COMMENTARII IN LIBRUM DANIELIS PROPHETAE

 PRAEFATIO D. ALBERTI.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I DANIELIS

 CAPUT II.

 IN CAPUT II DANIELIS

 CAPUT III

 IN CAPUT III DANIELIS

 CAPUT IV.

 IN CAPUT IV DANIELIS

 CAPUT V.

 IN CAPUT V DANIELIS

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI DANIELIS

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII DANIELIS

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII DANIELIS

 CAPUT IX,

 IN CAPUT IX DANIELIS

 CAPUT X.

 IN CAPUT X DANIELIS

 CAPUT XL

 IN CAPUT XI DANIELIS

 IN CAPUT XII DANIELIS

 CAPUT XIII,

 IN CAPUT XIII DANIELIS

 CAPUT XIV,

 IN CAPUT XIV DANIELIS

IN CAPUT XIV DANIELIS

COMMENTARIUS.

" Erat quoque idolum. " Tangitur hic destructio idololatriae, et habet duas partes, scilicet idololatriae destructionem, et Prophetae idololatriam destruentis in constantia persecutionis commendationem, ibi, v. 27: " Quod cum audissent Babylonii. "

Prima pars habet duas partes. Primo enim ostenditur destructio idololatriae caelestis: secundo, destructio idololatriae terrestris, ibi, v. 22: " Ei erat draco in illo loco. "

Prima pars dividitur in tres. In prima, argumenta divinitatis idoli ostenduntur: secundo, falsitas accusatur, ibi, v, 6: " Et ait Daniel arridens: Ne erres, rex. " Tertio, falsitas accusata deprehenditur et condemnatur, ibi, v. 13: Factum est igitur postquam egressi sunt illi. "

In prima tria sunt, scilicet idoli descriptio, Prophetae ad idololatriam invitatio, et idololatriae a Propheta refutatio.

Et hoc est:

" Erat quoque idolium 1: " ab uSoc Graeco, quod Latine forma, vel figura sonat, sic dicitur, quia in imaginibus daemon colebatur, Psal, xcv, 5, secun- dum aliam translationem: Omnes dii gentium daemonia , Dominus autem caelos fecit. i ad Corinth VIII, 4: Scimus quia nihil est idolum in mundo. Et, ibidem, x, 20: Sed quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo. " Apud Babylonios : " a Babyloniis enim etaegyptiis primo orta est idololatria. Sapient. XIV, 11: In idolis nationum non erit respectus. Sapient. III, 10: Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum. " Nomine Bel, " quod vetustus interpretatur: fuit enim idolum Saturni, qui pater deorum dicitur: unde et caetera idola ab ipso denominantur, sicut Baal, Baalim, Beelphegor, Beelzebuth. Saturnus autem, quia altior erat, princeps deorum dicebatur et pater, et ideo colebatur a gente quae aliis gentibus dominabatur: unde Judaei ad Dominum dicunt, Matth xii, 24, et Luc. XI, 15: In Beelzebuth, principe daemoniorum, ejicit daemonia. Sed et usque hodie manet liber Chaldaicus, De fundendo capite Sa- -turni, quod necromantici dicunt responsa dare petentibus.

Et subjungit de signis vitae, et divinitatis ejus. Et hoc est:

" Et impendebantur in eo, " idolo scilicet, " per dies singulos, " ut redeunte, scilicet comestione frequenter ostenderetur divinitas, " similae, " hoc est, similaginis panis, " art ab ae duodecim. " Arta-

ba mensura est proportionata ad panis quantitatem, qui forte duodecim erant, propter duodecim horas diei, ut scilicet singulis horis refectionem videretur accipere. Exod, XXXII, 6: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Glossa: " Idololatrare. " " Et oves quadraginta, " hoc est, carnes ovium: significant enim gulosos, quorum. Deus venter est. Ad Philip. III, 19: Quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt, Isa. xxii, 13: Occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: Comedamus, et bibamus, cras enim moriemur, " Vinique amphorae sex. " Amphorae vasa sunt liquidorum, et fuerunt magna vasa, ita ut sufficerent multis. Sapient. ii, 7: Vino pretioso et unguentis nos impleamus. Eccle. II, 25: Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego ?

