COMMENTARII IN LIBRUM DANIELIS PROPHETAE

 PRAEFATIO D. ALBERTI.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I DANIELIS

 CAPUT II.

 IN CAPUT II DANIELIS

 CAPUT III

 IN CAPUT III DANIELIS

 CAPUT IV.

 IN CAPUT IV DANIELIS

 CAPUT V.

 IN CAPUT V DANIELIS

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI DANIELIS

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII DANIELIS

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII DANIELIS

 CAPUT IX,

 IN CAPUT IX DANIELIS

 CAPUT X.

 IN CAPUT X DANIELIS

 CAPUT XL

 IN CAPUT XI DANIELIS

 IN CAPUT XII DANIELIS

 CAPUT XIII,

 IN CAPUT XIII DANIELIS

 CAPUT XIV,

 IN CAPUT XIV DANIELIS

IN CAPUT XII DANIELIS

COMMENTARIUS.

" In tempore autem illo. " Hic tangit finem omnium praehabitorum in judicio et gloria resurgentium.

Dividitur autem in duas partes: in prima parte tangit liberationem, in secunda parte mensuram temporis ultimae persecutionis, ibi, v. 5: " Et vidi egolDaniel, "

Adhuc in prima duo sunt, revelatio scilicet resurrectionis, et praeceptum de clausura visionis, ibi, v. 4: " Tu autem, Daniel. "

In prima harum quatuor sunt paragraphi: in primo enim describitur Angelicum adjutorium, in secundo tribulatio sanctorum, in tertio resurrectio mortuorum, in quarto dispar claritas sancto- rum.

Dicit ergo:

" In tempore illo, " ultimae scilicet propitiationis, " consurget, " paratus scilicet ad adjutorium, " Michael princeps, " scilicet propitiationis, " magnus, " Isa. XXXII, 8: Princeps ea quae sunt digna principe cogitabit, et ipse super duces stabit. Et ideo magnus dicitur. " Qui stat pro filiis populi hei, " ut salventur scilicet. Daniel. x, 21: - Nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael, princeps vester.

Et subdit secundum paragraphum de tribulatione:

" Et veniet tempus quale non fuit, " tribulationis scilicet, " ex quo gentes esse coeperunt ", hoc est, a principio mundi, " usque ad tempus illud: " cujus causa dicitur esse, quod tres persecutiones passa est Ecclesia, primo, a tyrannis qui occiderunt corpus, secundo, ab haereticis qui perverterunt fidem, tertio, a falsis fratribus qui mores subverterunt: illa autem ultima contlabitur ab omnibus

his. Matth XXIV, 21: Erit enim tunc tributatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. " Et in tempore illo ", hoc est, post tempus illud " salvabitur populus tuus, " Judaeorum scilicet. Isa. x, 22: Si fuerit populus tuus Israel quasi arena maris, reliquiae convertentur ex eo. Tunc enim videntes se esse deceptos in Antichristo, omnes convertentur ad fidem. Et hoc est quod sequitur: " Omnis qui inventus fuerit scriptus in libro, " Dei scilicet: scripti autem sunt in libro ii de quibus praeordinavit Deus, ut daret eis gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Act. xlii, 48: Crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam. Psal. CXXXVIII, 16: In libro tuo omnes scribentur: dies formabuntur, et nemo in eis.

Et subdit tertium paragraphum de resurrectione: et hoc est:

" Et multi ", non omnes scilicet, " de his qui dormiunt in terrae pulvere. " Mortui dicuntur dormire, quia vita occulta vivunt sicut dormiens, quidam in paenis, quidam. autem in gloria. Isa. XXVI, 19: Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere. Et hoc est: " Evigilabunt, " scilicet ad manifestam vitam in corpore, et animam demonstrandam. Job, XIV, 12: Donec alteratur caelum, non evigilabit^ nec consurget de somno suo. Quando ergo atteretur caelum, evigilabit. Et dividit inter mortuos, subdens: " Alii in vitam aeternam, " boni scilicet et electi, " et alii in opprobrium " confusionis aeternae, " ut videant semper, " in paenis scilicet: et videndo patiantur, quia, ut dicit Gregorius, " Hoc est eis in igne ardere, quod est " ignem videre . " Matth xxv, 46: Ibunt hi in. supplicium aeternum: justi autem in vitam aeternam.

Et subdit de dispari claritate sanctorum:

" Qui autem docti fuerint, " intus scilicet a Deo per devotionem, sicut simplices sancti, de quibus dicitur, Joan VI, 45: Et erunt omnes docibiles Dei. " Fulgebunt quasi splendor firmamenti: " qui splendor tenuis est, et non condensati luminis, de quibus dicitur, ad Philip. III, 20: Nostra conversatio in caelis est. Psal. XVIII, 2: Caeli enarrant gloriam Dei. " Et qui ad justitiam erudiunt multos, " Hieronymus: " Magistri " scilicet aliorum, non tantummodo " praedicando, sed et scriptis coiifirmaii-" do. " " Quasi stellae in perpetuas aeternitates ", supple, fulgebunt: illi enim sunt quasi vasa luminis undique perfundere

II tia lumen. Baruch, iii, 34 et 35: Stellae dederunt lumen in custodiis suis, et laetatae sunt: vocatae sunt, ei dixerunt: Adsumus: ei luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. Quod autem dicit, perpetuas aeternitates, sciendum quod perpetuum est ex parte mensurati, aeternitas autem ex parte durationis mensurantis: et quia multa sunt ad aeternitatem pertinentia, ideo ponuntur in numero plurali.

