COMMENTARII IN LIBRUM DANIELIS PROPHETAE

 PRAEFATIO D. ALBERTI.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I DANIELIS

 CAPUT II.

 IN CAPUT II DANIELIS

 CAPUT III

 IN CAPUT III DANIELIS

 CAPUT IV.

 IN CAPUT IV DANIELIS

 CAPUT V.

 IN CAPUT V DANIELIS

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI DANIELIS

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII DANIELIS

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII DANIELIS

 CAPUT IX,

 IN CAPUT IX DANIELIS

 CAPUT X.

 IN CAPUT X DANIELIS

 CAPUT XL

 IN CAPUT XI DANIELIS

 IN CAPUT XII DANIELIS

 CAPUT XIII,

 IN CAPUT XIII DANIELIS

 CAPUT XIV,

 IN CAPUT XIV DANIELIS

PRAEFATIO D. ALBERTI.

Eccli. XXIV, 44: Doctrinam quasi antelucanum illumina omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. Doctrina quae est quasi antelucanum, doctrina prophetalis est, et praecipue in Daniele. Doctrina enim dicitur scientia sub lumine suae causae proposita. Res enim doceri non potest, nisi per causam propriam. Propter quod prophetia dicitur doctrina, quae sub inspiratione divina per quam scibilis est, docetur. Unde Cassiodorus: " Prophetia est divina inspira-" tio rerum eventus immobili veritate denuntians . " Et quia unus solus est magister, ut dicitur, Matth xxiii, 9: Unus est Pater vester, qui in caelis est:... Magister vester unus est, Christus: ideo proprie doctrina prophetica dicitur revelatio, sub lumine primae causae demonstrata. Unde, Joan XVI, 13: Spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis. Sic enim doceri est spiritum veritatis in animam transferri, et intus in spiritu quae discenda sunt revelari. Sapient. VII, 27: Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Sic igitur scientia proprie doctrina dicitur, quia in luce primae veritatis accipienda, et eadem luce sicut causa demonstratur. Haec doctrina dicitur quasi antelucanum: antelucanum enim habet lucem immixtam tenebris, et tenebras tendentes et terminatas ad lumen: et sic prophetia lucem intellectualis visionis immixtam habet in imaginariam et sensibiles vi-

siones tamquam in tenebras. Et hoc patet, Genes. xli, 8, et Daniel. II, 1 et seq., ubi etiam ipse Pharao et Nabuchodonosor in obscuris imaginibus latentem intellectualem lucem deprehenderant, propter quod sanctos et prophetas petierunt, qui interpretarentur id quod lucis intellectualis erat in imaginibus. Psal. XVII, 12 et 13: Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt, Quia aquae doctrinarum in imaginibus sunt, quae tamen obscuritates transeunt in fulgore intellectualis visionis. Cantic. VI, 9: Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol. Aurora est mixta tenebris in imaginibus: in anima autem illuminata est ut luna, quae mutuato lumine lucet: sed relata ad primum fontem luminis, est ut sol. Eccli. I, 5: Fons sapientiae verbum Dei in excelsis. De hac dicit Daniel: " illumilio omnibus, " ut scilicet obscura in visionibus aliorum ponat in lucem. Job, xxviii, 11: Abscondita in lucem, produxit: ut lucere haec faciat ad utilitatem omnium sapientium et insipientium. Ad Romam I, 14 et 15: Sapientibus et insipientibus debitor sum.: ita (quod in me) promptum est... evangelizare.

Et hoc quidem facit Daniel in prima parte libri hujus, hoc est, in primis sex capitulis, in quibus mirabilia ostendit in visionibus aliorum, quas interpretatos est, sive imaginarias, sive sensibiles, spiritualiter docens qualiter proficiet et stabit regnum Christi, et deficiet et destruetur regnum mundi. Isa. IX, 7: Super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud, ei corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum. Luc. I, 32: Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in aeternum. Sic ergo omnibus dat illuminationes de visionibus aliorum. Psal. lxxv, 5: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis, hoc est, a fastigio intellectus propheta-

Per hoc autem quod sequitur: " Et enarrabo illam usque ad longinquum, " secunda pars libri tangitur, a septimo scilicet usque ad caput decimum tertium, in qua per totam longitudinem temporis ex visionibus propriis per lucem intellectualem decursum regni Christi describit usque ad ultimum statum resurrectionis. Eccli. xlviii, 27: Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion. Quam longitudinem temporum complecti non potuit nisi in spiritu qui complectitur omnia. Et haec omnia multum lucide enarrantur de rege in regem, de tempore in tempus: propter quod dicit Hieronymus in Prologo galeato de Daniele, quod etiam totius mundi AdminBookmark scilicet historicus, quia totius mundi describit statum ita aperte ac si texat historiam et non prophetiam . Psal. cxlii, 5: Memor fui dierum antiquorum: meditatus sum in omnibus operibus tuis. Psal. CIV, 2: Narrate omnia mirabilia ejus.

