tria sunt: stupor, facti examinatio, et praesentium aedificatio.

Dicit igitur: " Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit. Sicut membrum stupidum dicitur carens sensu, et motu, ita cor obstupescere dicitur, quando tanta agonia admirationis percutitur, quod nec sensu, nec facultate potest in id quod admiratur. Isa. XXI, 4: Babylon, dilecta mea, posita est mihi in miraculum. " Et surrexit, " tam corde quam corpore. Isa. lx, i: Surge, illuminare, Jerusalem. " Propere: " admiranti enim et amanti nihil satis velox est. Isa, lv, i: Properate, emite, et comedite. Cantic. II, 10: Surge, propera, amica mea. " Et ait optimatibus suis, " ut per eos ad inferiores descenderet, per quorum consilium missi In fornacem fuerant. Amos, VI, 1: Optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. " Nonne tres viros, " supple, tantum, " misimus " in medio ignis, " ubi tota virtus ignis congregata est, " compeditos ? " Ne ab igne possent exire. Ad Hebr XI, 34: Exstinxerunt impetum ignis. Tres viri missi in ignem sunt spiritus, anima, et corpus, vel rationabilis, concupiscibilis, et irascibilis, quae in sanctis non comburuntur flammis concupiscentiae et libidinis. Psal. XVI, 3: Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. " Qui, " scilicet optimates, " respondentes regi dixerunt: Vere, rex, " supple, est sicut dicis, veritate enim miraculi convictos oportuit dicere veritatem. III Esdrae, iii, 12: Super omnia vincit veritas. Act. IV, 14: Hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.

" Respondit rex, ei ait, " Nabuchodonosor scilicet: " Ecce ego video viros quatuor, " cum tres tantum posuerimus, " solutos, " cum ligati fuerint, " et ambulantes, " cum primo in fornacem ceciderint jacentes, " in medio ignis, " ubi vis ignis major est: " et nihil corruptionis in eis est, " supple, ad nocumentum. Implevit in eis Dominus quod dixit, Matth xviii, 20: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Psal. xc, 15: Cum ipso sum in tribulatione. " Et species quarti, " apparentis scilicet cum tribus, " similis est filio Dei. " Hieronymus: " In quo Angeli significantur, qui et dii " et Dei filii nuncupantur. " Job, I, 6: Cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino. Item, Hieronymus: " Iste Angelus, sive Dei filius, Chri-" stus est, qui ad Inferni fornacem de-" scendit, in quo sanctorum animae tene-" bantur, nec cremabantur, ut ab inferis " liberaret. " Isa. IX, 6, secundum litteram Septuaginta: " Magni consilii Angelus. "

" Tunc accessit Nabuchodonosor. "

Tangitur hic facti probatio in virorum evocatione, consideratione, et probatione.

Et hoc est:

" Tunc accessit Nabuchodonosor, " per seipsum scilicet, " ad ostium fornacis ignis ardentis, " hoc est, contra ostium: per seipsum enim honorem voluit exhibere. Esther, VI, 11: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare, " Et ait: Sidrach, Misach et Abdenago, " Chaldaicis nominibus nominat, quibus sibi in palatio innotuerant. " Servi Dei excelsi vivi. " Servi per cultum, excedi per potentiam. Isa. II, 22: Excelsus reputatus est ipse. Vivi , quia semper influit vitam. Act. XVII, 28: In ipso vivimus, et movemur, et sumus. Psal. xxxv, 10: Domine, apud te est fons vitae. " Egredimini, " scilicet de fornace, " et venite, ". ad nos scilicet, ut amicos, quos hostes ante pertulistis. Sic oves capiunt lupos. Matth x, 16: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum,''

" Statimque egressi sunt Sidrach, Misach et Abdenago, " non reluctantes scilicet pro salute inimicorum. I ad Corinth IX, 22: Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. " De medio ignis, " penitus inusti. Eccli. li, 6: In medio ignis non sum aestuaius.

Et subdit de consideratione: " Et congregati satrapae, et magistratus, et judices, et potentes, " supple, alii, " regis, " tanto miraculo percussi, " contemplabantur " diligenter " viros illos: " bene viros, qui etiam flammam vicerant. " Quoniam nihil potestatis habuisset ignis, " tantus scilicet et tam validus, " in corporibus eorum, " ad nocumentum scilicet. Psal. xxviii, 7: Vox Domini intercidentis flammam ignis. Chrysostomus: " Intercidit, ut sanctis lumen

" sit in solatium, et ardor urere nesciat in " supplicium. " " Et capillus capitis eorum, non esset adustus. " Matth x, 30: Vestri capilli capitis omnes numerati sunt. " Et sar abaia eorum, " quae superius castitatem significare diximus, " non fuissent immutata, " scilicet ad libidinem. Psal. xxv, 2: Ure renes meos et cor meum. Et, Psal. cxxxviii, 23 et 24: Proba me, Deus, et scito cor meum... Et vide si via iniquitatis in me est: et deduc me in via aeterna. " Et ardor ignis non transisset per eos. " Isa. xliii, 2: Cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te. Litteraliter autem ardor ignis est evaporatio halitus siccitatis, quae in pueris non apparuit.