Et subdit de auctoritate:

" Rex quoque colebat eum. " Ac si dicat: Tantae venerationis erat, ut etiam rex veneraretur eum. Quod nescio quare fuerit, nisi ne. noceret: quia in libris Chaldaeorum scriptum est, quod " Sa" turnus nulli umquam profuit, multis " nocuit: est enim distans altitudine, pi-" ger motione, frigiditate mortificatus, " et siccitate discontinuatur. " " Et ibat per singulos dies, " rex scilicet, " adorare eum, " quasi singulis diebus supplicationes et vota faceret, sicut videmus quod gulosi ventri continuum impendunt cultum. Ad Roman. XVI, 18: Hujuscemodi Christo Domino non serviunt, sed suo ventri: ei per dulces sermones, et benedictiones seducunt corda innocentium. " Porro Daniel, " in abstinentia et jejuniis scilicet, " adorabat Deum suum,, " Tob, XII, 8: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna. Psal. XXXIV, 13: Humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.

Et subjungit de invitatione ad idololatriam. Et hoc est:

" Dixitque ei rex: " quia verbum regis majoris effectus est. Osee, VII, 3: In malitia sua laetificaverunt regem. Et loquitur de laetitia idololatriae: " Quare non adoras Bel ? " Non cogit amicum, sed ratione nititur inducere: et est, ac si diceret: Cum evidens signum sit vitae et divinitatis. Joan IV, 22: Vos adoratis quod nescitis,

" Qui respondens ait ei, " regi scilicet: " Quia, non colo idola manufacta. " Per hoc quod manufacta sunt, ostenditur quod non sunt colenda. Sapient. xiii, 17 et 18: Non erubescit loqui cum illo qui sine anima est. Et pro sanitate quiclem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, ei in adjutorium inutilem invocat. " Sed viventem Deum, " qui non participative, sed seipso vita est, et vitae fons. Joan. I, 4: In ipso vita erat, " Qui creavit caelum et terram. " Per extrema intelligit etiam media in caelo, et in terra contenta. Esther, xiii, 10: Tu fecisti caelum et terram, et quidquid caeli ambitu continetur, " Et habet potestatem omnis carnis, " hoc est, viventis in carne. Matth XXXVII, 18: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Joan XVII, 2: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, dei eis vitam aeternam,

" Et dixit ad eum rex, " experimento volens convincere: Non videtur tibi esse Bel vivens Deus ? qui scilicet signa vitae exhibet. Et subdit rationem: " An non vides quanta comedat ei bibat quotidie ? " Signa enim vitae et divinitatis non ostendit, nisi comedendo et bibendo, sicut gulosi. Amos, VI, 4 et 6: Qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenii, ,,, bibentes vinum in phialis,

" Et ait Daniel arridens, " ut benignitate regem faceret attentum, et risu contemneret idolum. Sapient. XIV, 14 et seq.: Supervacuitas hominum intravit in orbem terrarum, etc. Opera supervacua, et risu digna. " Ne erres, rex, " Errat, qui huc illucque vagatur, et nescit quo se dirigat. Isa. XIX, 14: Dominus miscuit in medie ejus spiritum vertiginis: et errare fecerunt aegyptum in omni opere suo. " Iste est enim intrinsecus luteus, " super formam enim luteam, idolum fusum erat, " et forinsecus aereus. " Videtur tunc idolum factum fuisse, sicut hodie fit: in necromantia enim ita docetur fundi caput Saturni. Isa. xliv, 20: Pars ejus cinis est: cor insipiens adoravit illud. Baruch, in epist. Jeremiae, VI, 19: Corda eorum dicuntur elingere serpentes. Serpens autem terram comedit, et lutum. " Neque comedit aliquando : " eo quod, in eo nullum vitae est principium. Baruch, in epist. Jerem. VI, 51: Non sunt dii, sed opera manuum hominum: et nullum opus Dei.