Danielem prophetam, juxta septuaginta interpretes, Domini Salvatoris Ecclesiae non legunt, utentes Theodotionis editione: et hoc cur acciderit, nescio. Sive enim quia sermo Chaldaicus est, et quibusdam proprietatibus a nostro eloquio discrepat, noluerunt septuaginta interpretes easdem linguae lineas in translatione servare: sive sub nomine eorum ab alio nescio quo non satis Chaldaeam linguam sciente, editus est liber: sive aliud quid causae exstiterit ignorans: hoc unum affirmare possum, quod multum a veritate discordet, et recto judicio repudiatus sit.

Sciendum quippe est, Danielem maxime et Esdram, Hebraicis quidem litteris, sed Chaldaeo sermone conscriptos: et unam Jeremiae pericopen: Job quoque cum Arabica lingua plurimam habere societatem.

Denique et ego adolescentulus, post Quintiliani et Tullii lectionem ac flores rhetoricos, cum me in linguae hujus pistrinum reclusissem: et multo sudore, multoque tempore vix coepissem anhelantia stridentaque verba resonare, et quasi per cryptam ambulans, rarum desuper lumen adspicerem, impegi novissime in Danielem: et tanto taedio affectus sum, ut desperatione subita omnem laborem veterem voluerim contemnere. Verum adhortante me quodam Hebraeo, et illud mihi crebrius in sua lingua ingerente, " Labor improbus omnia vincit: " et qui mihi videbar sciolus, inter Hebraeos coepi rursus esse discipulus Chaldaicus. Et ut verum fatear usque ad praesentem diem magis possum sermonem Chaldaicum legere et intelligere, quam sonare. Haec idcirco refero, ut difficultatem vobis Danielis ostenderem:

Qui apud Hebraeos nec Susannae habet historiam, nec hymnum trium puerorum, nec Belis draconisque fabulas: quas nos quia in toto orbe dispersae sunt, veru anteposito easque jugulante, subjecimus: ne videremur apud imperitos magnam partem voluminis detruncasse.

Audivi ego quemdam de praeceptoribus Judaeorum, cum Susannae derideret historiam, et a Graeco nescio quo eam diceret esse confictam, illud opponere quod Origeni quoque Africanus opposuit, etymologias has AdminBookmark

AdminBookmark de Graeco sermone descendere. Cujus rei nos intelligentiam nostris hanc possumus dare: Ut verbi gratia, dicamus de arbore ilice dixisse eum, Ilico pereas: et a lentisco, In lentem te comminuat angelus; vel, Non lente pereas: aut, Lentus, id est, flexibilis ducaris ad mortem; sive aliud quid ad arboris nomen conveniens.

Deinde tantum fuisse otii tribus pueris cavillabatur, ut in camino aestuantis Incendii metro luderent, et per ordinem ad laudem Dei omnia elementa provocarent: aut quod miraculum, divinaeque aspirationis indicium, vel draconem interfectum offa picis, vel sacerdotum Belis machinas deprehensas: quae magis prudentia solertis viri quam prophetali essent spiritu perpetrata I

Cum vero ad Habacuc veniret, et de Judaea in Chaldaeam raptum discophorum lectitaret, quaerebat exemplum ubi legissemus in toto Veteri Testamento quemquam sanctorum gravi volasse corpore, et in puncto horae tanta terrarum spatia transisse; cui cum quidam e nostris satis ad loquendum promptulus, Ezechielem adduxisset in medium, et diceret eum de Chaldaea in Judaeam fuisse translatum: derisit hominem, et ex ipso volumine demonstravit Ezechielem In spiritu se vidisse transpositum. Denique et Apostolum nostrum, videlicet ut eruditum virum, et qui legem ab Hebraeis didicisset, non fuisse ausum affirmare se raptum in corpore, sed dixisse: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit. His et talibus argumentis apocryphas in libro Ecclesiae fabulas arguebat.