" Tu autem, Daniel. " Tangit hic de significatione visionum, ne proferantur in publicum, sicut prima, secunda, tertia, quarta, in publico expositae sunt: et hoc est: " Claude sermones, et signa librum: " sermones, ne exponas: librum autem, ut fideliter scribas. Isa. XXIX, 11: Erit vobis visio omnium sicut verba libri signati. Quare autem signari faciat librum, subdit: " Usque ad tempus statutum, " a Deo scilicet in fine mundi, " plurimi pertransibunt, " legendo scilicet, et studendo. Habacuc, ii, 2: Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum, " Et multiplex erit scientia, " Mul-

tiplex enim est spiritus, qui edidit eam . Multiplices, et multarum proprietatum sunt visiones, quibus revelantur. Jesus, filius Sirach, in prologo Ecclesiastici: Non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri.

" Et vidi, ego Daniel, " Tangit hic de revelatione visionis, et habet duas partes, in quarunTprima describit quaedam quae pertinent ad intellectum visionis: in secunda parte tangit quae pertinent ad dispositionem videntis, hoc est, Danielis, ibi, v. 13: " Tu autem, Daniel, vade. "

In prima parte tres sunt paragrapho, in quorum primo dicit quantitatem temporis persecutionis. In secundo, claudenda dicit esse quaecumque alia sunt istius visionis, ibi, v, 8: te Et dixi: Domine tni, quid erit post haec ? " in tertio, revelat quantitatem temporis quod dabitur ad paenitentiam conversis, ibi, v. 11: " Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium. "

In primo duo dicuntur, scilicet descriptio revelatorum, et descriptio revelationis. Et hoc est:

" Et vidi, ego Daniel, " qui scilicet mundum habui cor ad videndum. Matth. v, 8: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, " Et ecce, " in visione scilicet sensibili, " quasi duo alii stabant, " Angeli scilicet, quorum unum dicit Hieronymus " fuisse principem " Persarum, alterum autem principem " Macedonum, sive Graecorum: " duo enim sunt mutuo se juvantes. Eccle. IV, ii: Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo. " Unus hinc super ripam fluminis, " quod est Tigris, supple, stabat, et ille erat princeps Persarum, qui versus Persidem stabat in ripa, " et alius inde ex alia ripa fluminis, " princeps scilicet

Graeciae, qui stabat in ripa quaejest contra Graeciam: ripa enim significat stabilimentum immortalitatis, in quo stant Angeli, fluxus in medio descensum nostrae moralitatis. II Reg. XIV, 14: Omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram,

" Et dixi viro qui indutus erat lineis, " qui tertius erat, et creditur quod fuerit Gabriel, qui missus ad Prophetae instructionem fuit. Eccle. IV, 12: Funiculus triplex difficile rumpitur. Descriptis revelatoribus, tangit revelationis inquisitionem: " Qui stabat super aquas fluminis, si tamquam subjiciens hujus vitae mortalitatem: ab immortalibus enim scientia eorum requirenda est. Hoc significatum est, Joan XXI, 4, ubi Dominus resurgens stabat in littore . " Usquequo finis horum mirabilium ? " hoc est, usque ad quantum tempus finientur haec mirabilia, de Antichristi persecutione. Psal. XII, 2: Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem,

" Et audivi virum, " excellentiorem aliis scilicet. Job, I, 3: Erat vir ille magnus inter omnes Orientales, " Qui erat indutus lineis. " Linum candidum est, et lumini simile. Psal. CIII, 2: Amicius lumine sicut vestimento, " Qui stabat super aquas fluminis, " altior scilicet mortalitate vitae hujus: propter quod, Daniel. IV, 10, 14, 20, vigiles dicuntur, qui fumis hujus mundi non deprimuntur. " Cum elevasset dexteram, " quae dispositionem aeternorum significat, " et sinistram suam, si sinistra significat dispositionem temporalium, " in caelum, " quae in caelum elevatur, quoniam tempora secun- dom caelestia disponuntur. Job, xxxviii,