Et subdit de accusati criminis investigatione:

" Et iratus rex, " commotus scilicet de deceptione, quia credidit Danieli. Proverb. XVI, 14: Indignatio regis, nuntii mortis, " Vocavit sacerdotes ejus, " hoc est, Belis: illi enim non poterant doli non esse conscii. " Et ait eis, " rex scilicet: " Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, " ad altare scilicet et mensam Belis impositas, " moriemini, " ut scilicet timore mortis manifestarent. Isa. XXVI, 14: Morientes non vivant. Ad Roman. I, 32: Qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum ea qui faciunt, sed eliam qui consentiunt facientibus,

" Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, " ad vitae et divinitatis ar- gumentum, " morietur Daniel: d ad legem enim talionis testis falsus obligabatur . " Quia blasphemavit in Bel. " Non blasphemavit, quia veritatem dixit. " Et dixit Daniel regi, " ex zelo scilicet contra Bel: " Fiat juxta verbum tuum, " sicut Elias ex zelo interfecit sacerdotes et prophetas Baal,

" Erant autem sacerdotes Bel. " Tangit hic multitudinem ministrantium in templo Belis, ut ostendat magnitudinem impensanim Et hoc est:

" Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, " templum enim conventuale fuit, " exceptis uxoribus, " libidini scilicet sacerdotum vacantibus, " et parvulis, " nondum in templo ministrantibus,, " ei filiis, " qui scilicet ministrare ceperunt. Baruch, in epist. Jerem. VI, 32: Vestimenta eorum auferunt sacerdotes, ei vestiunt uxores suas, et filios suos, " Et venit rex cum Daniele in templum Belis , " ut in ipso loco doli melius investigant veritatem. Genes. xviii, 21: Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint,

" Et dixerunt sacerdotes Belis, " ad regem, scilicet: " Ecce nos egrediemur foras, " extra templum scilicet, ne aliqua suspicio possit oriri de nobis: " et tu, rex, pone escas, " parium scilicet et carnium, " et vinum misce. " De terra enim calida vinum nocet, si bibatur non mistum. I ad Corinth VI, 13: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet. " Et claude ostium, " scilicet templi, ne aliquis suspicetur ingredi, " et signa, " hoc est, sigilla " annulo tuo, " ne adulterina clave credamur ingredi. Daniel. VI, 17: Quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum. cc Ei cum ingressas fueris inane, " supple, in templum, " nisi inveneris

omnia comesta a Bel, " hoc est, ab idolo, " morte moriemur, " hoc est, eligimus mori, " vel Daniel, " supple, morietur, " qui mentitus est adversum nos. " Proverb. XIX, 5: Qui loquitur mendacium, non effugiet.

". Contemnebant autem, " hoc est, despiciebant dictum, securi de dolis suis: " quia fecerant sub mensa, " hoc est, sub altari Belis, " absconditum introitum,, " ad modum scilicet cuniculorum. " Et per illum, " introitum scilicet, " ingrediebantur semper. " Psal. lxii, 10 et 11: Introibunt in inferiora terrae: tradentur in manus gladii. " Ei devorabant ea. " Aviditatem gulae significant: gulosi enim plus intus vorant, hoc est, in voraginem gluttiunt, quam comedant. Genes. xli, 20 et 21: Quae, scilicet boves, devoratis et consumptis prioribus, nullum saturitatis dedere vestigium.

" Factum est igitur. " Hic ponitur deprehensio doli, et dicuntur tria, scilicet solertia dolum apprehendendi: deceptio latentis doli, et deprehensio, ibi, v, 15: " Surrexit autem rex diluculo. " Et condemnatio dolosi, ibi, v. 20: " Tunc apprehendit rex. "

Dicit ergo: " Factum est igitur postquam egressi sunt illi, " sacerdotes scilicet, " rex posuit cibos ante Bel, " supple, super aram, vel mensam: " praecepit Daniel pueris suis, " hoc est, servis suis, " et attulerunt cinerem, " ut solertia, dolus apprehenderetur, " et cribravit per lotum templum, " ut pavimenti superficies aspergeretur, et vestigia latere non possent. Job, v, 13: Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat, " Coram rege, " ut testis et judex esset rex, Daniel. VI, 22: Coram Deo justitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delicium non feci.