Super qua re lectoris arbitrio judicium derelinquens, illud admoneo, non haberi Danielem apud Hebraeos inter prophetas, sed inter eos qui hagiographa conscripserunt. in tres siquidem partes omnis ab eis Scriptura dividitur: in Legem, in Prophetas, et in Hagiographa, id est, in quinque, et octo, et in undecim hbros: de quo non est hujus temporis disserere. Quae autem ex hoc propheta, immo cotilra hunc librum Porphyrius objiciat, testes sunt Methodius, Eusebius, et Apollinarius: qui multis versuum millibus ejus vesaniae respondentes, nescio an curioso lectori satisfecerint.

Unde obseoro vos, o Paula et Eustochium, fundatis pro me ad Dominum preces: ut quamdiu in hoc corpusculo sum, scribam aliquid gratum vobis, utile Ecclesiae, dignum posteris. Praesentium quippe judiciis oblatrantium non satis moveor, qui in utramque partem, aut amore labuntur, aut odio.

EXPOSITIO PROLOGI SANCTI HIERONYMI IN DANIELEM PROPHETAM.

Huic libro praemittit prologum Hieronymus. in quo tria dicuntur, scilicet suae translationis necessitas: scriptura auctoritas, ibi, sig. 8: " Super qua re lectoris arbitrio. " Et petitio orationum, ibi, sig. 9: " Unde obsecro vos. "

Translationis necessitas ex quatuor accipitur, scilicet ex antiquae translationis vitiositate: ex linguae de qua transfertur difficultate, ibi, sig. 2: " Sciendum quippe Danielem. " Ex translationis ad Hebraicam veritatem reductione, ibi, sig. 4: " Qui apud Hebraeos nec Susannae historiam. " Ex antiquae translationis prae probat a falsitate, ibi, g5: " Audivi ego quemdam de praeceptoribus. "

In prima harum duo sunt, scilicet translationis antiquae reprobatio, et causa reprobati onis.

Et hoc est: " Danielem prophetam, " hoc est, librum Danielis, "juxta Septuaginta interpretes, " hoc est, Septuaginta translationem, " non legunt, " supple, in Ecclesiis, et in scholis, " Ecclesiae Domini Salvatoris, " hoc est, congregationes fidelium salutem a Deo sperantium: " utentes, " ipsae Ecclesiae scilicet, " Theodotionis editione, " hoc est, translatione quam Theodotio fecit de Hebraeo in Graecum.

Et subjungit causam, in qua primo se veram causam nescire profitetur, et hoc est: " Et hoc cur accedent, nescio. " Et subdit conjecturaliter quae causae esse potuerint: et hoc est: " Sive enim quia sermo Chaldaicus est, " supple, non Hebraeus, " et quibusdam proprietatibus, " supple, pronuntiationum, " a nostro eloquio, " Hebraeo scilicet, " discrepat, " hoc est, discordat " noluerunt septuaginta interpretes, " faciendo scilicet translationem Danielis, " easdem linguae, " hoc est, Chaldaicae, " lineas, " hoc est, figuras litterarum " in translatione servare, " sed, supple, corruperunt Chaldaicum sermonem ad Hebraeum, propter quod translatio vitiosa facta est. " Sive, " si scilicet sic non fuit, " sub nomine eorum, " id est, septuaginta interpretum, " ab alio nescio quo, " interprete scilicet, " non satis Chaldaeam linguam sciente, " et ideo Chaldaeam linguam corrumpente, " editus est liber, " supple, iste, et falso Septuaginta attributus.

Et conjectat ulterius, subdens: " Sive aliud quid causae exstiterit ignorans, " in particularibus enim sensibilibus scientia certa non est, " hoc unum affirmare possum, " hoc est, asserere, " quod multum a veritate, " supple, Hebraica, vel Chaldaica, et ideo etiam illa translatio Theodotiana, hoc est, quam fecit Theodotio, qua utuntur Ecclesiae, a veritate " discordet, " scilicet Chaldaica, " et, " scilicet possum affirmare., quod " recto judicio repudiatus sit, " liber translationis scilicet Septuaginta.

" Sciendum quippe. " Tangit hic causas difficultatis ad transferendum, et ac-

cipit causas ex. libris, et ex studiis transfer entium.

Et hoc est: " Sciendum quippe Danielem, " hoc est, librum Danielis, " maxime, " hoc est, principaliter, " et Esdram, " hoc est, librum Esdrae, " Hebraicis quidem litteris, " hoc est, figuris litterarum, " sed Chaldaeo sermone " sine pronuntiatione " conscriptos, " supple, esse, sicut scilicet si Latinis litteris scriberetur Graecus sermo: " et, " supple, sciendum, " unam Jeremiae pericopen, " hoc est, particulam quae Threni vocatur, supple, descriptam esse Hebraicis litteris, et Chaldaico sermone: " Job quoque, " hoc est, librum Job, " cum Arabica lingua plurimam habere societatem, " supple, est sciendum. Et ideo quia elementa litterarum unius linguae non salis apta sunt sonis alterius linguae, in talibus difficulter fit vera et bona translatio.

Et hoc ostendit ex difficultate studii in Chaldaica lingua: et hoc est:

" Denique et ego adolescentulus, " studiis scilicet litterarum imbutus, " post Quintiliani, et Tullii lectionem, " hoc est postquam didicissem libros istorum, " ac flores, " Tullii scilicet, " rhetoricos, " jam habililatus ad altiora, " cum me, " ad altiora, nitentem, " linguam hujus, " hoc est, Chaldaicae, " pistrinum, " hoc est, angustum et obscurum, " reclusissem, " ut scilicet ab aliis abstractus, istis plus intenderem, " et multo sudore, " hoc est labore, " multoque tempore, " (dicit enim Philosophus, quod virtus intellectualis experimento indiget et tempore), " vix coepissem, " hoc est imperfecte, " anhelantia, " quae cum anhelitu et aspiratione pronuntiantur, " stridentiaque verba, " quae strictis dentibus prolata, et quasi stridore et collisione linguae ad. dentes formata, " resonare, " hoc est, sonando formare.

Et hujus dat metaphoram, subdens: " Et quasi per cryptam ambulans, " hoc est, viam subterraneam, strictam, et obscuram, " rarum desuper lumen adspicerem, " quod scilicet dirigeret actus meos, " impegi novissime, " in studiis scilicet, " in Danielem, " hoc est, in librum Danielis, " et tanto taedio affectus sum, " difficultate scilicet Chaldaici sermonis, " ut desperatione subita, " quia scilicet propter difficultatem desperavi me posse discere. " omnem laborem veterem, " hoc est, studii veteris, " voluerim contemnere, " et a studio recedere, " Verum adhortante me quodam Hebraeo, " studii scilicet amatore, " et illud, " supple, poeticum mihi, " crebrius in sua lingua ingerente, " sive suggerente, " Labor improbus omnia vincit. " Unde Seneca: " Nihil adeo difli-" cile est, quod consuetudo facile non fa" ciat. " " Et qui mihi videbar, " supple, esse " sciolus inter Hebraeos, " hoc est, in Hebraea lingua, " coepi rursus, " iterato studio, discipulus esse Chaldaicus, " hoc est, Chaldaeae linguae. " Et ut verum fatear, " secundum conscientiam, " usque ad praesentem diem, " continuato scilicet studio, " magis possum sermonem Chaldaicum legere, " cordis scilicet lectione, " et intelligere, " supple, quid significet, " quam sonare, " hoc est, ad alterum pronuntiare.

Quare autem haec omnia dicta sunt, subdit: " Haec idcirco refero, " quae scilicet de difficultate librorum et studii dicta sunt, " ut difficultatem vobis Danielis, " hoc est libri Danielis, " ostenderem, " et ideo nostra translatio magis commendabilis probaretur.

Et subjungit de veritate, quia scilicet amputatis superfluis, et positis diminutis ad veritatis lineam redacta est: et hoc est:

" Qui, " scilicet liber Danielis, " apud Hebraeos, " hoc est, per Hebraicam veritatem, " nec Susannae habet historiam, " quae infra, capite xiii, continetur, " nec hymnum trium puerorum, " qui infra, cap. III, ponitur, " nec Belis draconisque fabulas, " infra, cap. XIV,

et fabulas dicit, quia confictae esse videntur, " quas, " scilicet particulas, " nos " transferentes, " quia in toto orbo dispersa sunt, " hoc est, ubique in Ecclesiis leguntur, " veru ante posito, " (veru signum spiculi est), " easque jugiilante, " hoc est, jugulanda significante, " subjecinius, " hoc est, partibus, libri conjunximus: " ne videremur apud imperitos, " qui scilicet veritatem Hebraicae translationis nesciunt, " magnam partem voluminis, " quae quidem apud Ecclesias, usitata est, et tamen de veritate Hebraica non est, " detruncasse, " et sic in translatione essem diminutus,

Quod autem verum sit, hoc in veri-. tate Hebraica deficere, probat quatuor rationibus, quibus subjungit unam falsae solutionis conclusionem: et hoc est:

" Audivi ego quemdam, " excellentis scilicet dignitatis, " de praeceptoribus, " hoc est, magistris magnis Judaeorum, " cum Susannae derideret historiam, " quasi scilicet spiritu non divino esse revelatam, " et a Graeco nescio quo eam diceret esse confictam " (Confictum autem est quod etymologia sermonis est ad aliud adaptatum), " illud opponere, "hoc est, componere, " quod Origeni, " qui fabulas illas posuit, " quoque Africanus opposuit, " ut ostenderet non de Hebraeo, sed. de Graeco esse confictam, " etymologias has, AdminBookmark

AdminBookmark ut dicat, hoc est, probet, " de Graeco sermone, " supple, et non Hebraico, " descendere, " supple, ea quae dicit Daniel.

Et explanat quod dixit, subdens: " Cujus rei nos intelligentiam nostris hanc possumus dare, " a simili modo scilicet fictionis Latinae, " ut verbi gratia, " hoc est, causa exempli, " dicamus continuo de arbore illice, " sub qua scilicet commisceri dixerunt senes juvenem et Susannam, " dixisse eum, " id est, Danielem, " Ilico pereas, " ut scilicet maledictionem formaret a nomine arboris: " et a lentisco, " sub qua scilicet com- misti essent, " In lentem te comminuat Angelus, " maledictione formata a nomine arboris: " vel, Non lente, " hoc est, cito " pereas: aut, Lentus, id est, flexibilis, " lentiscibile enim flexibile est, ut dicit Philosophus, per vitia " ducaris ad mortem: sive aliud quid ad arboris nomen conveniens, " a quo scilicet ut ad nomen arboris maledictio formetur: hic enim Graeci idiomatis mos est, et non Hebraei: propter quod illas partes a Graeco quodam credendum est esse confictas. Haec ergo est objectio primi.

" Deinde " (objectio secunda de hymno puerorum) " tantum fuisse otii tribus pueris, otiosorum enim est metro ludere, ille Hebraeus " cavillabatur, " supple, eo quod probabile non esset, " ut in camino aestuantis incendii, " fornacis scilicet Babylonis, " metro luderent, " ludentium enim est metra componere, " et per ordinem omnia elementa, " caelum scilicet et terram et omnia quae in eis sunt, " ad laudem Dei provocarent, " sicut patet fieri in hymno trium puerorum. " Aut quod miraculum " (tertia objectio) " divinaeque aspirationis indicium " esset, supple, quaerebat Hebraeus, " vel draconem interfectum offa picis, " sicut legitur infra, cap. XIV, " vel sacerdotum Belis machinas, " id est, machinamenta, " deprehensas, " supple, esse, per cribrationem cineris: " quae magis prudentia solertis viri, " cujus est causas communes circumspicere, " quam prophetali spiritu essent perpetrata: " non enim spiritu divino revelata sunt, sed humana industria deprehensa.

" Cum vero " (quarta objectio) " ad Habacuc veniret, " hoc est, factum Habacuc, quod infra, cap. XIV, 32, describitur, " et de Judaea in Chaldaeam

raptum discophorum, " id est, discum ferentem cibum, ( est enim discus vas rotundum in quo feruntur cibi), " lectitare^ " supple, ille Hebraeus, " quaerebat exemplum, " verum, quia nulli Scripturae concordat, " ubi, " hoc est, in quo exemplo " legissemus in toto Veteri Testamento, " in quo tot exempla sanctorum describuntur, " quemquam sanctorum, " patrum scilicet, " gravi volasse corpore, " de loco scilicet ad locum, " et in puncto, " hoc est, indivisibili unius " horae, " gravi scilicet corpore, " tanta terrarum spatia transisse. " Quod enim legitur de Henoch, et Elia, qui translati sunt in paradisum, non est volare de loco in locum, sed de loco mortalitatis ad immortalitatis locum transferri. " Cui cum quidam de nostris, " hoc est, ex Latinis, et haec est exclusio falsae instantiae, vel responsionis, " satis ad loquendum promptulus, " hoc est, in promptum habens quid instando loquatur, " Ezechielem adduxisset in medium , " et ex. hoc instare videretur ad dictum Hebraei, " et diceret eum, " Ezechielem scilicet, " de Judaea in Chaldaeam fuisse translatum " gravi corpore, " derisit hominem, " supple, ille Hebraeus, " et ex ipso volumine, " Ezechielis scilicet, capite xl, " demonstravit Ezechielem in spiritu, " hoc est, imaginaria visione, " se vidisse " esse " transpositum, " supple, et non motu corporali. " Denique " (confirmatio est istius responsionis) " et Apostolum nostrum, " Paulum scilicet, II ad Corinth. xii, 1 et seq., ((videlicet ut eruditum virum, " in Veteri Testamento scilicet: et hoc est quod sequitur: " Et qui legem ab Hebraeis didicisset, non fuisse ausum affirmare se raptum esse in corpore, " gravi scilicet, " sed dixisse: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit: ''" motus enim talis gravi corpori non congruebat, Dei autem potentiae hoc non praejudicabat. " His et talibus argumentis, " ex similitudine Scripturae supra positis, " arguebat, " ille scilicet Hebraeus, " apocryphas fabulas, " hoc est, dubie inscriptas convictiones, " in libro Ecclesiae " supra positas.

" Super qua re. " Tangit hic hujus Scripturae apud Hebraeos auctoritatem: et hoc est: " Super qua re, " scilicet de fabula Belis, et Susannae historia, et hymno trium puerorum, " lectoris arbitrio judicium derelinquens, " quid scilicet teneat, vel non teneat, " illud admoneo, " lectorem scilicet, " non haberi Danielem, " hoc est, non computari, " apud Hebraeos inter Prophetas, sed inter eos, " supple, auditores, " qui agiographa conscripserunt. " Hagiographa sunt idem quod sanctae Scripturae, ab AdminBookmark quod est sanctum, et AdminBookmark quod est

scriptura, et sunt tales scripturae de quarum auctoritate non dubitatur.

Hujus autem reddit rationem, subdens: " In tres siquidem partes ab eis, " hoc est, ab Hebraeis, " omnis Scriptura, " Veteris scilicet Testamenti, " dividitur: in Legem, " scilicet Moysi, " in Prophetas, " libros scilicet Prophetarum, in quibus continentur visiones Prophetarum, " et in Hagiographa, " hoc est, sanctitate auctoritatem habentes, " id est, in quinque, " libros scilicet legis, " et " in " octo, " libros scilicet Prophetarum, " et in undecim, " libros scilicet hagiographos, qui tantum alia computatione novem sunt, " de quo, " divisionis ordine, " non est hujus temporis disserere. " Distinctum est enim plene in prologo libri Regum, qui incipit, " Viginti et duas litteras . "

Et quia Hieronymus vera dicit de prophetia Danielis, nunc manifestat mentientem, subdens: " Quae autem ex hoc Propheta, " quia scilicet occasionem objiciendi accepit ex verbis Prophetae, et emendat dictionem, subdens: " imo contra hunc librum, " Danielis scilicet " Porphyrius objiciat, " calumniando scilicet libri veritatem, " testes sunt Methodius " martyr, et " Eusebius, " Caesariensis Episcopus, " et Apollinaris, " tres sancti, " qui multis versuum millibus, " quia metrice scripserunt, " ejus vesaniae, " hoc est, Porphyrii insaniae, " respondentes, nescio an curioso lectori satisfecerint. " Et innuit per hoc quod responsio eorum non salis perfecta fuit, sed superficialis.

Quia autem difficile est tam grandem rem aggredi, ideo petit orationibus adjuvari, subdens:

" Unde obsecro vos, o Paula et Eustochium, " et innuitur per hoc quod illae duae impetraverunt translationem ab Hieronymo, " fundatis pro me ad Dominum preces, " a quo bona cuncta procedunt: " ut quamdiu in hoc corpusculo sum, " huc est, in vita praesenti, " scribam aliquid, " sive transferendo, sive comnientando, " gratum vobis, " hoc est, studiis vestris, " utile Ecclesiae, " ad aedificationem scilicet fidei, " dignum posteris, " ad veritatis perpetuatiooem.

Et quia a tam bono opere propter invidorum latratus non est cessandum, ideo subdit: " Praesentium quippe, " invidorum scilicet, " oblatrantium " (qui enim non ex. ratione, sed ex invidia condemnat, canem imitatur latrantem), " non satis moveor, " ad tantum scilicet opus dimittendum: " qui, " hoc est, quia illi, " in utramque partem, " laudis scilicet, vel vituperii, " labuntur, " hoc est, deflectuntur, " aut amore, " cum laudant quae male amant, " aut odio, " dum vituperant quae male odiunt.