33: Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem ejus in terra ? " Et jurasset per viventem in aeternum, " hoc est, immobili veritate confirmasset. Psal. CXVI, 2: Veritas Domini manet in aeternum, " Quia in tempus, " unius scilicet anni, " et tempora, " duorum annorum scilicet: Hebraice enim haec habent numerum dualem, qui duos annos significat: " et dimidium temporis, " hoc est, dimidium annum, ita ut pars pro toto ponatur, Hoc significatum est, Apocal. xii, 14, ubi mulier quae significat Ecclesiam, a facie draconis fugit in desertum, ut alatur ibi per tempus, et tempora, et dimidium temporis, tamdiu scilicet durabit Antichristi persecutio. " Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, " hoc est., fortitudinis sanctorum per Antichristum, qui omnem fortitudinem sanctorum disperdet, exagitando illos scilicet in desertum, sicut praedixit Dominus, Matth x, 23: Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam, " Complebuntur universa haec, " hoc est, usque ad id tempus erunt completa omnia. Tob. xiv, 6: Non excidit verbum Domini. Matth v, 18: Iota unum, aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant,

" Et ego audivi, " bella scilicet et persecutionem futuram, " et non intellexi, " per singulas scilicet circumstantias provinciarum, locorum, temporum, et negotiorum. Isa. VI, 9: Audite, audientes, ei nolite intelligere: ei videte visionem, et nolite cognoscere, a Et dixi, " Secundus paragraphus,

in quo fit inquisitio de tempore post persecutionem, " Domine mi, quid erit post haec ? " Diligenter inquirit, ut formam det discendi, Eccli. VI, 36: Sivideris sensatum, evigila ad eum, ei gradus ostiorum illius exierat pes tuus.

" Et ait, " Angelus scilicet, " vade, Daniel, " viam universae carnis, ut dicit Glossa, et hoc est ire ad patres: transitus enim est vita nostra: propter quod, I ad Corinth IX, 24, dicitur cursus: Omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. " Quia clausi, sunt, " ad dependentiam scilicet ad futurum, " signatique sermones, " per obscuritates allegoriarum. I ad Corinth xiii, 12: Videmus nunc per speculum, in aenigmate. Job, III, 23: Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris. " Usque ad praefinitum tempus, " supple, quo in effectu complebuntur: sicut enim dicitur, Eccle. iii, 1: Omnia tempus habent.

Et tangit profectum sanctorum ex tribulatione.

" Eligentur, " a Deo, " et dealbabuntur, " ut scilicet maculas peccati non habeant. Apocal. XIV, 5: Sine macula sunt ante thronum Dei. " Et quasi ignis probabuntur multi, " hoc est, quasi per ignem tribulationis scilicet. I ad Corinth III, 15: Ipse salvus erit : sic tamen quasi per ignem. " Et impie agoni impii, " obstinati scilicet. Apocal. xxii, 11: Qui in sordibus est, sordescat adhuc. I Reg. XXIX, 14: Ab impiis egredietur impietas, " Necque intelligent omnes impii. " Sapient. II, 21: Erraverunt, excaecavit enim illos malitia eorum. Psal. xxxv, 4: Noluit intelligere ut bene ageret, " Porro docti, " supple, a Deo, " intelligent. " III Reg. III, 9: Dabis servo tuo cor docile. Luc. XXIV, 45: Aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas.

Et subjungit de revelatione temporis persecutionis, et de diebus qui durabunt post mortem Antichristi in paenitentia.

Et hoc est:

" Ei a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, " ab Ecclesia scilicet in divinis laudibus, et cultu, de quo dici- tur, ad Hebr xiii, 15: Per ipsum, ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, Psal. cxviii, 164: Septies in die laudem dixi tibi. " Et posita fuerit abominatio in desolationem, " hoc est, abominandum idolum Antichristi, qui causa desolationis est. Matth XXIV, 15: Cum videritis abominationem deso lationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit intelligat. " Dies mille ducenti nonaginta, " supple, erunt, hoc est, tres anni, et dimidias, sicut jam ante dictum est: tamen non durabit Antichristi persecutio, sicut duravit Christi praedicatio: in omnibus enim volet se conformare Christo: unde, Isa, XIV, 14, dicit: Similis ero Altis simo.

Et subdit de tempore paenitentiae addito ad illud:

" Beatus qui exspectat, " Thren. iii, 24: Pars mea Dominus, dixit anima mea: propterea exspectabo eum. Psal. XXVI, 14: Exspecta Dominum., viriliter age. " Et pervenit ad dies mille trecentos triginta quinque, " qui ad superius dictos mille ducentos et nonaginta, quadraginta quinque habent additos, qui reversis ad infidelitate Antichristi dabuntur in paenitentiam, eo quod Deus nullum perire vult. I ad Timoth. II, 4: Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

Et subdit de dispositione Prophetae: " Tu autem, Daniel, vade, " transeundo scilicet ab hac vita. Ad Hebr xiii, 14: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. " Ei requiesces, " spe felici scilicet cum patribus. Apocal. XIV, 13: Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis, " Et stabis in sorte tua, " hoc est, in sorte beatitudinis, quae tibi, debetur loco praemii. Psal. xv, 6: Funes ceciderunt mihi in praeclaris: etenim haereditas mea praeclara est mihi. Psal, cxli, 6: Portio mea in terra viventium. " In finem dierum, " hoc est, in temporibus novissimis, quando consummabitur mundus. Genes. VI, 13: Filiis universae carnis venit coram me.