" Et egressi clauserunt ostium, " Daniel scilicet et rex, " et signantes annulo regis, " ostium scilicet, " abierunt, " tanta enim erat potestas regis, ut nulli infringere liceret quod rex sigillaverat. Simile fecerant Judaei, Matth xxvii, 66: Munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodibus.

" Sacerdotes autem ingressi sunt nocte. " Joan III, 20: Qui male agit, odit lucem. " Juxta consuetudinem suam, " malam scilicet. Jerem. xiii, 23: Si mutare potest aethiops pellem suam, aut pardus varietates suas: et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. " Et uxores, et filii eorum. " Sap. IV, 6: Ex iniquis somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae in parentes in interrogatione sua. " Et comederunt omnia, et biberunt, " delicias vitae summum bonum reputantes. Psal. lxxvii, 29: Manducaverunt, et saturati sunt nimis.

Et subjungit de doli deprehensione: " Surrexit autem rex summo diluculo. " Curiositas enim experiendi incitamentum facit. Isa. XXVI, 9: Spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te, " Et Daniel cum eo, " qui, supple, esset testis veritatis. Joan I, 7: Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine..

" Et ait rex, " potius ab alio volens audire, quam a seipso dubia proferre: " Salvam sunt signacula, Daniel ? " Signa, hoc est, signata, sive sigillata, quae secreta manere debebant. Isa. XXIV, 16: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. " Qui respondit, " scilicet Daniel, " Salva, rex, " sunt signa. Tob. XII, 7: Sacramentum regis abscondere bonum est.

" Statimque cum aperuisset ostium, " templi scilicet, " intuitus rex mensam, " hoc est, altare Belis, " exlamavit voce magna. Hieronymus: " Videtur hic fal" lere quod solet dici, magnam vocem " non esse, nisi in sanctis tantum. " Et solvit dicens: " Sed haec pericope apud " Graecos non est, hoc est, particula. " Et dicit Hieronymus, quod " istud interpo-" situm sit, et non sit de veritate litterae. " " Magnus es, Bel, " apparentia scilicet, et non existentia, " et non est apud te dolus quisquam, " per antiphrasim, hoc est, quia omnis dolus apud ipsum est. Psal. xlix, 19: Lingua tua concinnabat dolos.

Et hoc est quod sequitur:

" Et risit Daniel, " simplicitatem scilicet regis, et stultitiam, " et tenuit regem ne ingrederetur intro, " ne scilicet vestigio suo confunderet vestigia aliena. Ad Ephes. v, 15: Videte, fratres, quomodo caute ambuletis, " Et dixit, " supple, Daniel regi: " Ecce pavimentum, " a te scilicet et a me non calcatum, " animadverte cujus vestigia, " hoc est, quorum vestigia, " sunt haec ? " vestigia enim non fallunt: vestigia vero dicuntur quasi pesligia, hoc est, stigmata pe-

" Et dixit rex, " dolum deprehendens: " Video vestigia virorum, " qui aliter magis concavum, et calceatum habent pedem, " et mulierum,, " quae planum magis subtus, et delicatius calceatum habent pedem, " et infantium, " parvo pede deprehensorum. Job, XXXI, 5 et 6: Si festinavit in dolo pes meus, appendat me Deus in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam, " Et iratus est rex, " dolo scilicet sacerdotum commotos. Deuter. XXXII, 22: Ignis succensus est in furore meo.

Et subdit de vindicta, in malefactores idololatras scilicet:

" Tunc apprehendit rex sacerdotes, " hoc est, apprehendi fecit, " et uxores, et filios eorum : " ut si unus veritatem non diceret, alter confiteretur metu paenarum: " et ostenderunt ei abscondita ostiola, " in templo scilicet sub altari. Joan. III, 20: Qui male agit, odit lucem, " Per quae ingrediebantur. " Psal. xlix, 18: Si videbas furem, currebas cum, eo. " Et consumebant quae erant super mensam. " Bene dicit, consumebant: consumpta enim sunt quae dantur daemonibus. Luc. xv, 13: Dissipavit substantiam suam videndo luxuriose.

" Occidit ergo illos rex. " Psal. o, 8: In matutino interficiebam omnes peccatores terrae. " Et Bel, " idolum scilicet cum templo, " tradidit in potestatem Danielis, " ut scilicet de eo faceret quod vellet. Luc. x, 19: Dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, etc. " Qui subvertit eum, et templum ejus : " daemon enim cum cultu suo subvertendus est. Job, xl, 6: Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem, humilia.

" Et erat draco magnus. " Tangit hic idololatriam de diis terrestribus, vel etiam infernalibus: antiqui enim infernales deos coluerunt, sicut Plutonem, et Vulcanum: et in dracone magis videtur coli infernalis deus quam alius deus. Draconem autem quare coluerunt, sicut et Bel, nescitur, nisi quod creditur quod coluerunt, ne noceret.

Dicit ergo primo draconis descriptionem. Et hoc est:

" Erat draco. " Aristoteles vult, quod " draco sit cubitalis serpens, qui propter " hoc quod omne aliud venenosum com-" edit, pessimum habet morsum. " Hic autem draco dicitur magnus serpens extensi corporis et magnorum dentium, ita quod dicit Semirion Philosophus, quod " fossum dentium magna, et profunda in-

" fert vulnera: " et hoc est: " Magnus in illo loco. " Ezech. XXIX, 3: Ecce ego ad te, Pharao, rex aegyti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum. " Et colebant eum Babylonii, " credentes virtutem alicujus dei infernalis esse in dracone. Unde et sanctis haec victoria promittitur in Psal. xc, 13: Conculcabis leonem, et draconem. Apocal. xii, 9: Projectus est draco ille magnus, serpens antiquas.

Et subdit de invitatione ad idololatriam. Et hoc est:

" Et dixit rex Danieli, " forte aliquid dicere volens de divinitate draconis: " Ecce nunc non potes dicere, " propter signa scilicet et opera vitae, quae vides, " quia iste non sit Deus vivens, " I ad Corinth viii, 5 et 6: Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in caelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi), nobis tamen unus Deus, supple, est. " Adora ergo eum. " Isa. II, 8 et 9: Opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. Et mcurvavit se homo, et humiliatus est vir.

" Dixitque Daniel regi, " instruens sic regem, sicut amicum: " Dominum Deum meum adoro. " Psal. xliv, 12: Ipse est Dominus Deus tuus, ei adorabunt eum. " Quia ipse est Deus vivens, " vitam scilicet habens in seipso, et vitae principium. Joan. v, 26: Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. " Iste autem noti est Deus vivens: " si enim non est Deus, sequitur quod non sit Deus vivens: aliter etiam non vivens vita divina, quae in omnibus vitae principium est: serpens enim mortis principium est, sicut dicitur, Genes. III, 1 et seq.

Et petit potestatem a rege super draconem, ut destruatur idololatria.

Et hoc est:

" Tu autem, reae, da mihi potestatem. " Deus non est, quidefensione indiget humanae potestatis. Act. XVII, 25: Deus... nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, ei omnia. " Et interficiam draconem absque gladio ei fuste. " Acsi dicat: Vos colitis eum, ne noceat: ego autem provocabo eum, ut noceat contra me, et tamen interficiam. Job, III, 8: Parati sunt suscitare Leviathan. Isa. xxvii, 1: Visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, ei forte super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum. " Et ait rex, " ad Danielem scilicet. " Do tibi, " supple potestatem: sanctus enim poterat habere potestatem illam. Marc. XVI, 17 et 18: In nomine meo daemonia ejicient : linguis loquentur novis: serpentes tollent. Luc. x, 17: Domine, eliam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. Et, post pauca, v. 19: Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, ei super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit,

" Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos: " picem, ut viscositate picis intestinum draconis, quod strictum est, conglutinantur: adipem, ut dulcedine adipis offa desideraretur: pilos, ut adeps cum pice continuitate pilorum contineretur, et massae digestio impediretur: dicit enim Avicenna, quod " pili ab ani-" malibus non digeruntur, sed evomun-" tur. " " Et coxit pariter, " ut quodlibet illorum alterum ubique penetraret: " fecitque massas, " offas scilicet in modum massarom, " et dedit in os draconis, " unam scilicet post aliam, ut scilicet massa strictum intestinum scinderetur, pice conglutinaretur, ne transire posset, et horrore pilorum, ad vomitum elevaretur: et sic draco succensus, et singultiens dis- rumperetur. Et hoc est quod sequitur: " Et diruptus est draco. " Significatautem, quod in os diaboli datur pix concupiscentiae. Eccli, xiii, 1: Qui tetigerit picem,

inquinabitur ab ea. Et adeps significat dulcedinem delectabilium hujus vitae: delectationes enim sequentes degluttiuntur a dracone. Luc, XVI, 22: Mortuus est ei dives, et sepultus est in inferno. Pili autem significant aridos, et siccos, ad nihil valentes, omni humore pietatis destitutos, quos Dominus praecepit radi a capite Prophetae, et barba. Ezech. v, i: Sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et assumes eum, et duces per caput tuum, et per barbam, tuam. Isti dantur in os draconis.

Et sequitur de idololatriae detestatione: " Et dixit: Ecce quem colebatis. " Cum despectu legendum est, ac si dicat, quam vile cadaver est quod Deum esse credebatis. Ad Romam I, 25: Servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen,

" Quod cum audissent Babylonii. " Tangitur hic virtus constantiae in passione. Et tanguntur tria circa Prophetam, et unum circa inimicos, scilicet in tribulatione constantia, consolationis laetitia, desolati in liberatione gloria, et quarto contra inimicos vindicta.

Dicit ergo: " Quod cum audissent Babylonii. " Bene Babylonii, omni confusione digni. Psal. XXXIV, 4: Confundantur, et revereantur, quaerentes animam meam. " Indignati sunt vehementer: " quia scilicet a diabolo liberati erant. lsa. XVI, 6: Superbia ejus, ei arrogantia ejus, ei indignatio ejus plus quam fortitudo ejus. " Et congregati adversum regem, " conspirantes scilicet. Psal. II, 1: Quare fremuerunt gentes. " Dixerunt: Judaeus factus est rex, " patrias scilicet leges relinquens. " Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotesoccidit, " Jerem. xii, 8: Haereditas mea quasi leo in silva: dedit contra me vocem.

" Et dixerunt, cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem. " Jerem. XI, 19: Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. " Qui Bel destruxit, " hoc est, idolum Belis, et templum, quod non fuit malum. Idololatria vero destruenda est, eo quod omnis malitia est. Sapient. XIV, 27: Infandorum idolorum cultura omnis mali causa est, et initium, et finis. " Et draconem interfecit. " I Joan. III, 8: In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.

" Alioquin interficiemus te. " Minis intendunt inducere. II Machab. VI, 20: Destinavit non admittere illicita propter vitae amorem. " Et domum tuam, " hoc est, familiam tuam. Matth x, 28: Nolite timere eos qui occidunt corpus.

" Vidit ergo rex, " per signa scilicet furoris, " quod irruerent in eum vehementer, " hoc est, animo vehementi, et concitato. Quorum timor bene cadit in constantem virum secundum leges humanas. Judic, xviii, 25: Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas. " Et necessitate, " supple, timoris mundani, et humani, " compulsus, tradidit eis Danielem. " Quod tamen faciendum non erat. Eccli. IV, 33: Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia. Sic traditus est Joannes saltatrici . Matth v, 10: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam.

" Qui miserunt eum in lacum leonum. " Daniel. VI, 16: Adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. " Et erat ibi sex diebus, " ut cun- ctis patesceret innocentiae virtus: cito enim recedere a leonibus, non multum est, sed diu morari inter eos sine nocumento, mirabile est. Job, v, 23: Bestiae terrae pacificae erunt tibi. Eccli. xlvii, 3: Cum leonibus lusit quasi cum agnis.

Et subdit de leonum ferocitate: " Porro in lacu erant leones septem, " supple, clausi. Bestiae autem clausae proprium est magis saevire. Amos, iii, 8: Leo rugiet, quis non timebit ? " Et dabantur eis quotidie duo corpora, " damnatorum scilicet, " et duae oves, " de communibus, vel regalibus expensis: " et tunc non data sunt eis, " ut scilicet edaci fame saeviores essent. Et hoc est quod sequitur: " Ut devorarent Danielem: " et propter hoc mirum fuit, quod mansuetabantur. Daniel. VI, 22: Deus meus misit Angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo justitia inventa est in me,

" Erat autem Habacuc. " Tangit hic desolati consolationem, et describit primo consolatorem: secundo, consolatoris adventum: tertio, consolationem.

Et hoc est:

" Erat autem Habacuc Propheta. " A nomine, et gratia describitur: Habacuc enim luctator interpretatur, eo quod cum Angelo in oratione luctabatur. Genes. XXXII, 24: Ecce vir cum eo luctabatur usque mane, " In Judaea, " ubi locus Prophetarum est. Et est descriptio a patria. Psal. cxiii, 2: Facta est Judaea sanctificatio ejus. Eccli. xliv, 3: Homines magni virtute, et prudentia sua praediti, nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum. " Et ipse coxerat pulmentum, " quod panis est dulcoramentum. " Et intriverat panes, " ut scilicet mollificati facilius sumerentur, " in alveolo, " parvulo scilicet vase concavo:

quia forte pauper erat, paucos habens messores. Matth x, 10: Dignus est operarius cibo suo. " Et ibat in campum ut ferrei messoribus, " ne scilicet ab opere impedirentur, si domi prandium cogerentur quaerere. Sic laudatur Manasses, vir Judith, quod instabat super alligantes manipulos in agro . Significat autem istud, quod Prophetae verbi Dei panem ministrant dulcoratum dulcedine gratiae, et pulmento virtutis. Psal. lxiv, 10: Parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio ejus.''

" Dixitque Angelus Domini ad Habacuc, " forte apparens ei visibiliter: " Fer prandium, " quod quasi prandium dicitur, hoc est, escarum praeparationem, " quod habes, " praeparatum scilicet, " in Babylonem. " Eccli. XIX, 33: Orna mensam: et quae habes in manu, ciba caeteros. " Danieli, qui est in lacu leonum: " et ideo sibi praeparare non poterit. II Esdrae, viii, 10: Mittite paries his qui non praeparaverunt sibi,

" Et dixit Habacuc, " Angelo scilicet: " Domine, Baylonem non vidi. " Videtur quod iste fuerit de pauperibus terrae, qui relicti sunt a Nabuchodosor : " et lacum nescio, " in quod Propheta conclusus habitat. Thren. iii, 53: Lapsa est in lacum vita mea, ei posuerunt lapidem super me,

" Et apprehendit eum Angelus Domini, " virtute potius quam manu, " in vertice ejus, " hoc est, in capillo verticis, " et portavit eum capillo capitis sui, " non quidem manu, sed manus similitudine, ita quod tota portatio facta est virtute: et ideo non est laesus Propheta pendens a capillis. Psal, xc, 12: In manibus portabunt te, ne forte offendas adlapidem pedem tuum. " Posuitque eum in Babylone, " de Judaea scilicet transferens, " super lacum, " ad consolationem Danielis. " impetu spiritus sui, " Angeli scilicet. Et est sensus, quod Angelus fecit spiritum, hoc est, ventum, ac si Habacuc venio portatus esset: et simile est, Ezech. XI, 24: Spiritus levavit me, adduxiique in Chaldaeam ad transmigrationem.

" Et clamavit Habacuc, dicens. " Clamor devotionem significat. " Daniel, serve Dei. " Ad Romam 1, 9: Testismilii est Deus, cui servio in spiritu meo. " Tolle prandium quod misit tibi Deus. " Psal. cx, 4 et 5: Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus: escam dedit timentibus se,

" Et ait Daniel, " supple, gratias agens: " Recordatus es mei, Deus. " Isa. xlix, 15: Numquid potest mulier oblivisci infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. " Et non dereliquisti diligentes te, " supple, numquam. Psal. XXXVI, 25: Junior fui, etenim senui: ei non, vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem. Josue, I, 5: Non dimittam, nec derelinquam te. Eccli. II, 11 et 12: Nullus speravit in Domino, et confusus est. Quis enim permansit in mandatis ejus, ei derelictus est ?

" Surgensque Daniel comedit. " Cant, v, 1: Comedite, amici, et bibite. Act. IX, 19: Cum accepisset cibum, confortatus est. " Porro Angelus Domini, " ministerio suae virtutis, restituit Habacuc confestim, " sine mora, " in loco suo, " hoc est, in Judaeam ad messores. Malach. III, 1: Ecce ego mitto Angelum meum, et praeparabit viam ante faciam meam.

" Venit ergo rex. " Hic tangitur de liberatione Prophetae. Et hoc est:

" Venit ergo rex die septimo. " Matth xxv, 36: In carcere eram, et venistis ad me. " Ut lugeret Danielem, " quasi jam mortuum. Job, xxx, 25: Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. " Et venit ad lacum. " Psal. lxxxvii, 5: aestimatus sum cum desecentibus in lacum. " Et introspexit, " per rimas forte, vel per cancellos: ubi enim amor, ibi oculus. Eccle. I, 8: Non saturatur oculus visu. " Et ecce Daniel sedens, " quiescens, " in medio leonum : " crudelitas enim hominum major est ferocitate bestiarum. Isa. XI, 9: Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo.

" Et exclamavit voce magna rex, dicens: " novitas enim facti, vocem magnam fecit. Psal. cxli, 2: Voce mea ad Dominum clamavi. " Magnus es, Domine Deus Danielis, " virtute scilicet et omnipotentia. Psal xlvii, 2: Magnus Dominus, et laudabilis nimis. " Et extraxit eum de lacu leonum. " Daniel. VI, 23: Eductus est Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.

" Porro, " Tangit hic de vindicta malefactorum. Et hoc est:

" Porro illos qui perditionis ejus causa fuerant, " quantum in ipsis erat, " intromisit, " hoc est, intromitti fecit, " in lacum, " ut discat in auctorem paena redire suum. Matth vii, 2: In quo judicio judicaveritis, judicabimini. " Et devorati sunt in momento coram eo, " rege scilicet. Daniel. VI, 24: Non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.

" Tunc rex ait, " edictum proponens per decretalem epistolam: " Paveant omnes habitantes in universa terra. " Psal. XXXII, 8: Timeat Dominum omnis terra. " Deum Danielis. " hoc enim justum est, Psal. xxiii, 1: Domini est terra, et plenitudo ejus. " Quia ipse est liberator , " in tribulationibus. Psal. xc, 15: Cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum. Et " salvator, " a peccatis scilicet. Matth. I , 21: Ipse salvum faciet populum suum, a peccatis eorum, " Faciens signa, " omnipotentiae scilicet demonstrativa,

" et mirabilia, " corda hominum stupen- tia. Joel, II, 30: Dabo prodigia in caelo et in terra. Et hoc est quod sequitur hic: " In terra. " Psal. lxxvi, 15: Tu es, Deus, qui facis mirabilia. " Qui liberavit Danielem, " Prophetam, et servum suum, " de lacu leonum. " Eccli. LI, 4 et 5: Liberasti me, secundum multitudinem misericordiae nominis tui, a rugientibus praeparatis ad escam: de manibus quaerentium animam meam.

B.ALBERTIMAGNI,

RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRAEDICATORUM,

OPERA OMNIA,

EX EDITIONE LUGDUNENSI RELIGIOSE CASTIGATA, ET PRO AUCTORITATIBUS

AD FIDEM VULGATAE VERSIONIS ACCURATIORUMQUE

PATROLOGIAE TEXTUUM REVOCATA, AUCTAQUE B. ALBERTI VITA AC BIBLIOGRAPHIA SUORUM

OPERUM A PP. QUETIF ET ECHARD EXARATIS, ETIAM REVISA ET LOCUPLETATA

CORA AC LABORE

AUGUSTI BORGNET, Sacerdotis dioecesis Remensis.

ANNUENTE FAVENTEQUE PONT. MAI. LEONE XIII.

VOLUMEN DECIMUM NOVUM ENARRATIONES IN XII PROPHETAS MINORES.

AdminBookmark

PARISIIS

APUD LUDOVIGUM. VIVES , BIBLIOPOLAM EDITOREM

13, VIA VOLGO DICTA DEEAMBRE, 13

, MDGGGXG1I

D. ALBERTI MAGNI,

RATfSBOXENSLS EPISCOPI, OIIDINIS PRAEDICATORUM,