" Et erumpens, " supple, spiritu cogente eum. Job, xxxii, 19: Venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. Job, IV, 2: Conceptum sermonem tenere quis poterit ? " Nabuchodonosor ait, " et tangitur hic facti probatio, et fructus miraculi: " Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach et Abdenago. " Tob. XII, 6: Benedicite Deum caeli, et coram omnibus viventibus confitemini ei. " Qui misit Angelum suum. " Psal. xc, 11: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te. " Et eruit servos suos. " Eccli. li, 12: Eruis sustinentes te, Domine, et liberas eos de manibus gentium. " Qui crediderunt in eum, " fide scilicet et devotione tendentes in eum. Joan iii, 16: Ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. " Et verbum regis, " supple, terreni, " immutaverunt. " Eccli. xlviii, 13 et 14: In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum: nec superavit illum verbum aliquod. " Et tradiderunt corpora sua, " supple, in periculum. Matth x, 28: Nolite timere eos qui occidunt corpus,animam antem non possunt occidere . " Ne servirent, " supple, per cultum, " et''

ne adorarent, " per venerationem, " omnem deum, " hoc est, aliquem deorum, " excepto Deo solo, " hoc est, eo qui solus Deus est, ita quod dictio exclusiva exclusionem faciat essentialem, non personalem. Deuter. XXXII, 39: Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus praeter me. Psal. xliv, 12: Ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.

Et subjungit miraculi fructus tam apud praesentes, quam apud absentes.

Apud praesentes dicit:

" A me ergo positum est hoc decretum, " hoc est, decretale mandatum quod omnes obliget: " ut omnis populus, " cujuscumque scilicet communitatis, " et lingua, " quarumcumque gentium, " et tribus, " quarumcumque generationum. Job, III, 19: Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. " Quaecumque locuta fuerit blasphemiam, " scilicet per exprobrationem, vel falsi criminis expositionem. Matth xii, 32: Qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. " Contra Deum Sidrach, Misach et Abdenago , " qui solus Deus est. Psal. lxxx, 10 et 11: Non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. Ego enim Dominus Deus tuus. " Dispereat, " in corpore. Levit. XIX, 14: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput ejus, et lapidet eum omnis populus. " Et domus ejus vastetur, " et nullae scilicet reliquiae remaneant. Psal. LI, 7: Emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. Et subjungit rationem: " Neque enim est alius Deus, " supple, ab ipso, " qui possit ita salvare. " Jerem. XIV, 8: Exspectatio Israel, salvator ejus in tempore tribula-tionis. Matth I, 21: Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

" Tunc rex, " supple, per seipsum, quod ante fecerat per Danielem, " promovit, " supple, in potestatem et dignitatem, " Sidrach, Misach et Abdenago, " quos fideles invenerat, " in provincia Babylonis, " ut scilicet essent praefecti operum, et provinciarum. Matth XXIV, 45: Quis, putas, est fidelis servus, quem constituit dominus super familiam suam.

Et subdit de epistola qua aedificavit absentes ad fidem: et hoc est:

" Nabuchodonosor rex, " scribit scilicet, vel optat, " omnibus populis, " civitatum scilicet et oppidorum, " Gentibus, " in distinctione terrarum, " et linguis, " pro diversitate nationum, " qui habitant in universa terra, " Orientali scilicet: " Pax vobis multiplicetur. " Pax. enim bonum est cunctis mortalibus exoptatum. Esther, xiii, 2: Volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed, clementia et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.

" Signa et mirabilia. " Signa et mirabilia idem sunt subjecto, sed in quantum demonstrant potentiam summam. operantis divinam, dicuntur signa : in quantum autem referuntur ad videntes praeter quorum spem et facultatem eveniunt, dicuntur mirabilia. " Fecit apud me Deus excelsus. " Psal. CXII, 5: Qui in altis habitat. " Placuit ergo mihi, " et reputabam inconveniens signa non ostendere. Tob. XII, 7: Opera Dei revelare et confiteri honorificum est, " Prw-dicare ejus signa. " Matth x, 27: Quod in aure auditis, praedicate super tecta.

" Signa ejus, quia magna sunt, " hoc est, magnae potentiae demonstrativa. Exod. xv, 11: Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate ? " Et mirabilia ejus, quia fortia, " humanam virtutem excedentia. Job, IX, 10: Qui facit magna, et incomprehensibilia, etmirabilia, quorum non est numerus. " Et regnum ejus regnum sempiternum, " quo scilicet regnat secundum perfectionem justitiae. Isa. IX, 7: Multiplicabitur ejus imperirum, et pacis non erit finis. " Et potestas ejus, " coercendi scilicet malos, et liberandi bonos, " in generationem et generationem, " supple, extendetur. Daniel. vii, 14: Potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur.