COMMENTARII IN LIBRUM DANIELIS PROPHETAE

 PRAEFATIO D. ALBERTI.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I DANIELIS

 CAPUT II.

 IN CAPUT II DANIELIS

 CAPUT III

 IN CAPUT III DANIELIS

 CAPUT IV.

 IN CAPUT IV DANIELIS

 CAPUT V.

 IN CAPUT V DANIELIS

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI DANIELIS

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII DANIELIS

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII DANIELIS

 CAPUT IX,

 IN CAPUT IX DANIELIS

 CAPUT X.

 IN CAPUT X DANIELIS

 CAPUT XL

 IN CAPUT XI DANIELIS

 IN CAPUT XII DANIELIS

 CAPUT XIII,

 IN CAPUT XIII DANIELIS

 CAPUT XIV,

 IN CAPUT XIV DANIELIS

IN CAPUT XIII DANIELIS

COMMENTARIUS,

" Erat vir habitans in Babylone, " Post Danielem, subjungitur hic historia Susannae, et historia Belis, quas Hieronymus dicit, " non a Daniele Propheta, " sed ab alio Daniele sacerdote quodam " esse descriptas. )) Dicit enim, quod Septuaginta sic habent: " Homo quidam " erat sacerdos, cui nomen Daniel, filius " Aldai, conviva regis. " Et postea sequitur, quod hic habetur: " Et erat vir habitans in Babylone, etc. " quod Theodotion transtulit in Graecum, et de Graeco postea translatum est in Latinum.

Ista atiteni historia de Susanna dividitur in tres partes. In prima ponuntur

Deum qui salvat sperantes in se. 61. Et consurrexerunt adversus duos presbyteros, convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium: feceruntque eis sicut male egerant adversus pro- ximum,

62. Ut facerent secundum legem Moysi . ''Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.

63. Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, cum Joakim, marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.

64, Daniel autem factus est magnus in conspectu populi, a die illa, et deinceps.

65. Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.

ea quae ad Susannae condemnationem pertinent. Secundo, quae ad liberationem, ibi, v. 45: Cum duceretur ad mortem. Tertio, quae faciunt ad pessimorum vindicationem, ibi, v. 61: " Et consurrexerunt adversus duos presbyteros. "

In prima sex dicuntur, scilicet accusatae descriptio: accusantium malitiosa conventio, ibi, v. 5: " Et constituti sunt. " Accusationis confictio, ibi, v. 15: " Factum est autem, cum observarent diem aptum. Accusandae ad crimen inductio, ibi, v. 19: " Cum autem essent egressae puellae. " Innocentis ad crimen dissensio, ibi, v. 22: " Ingemuit Susanna, " Et accusationis in judicio propositio, ibi, v. 27: " Et facta est dies crastina. "

In prima parte describitur accusanda ab habitatione, et viri honestate, a nomine, et parentis dignitate, et a pulchritudine, et a veritate.

Et hoc est: " Erat vir. " Bene vir, nec prosperis elevatus, nec adversis depressus. Gregorius: " Vir est, qui contra " biformes fortunae insultus uniformi " constantia mentis militat praemuni-" tus, " Hic est vir magnus, de quo Job, I, 3: Erat vir ille magnus inter omnes Orientales, Bernardus ad Eugenium: " Magnus est qui incidens in adversa, " non excidit vel parum a sapientia. Nec " minor, cui praesens felicitas si arrisit, " non irrisit . " Et subdit de habitatione: " In Babylone, " ut habitando inter perversos, virtus illius probaretur. II Petr. II, 8: Adspectu et auditu justus erat, habitans apud eos qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. " Et nomen ejus Joakim, " qui interpretatur praeparatus Domino, vel resurrectio Domini: quia semper obsequiis Domini erat paratus, dicens cum Psalmista, Psal. CXVIII, 60: Paratus sum, ei non sum turbatus. Et iterum, Psal. CVII, 2: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Matth xxv, 10: Quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias,

" Et accepit uxorem, " uxorio scilicet affectu conjunctam, de qua dicitur, Eccli. XXVI, 1: Mulieris bonae beatus vir: numerus enim annorum illius duplex, " Nomine Susannam, " quae obtentus lilii interpretatur, eo quod constanter obtinuit castitatem etiam inter corruptores. Cantic. II, 2: Sicut Ulium inter spinas, sic amica mea inter filias. Eccli, XXVI, 19 et 20: Gratia super gratiam mulier sancta, et pudorata. Omnis autem ponderatio non est digna continentis animae, " Filiam Helciae, " qui pars Domini, vel vindicatus Domino interpretatur, eo quod nihil in caelo, vel in terra obtinere voluit nisi Deum. Thren. iii, 24: Pars mea Dominus, dixit anima mea: propterea exspectabo eum. Numer, XVIII, 20: Ego pars et haereditas tua in medio filiorum Israel. " Pulchram nimis, " corpore quidem, sed tamen pulchrior erat moribus. Judith, x, 4: Cui etiam Dominus contulit splendorem : quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat. Psal. xliv, 5: Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna.

" Et timentem Deum. " Commendat hic ad gratiam in interioribus primo, et postea in exterioribus: in interioribus dupliciter, scilicet secundum recessum a malo, et secundum ordinem ad bonum.

Et hoc est: " Timentem Deum. " " Titi mor enim Domini facit fugere omne matt lum, " ut dicit Augustinus. Eccli. II, 20: Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua, ei in conspectu illius sanctificabunt animas suas. Proverb. XXXI, 30: Mulier timens Dominum ipsa laudabitur.

Et subjungit de ordine ad bonum: " Parentes enim illius, " qui scilicet affectu, et debito naturae tenebantur ei. Eccli. xliv, I: Laudemus viros gloriosos, ei parentes nostros in generatione sua ? " Cum, essent justi, " generali scilicet et omni justitia. Luc. I, 6: Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis, et justificationibus Domini sine querela. " Erudierunt filiam suam. " Eruditio morum disciplina est. Ad Hebr xii, 9: Patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus, ei reverebamur eos. Deuter. XXXII, 7: Interroga, patrem tuum, et annuntiabit tibi. " Secundum legem Moysi, " in omni ordine ad bonum. Eccli. XXIV, 33: Legem mandavit Moyses in praeceptisjustiiiarum. Psal. xviii, 8: Lex Domini immaculata, convertens animas.

Et subjungit de gratia in exterioribus, scilicet in divitiis, in amoenitate habitationis, in sapientiae consiliis, et honore virtutis. Et hoc est:

" Erat autem Joakim dives valde: " . quia in bonis divitiae sunt instrumenta virtutis. Eccli, xliv, 6: Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes: sicut dicitur de Abraham, Genes. xiii, 6: Erat quippe substantia eorum multa. I ad Corinth I, 5: In omnibus divites facti estis in illo, " Et erat ei pomarium vicinum domui suae, " propter amoenitatem scilicet: unde Philosophus IV Ethicorum dicit, quod " magnificum " decet habitatio pulcherrima . " Exteriori enim pulchritudine arborum., recordatio fit spiritualium arborum, in exemplis sanctorum. Genes. II, 8: Plantaverat Dominus Deus Paradisum voluptatis a principio. " Et ad ipsum confluebant Judaei, " gratia consilii scilicet: quia sapientia praeditus prudenter consulit. Eccli. VI, 86: Si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exierat pes tuus. " Eo quod esset honorabilior omnium. " Dicit Philosophus in I Ethicorum, quod " honor est " praemium virtutis. " Est enim honor exhibitio reverentiae, in testimonium virtutis. Eccli. XXIV, 23: Flores mei fructus honoris ei honestatis.

" Et constituti sunt. " Describit hic accusantium malitiam, ab habitu in- veteratae consuetudinis, ab usu auctoritatis, ab opportunitate saepe objecti concupiscibilis, ab obstinatione perversitatis, ab observatione insidiosa mulieris, a mutuo consensu facinoris.

Et hoc est:

" Et constituti sunt, " in ira Domini

permittentis, " duo senes judices in anno illo. " Job, XXXIV, 30: Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Senes autem dicuntur, non a canitie mentis, sed a corruptela antiquae vetustatis. Isa. lxv, 20: Peccator centum annorum maledictus erit. Judices autem dicuntur a calumnia violenti judicii, non a rectitudine. Isa. I, 23: Principes tui infideles, socii furum. Isa. v, 23: Vae... qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo ! " In anno illo, " dicit, quia consuetudo erat eis annuos judices ponere, ne confirmati in potestate superbirent. Simile, Joan xi, 49: Cum esset pontifex armi illius. Sapient. VI, 5: Cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae. " De quibus locutus est Dominus. " I Esdrae, IX, 2: Alanus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima. Osee, vii, 3: In malitia sua laetificaverunt regem, et in mendaciis principes. Et hoc est: " Quia egressa est iniquitas, " per malum scilicet exemplum, " a Babylone, " hoc est, ab iis qui in Babylone habitant, " a senioribus judicibus, " aetate, et non moribus, " qui videbantur regere populum: " quamvis in veritate perverterent, et non rexerint: idola enim fuerunt judicum, et non judices. Zachar. XI, 17: 0 pastor, et idolum, derelinquens gregem. Hieronymus: " Dicebat Hebraeus qui-" dam hos fuisse Achab, et Sedeciam, " de quibus dicitur, Jerem. XXIX, 22 et " 23: Ponat te Dominus sicut Sede- " ciam et sicut Achab, quos frixit rex " Babylonis in igne, pro eo quod fece- " rint stultitiam in Israel, et moechati " sunt in uxores amicorum suorum. "

Et subdit de abusu auctoritatis: " Isti frequentabant domum Joakim: " eo quod in domo ejus fiebant judicia, propter abundantiam consilii, et propter loci amoenitatem. Istos tamen traxit, et concupiscentia, et avaritia: imitatores fuerunt meretricis, de qua dicitur, Proverb. VII, 10 et 11: Garrula, et vaga, quielis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis. " Et veniebant ad eos, " supple, sicut ad judices, " omnes qui habebant judicia, " hoc est, causas diiudicandas. Deuteron. xxv, 1: Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices, quem justum esse perspexerint, illi justitiae palmam dabunt: quem impium, condemnabunt impietatis,

Et subdit de facti opportunitate: " Cum autem populus revertisset per . meridiem. " Usque ad meridiem est tempus judiciorum, sobriis sensibus existentibus: unde ad meridiem peracto judicio, populus ad propria revertebatur: et tunc solitarium remansit pomarium, et erat opportunitas Susannae deambulandi in eo. " Deambulatio excitat calo-" rem, et eventat corpusculum, " ut dicit Hieronymus. Et hoc est: " Ingrediebatur Sus anna , " non egrediebatur ad plateas, sed intra clausuras viri: ". ei deambulabat in pomaria viri sui, " non sicut Dina discurrens per regionem, Genes. XXXIV, 1 et seq., et ideo corrupta est, et multorum homicidiorum exstitit causa. Et exempli Dei imitatrix fuit, Genes. III, 8: Cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem,

" Et videbant eam seniores: " non, enim fecerunt consilium David: Averte oculos meos, ne videant vanitatem . Et quod dicit Job, XXXI, 1: Pepigi foedus cum oculis meis, ut non cogitarem quidem de virgine, " Quotidie ingredientem: ''" multiplicatus enim visus signum est magnae concupiscentiae. Augustinus:

" Oculus vester etsi jaciatur in aliquam " foeminarum, in nullam figatur. " " Et deambulantem: " ipsa enim decentia motus, et status magis incitabat ad libidinem. Hieronymus: " Non licet intueri " quod non licet concupiscere. )) " Et exarserunt in concupiscentiam ejus: " concupiscentia enim fornicationis ignis est. Job, XXXI, 12: Ignis est usque ad perditionem devoratis, ei omnia eradicans genimina,

" Et everterunt sensum suum. " Tangitur hic de pertinacia perversitatis. Eversio sensus est a recto ordine perversio. II ad Corinth III, 14: Obtusi sunt sensus eorum. " Et declinaverunt oculos suos,. " qui in caelum, elevati esse debuerant. Thren. iii, 41: Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos. Psal XVI, 11: Oculos suos statuerunt declinare in terram,, hoc est, ad terrena concupiscenda, " Ut non viderent caelum, " hoc est, caelestia. Contra quod dicitur, Genes. xv, 5: Suspice caelum, ei numera stellas, si potes, Ovidius :

Os homini sublime dedit, caelumque tueri Jussit, et erectos ad sidera tollere julius,

" Neque recordarentur judiciorum justorum, )) quamvis scilicet essent judices. Hieronymus: " Judiciorum justorum, " sive Dei, sive honestatis, sive naturae, " quae omnibus ad bonum insita sunt. " Psal. IV, 7: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Homo enim lumine divino judicium rationis habet, a quo recta judicat.

" Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, "

Pamphvlus:

Vulneror, et clausum porto sub pectore telum.

" Nec indicaverunt sibi invicem dolorem suum: " nolebant enim confiteri quod pessimum est. Job, XXXI, 33: Si abscondi quasi homo peccatum meum, ei celavi in sinu meo iniquitatem meam.

Et subjungit causam:

cc Erubescant enim indicare sibi con, cupiscentiam suam. " Concupiscentia enim carnalis erubescibilis est. Jerem. XXXI, 19: Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae. " Volentes concumbere cum ea. " Matth v, 28: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo.

" Et observabant quotidie, " concupiscentia scilicet instigante, " sollicitius videre eam: " visus enim nutrit concupiscentiam. Thren. III, 51: Oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae,

" Dixitque alter ad alterum. " Gennadius: " Oculum esse ad alterum de con-" cupiscentia appetitus fornicationis ili" dicium est, " " Eamus domum, quia hora prandii est. " Non dicunt,. quia concupiscibile se subducit, sed aliam fingentes occasionem concupiscentiam abscondunt. Eccli. xlvii, 21 et 22: Inclinasti femora tua mulieribus, potestatem habuisti in corpore tuo. Dedisti maculam in gloria tua. " Ei egressi, " supple, de horto, " recesserunt a se. " Bene dicit recesserunt, quia mali semper dissident. Matth xii, 30: Qui non est mecum, contra me est: et qui non congregat mecum^ spargit,

" Cumque revertissent, " supple, concupiscentia cogente, II. Petr, ii, 22: Ca-nis reversus ad suum vomitum: ei, Sus lota in volutabro luti, " Venerunt in unum, " hoc est, mali consensum. Psal. II , 2: Convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. " Et sciscitantes ab invicem causam, " supple, conventus in unum, " confessi sunt concupiscentiam suam,, " supple, fuisse causam. Genes. xlix, 4: Effusus es sicut aqua, non crescas. Fornicator enim omnibus effundit concupiscentiam suam, " Et tunc in commune statuerunt tempus, " ut scilicet non tantum adulteram, sed etiam communem facerent, more Nicolaitarum, qui communes dicebant esse mulieres. Apocal. ii, 6: Odisti facta Nicolaitarum, quae ei ego odi, " Quando eam, possent invenire solam, " ut scilicet non jam precibus vincerent, sed vi opprimerent. Genes. XXXIV, 2 et 3 : Vi opprimens virginem. Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivii blanditiis, Quod tamen peccatum Dominus dicit esse plectendum morte .

" Factum, est autem, " Tangitur hic insidiosa observatio, et opportunitas qua

X. deprehendi posset: et dicuntur tria, observatio, aggressio, et ad peccatum inductio.

Et hoc est:

" Factum est autem, " supple, per negotii opportunitatem, " cum observarent diem aptum, " ad scelus scilicet perpetrandum. Psal, x secundum Hebraeos, 9: Insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. " Ingressa est, " supple, Susanna, " aliquando, " hoc est, hora apta, " sicut heri et nudiustertius, " hoc est. sicut consuetum erat ei. (licitum enim erat opus, et necessarium saepe), " cum duabus solis puellis, " juvantibus scilicet ad necessitates corporis, sicut Esther, xv, 5 et seq., duabus utebatur puellis, ut cum. una deesset negotiis opportunis,

altera ministraret. Proverb, xviii, 19: Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma. Puellas autem sui sexus accepit, coram quibus denudata non verecundaretur: lavanda enim corpora denudanda necesse est. Et hoc est: " Voluitque lavari in pomaria. " Augustinus: " Balneum etiam corporis, cum inlirmi-" tatis necessitas cogit, minime denege-" tur. " Et subjungit necessitatem: " aestus quippe erat, " quando scilicet laxantur corpora in sudores, a quibus necesse est emundari per ablutionem. Augustinus super I ad Corinth x, 27: " Placet san" ctis Angelis munditia corporalis. "

" Et non erat ibi quisquam. " Hoc dicit propter opportunitatem. " Praeter duos senes absconditos, " qui scilicet ad peccatum insidiabantur. Eccli, xxiii, 25 et 26, dicit peccator: Quis me videt? tenebrae circumdant me, et parietes cooperiunt me, ei nemo circumspicit me: quem vereor ? delictorum meorum non memorabitur Altissimus. " Et contemplantes eam. " Augustinus: " Nec dicatis vos " habere animos pudicos, cum habeatis " oculos impudicos, quia impudicus ocu-" lus impudici cordis est nuntius. "

" Dixit ergo puellis, " Susanna scilicet: " Afferte mihi oleum, et smigmata: " oleum, quo exhilaretur pellis, illuminativum enim est, et smigmata, hoc est, unguenta, quibus restringantur sudores: nec ista vituperabilia sunt, quoniam interiori fragrantiae attestantur. Cant. I, 1 et 2: Meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis, hoc est, ubera tua lota vino meliora sunt, quia per vinum sordes ubertim inundantur, et unguentis sudores restringentibus suavitatem odoris recipiunt, " Et ostia, pomarii claudite, " propter verecundiam muliebris sexus. Cantic, IV, 12: Hortus conclusus, fons signatus. " Ut laver, " ad corporis munditiam Ezech.

XXXVI, 25: Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris,

" Et fecerunt sicut praeceperat, " ancillae scilicet. Psal. cxxii, 2: Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum. Genes. XVI, 9: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius, " Chauseruntque ostia pomarii, " ne visibus pateret stultorum: clausas enim esse decet foeminas. Proverb. v, 17: Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. " Et egressae sunt per posticum, " puellae scilicet, Posticus vocatur parvus transitus, ubi non nisi familiares transeunt, ut afferrent quod jusserat, quae necessaria erant ad corporis emundationem: horam enim matronam non decet oblivisci. Jerem. II, 32: Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciae pectoralis suae ? " Nesciebatque senes, " Susanna scilicet, " intus esse absconditos. " Simile, in Psal, lxxii, 22: Ad nihilum redactus sum, ei nescivi,

" Cum autem essent egressae puellae, )) a quibus scilicet contra senes defendi poterat. Eccli. LI, 10: Respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat, " Surrexerunt duo senes, " de latibulis scilicet. Jerem. III, 2: In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine, " Et decurrerunt ad eam, " impetu scilicet concupiscentia), quae praeceps est, et ad insaniam convertit: unde Homerus, et inducitur ab Aristotele in VII Ethicorum: " Doli complicatrix Venus, furata " est mentem valde sapientum. " Jerem. v, 8: Equi amatores et emissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. " Et dixerunt, " quasi lenones scilicet invitantes:

" Ecce ostia pomarii clausa sunt, " ut scilicet subito nullus advenire possit, " et nemo nos videt: " et ideo non accusabimur. Job. XXIV, 15: Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus. Joan iii, 20: Qui male agit, odit lucem. " Et in concupiscentia tui sumus. " Bene dicunt, in concupiscentia^ ut toti scilicet capti sint libidine. Augustinus: " Etiamsi lateat, et a nullo " hominum videatur, quid faciet de illo " desuper inspectore, quem latere nihil " potest ? " " Quamobrem assentire nobis, " Antiqua Grammatica: apud antiquos enim, assentior et conseui ior, verba erant deponentis generis. " Et commiscere nobiscum. " Consensum quaerunt, quia coitus in non consentiente sed oppressa minus delectabilis est. Proverb. I, 10: Si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis,

Subjungunt etiam aculeum timoris, ut efficacius persuadeant. Et hoc est:

" Quod si nolueris, " sicut Sara, Tob. iii, 17: Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me praebui. " Dicemus contra te testimonium, " supple, falsum. Contra quod dicitur, Exod. xx, 16: Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium, " Quod fuerit tecum juvenis , " in concubitu scilicet, et sic eris accusanda ut adultera, quae secundum legem lapidabatur, sicut praecipitur, Levit. xx, 10 et seq. " Et ob hanc causam emiseris puellas a te, " ut scilicet sola cum illo juvene concumberes. Sapient. x, 14: Mendaces ostendit qui maculaverunt illum. Isa. xxxii, 7: Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos miles.

Et subjungitur de gemitu innocentis: " Ingemuit Susanna, " hoc est, intus ex profundo gemuit, horrore quidem mortis gemuit, quod naturale est, sed

horrore etiam opprobrii quod illi minabantur, intus gemuit. Psal. VI, 7: Laboravi in gemitu meo. " Et ait: Angustiae mihi sunt undique, " in corpore scilicet et anima, et honori hactenus conservato, et famae. Baruch, iii, 1: Anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te, Domine. II Reg. XXIV, 4: Coarctor nimis.

Et subjungit causam angustiae: " Si enim hoc egero, " scilicet facinus quod vultis, " mors mihi est. " Hieronymus: " Quoties peccamus, morimur: quoties " benefacimus, vivimus. " Ad Roman. VI, 23: Stipendia peccati, mors. Gratia autem Dei, vita aeterna. " Si autem non egero, " vobis scilicet non consentiens, " non effugiam manus vestras, " hoc est, iniquam potestatem. Thren. I, 14: Dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere. Proverb. i, 16: Pedes illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem, scilicet innoxium.

" Sed melius est mihi. " Hieronymus: " In Graeco non habetur melius, sed boli num, eleganter, ne comparatione pec-" cantium videretur dicere bonum. "" Absque opere, " hoc est, peccato, " incidere in manas hominum, " puniendam scilicet, " quam peccare in conspectu Dei. " Glossa: " Cui omnia nuda sunt. " Ad Hebr IV, 13: Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.

" Et exclamavit voce magna Susanna, " hoc est, clamore alto, et longe audito, et voce magnae virtutis clamavit. Unde, Hieronymus: " Non in aeris per-" cussione, sed in pudicitiae magnitudine. " Psal. xvii, 7: Clamor meus in conspectu ejus, introivit in aures ejus. Hic dicit Hieronymus, quod: " vix inve-" nitur, quod vox peccatoris in Scriptu-" ris magna legatur. " " Exclamaverunt autem et senes adversus eam. " Adversus eam dicit, quia in eius infamiam clamaverunt. Contentiosorum enim mos est, clamore velle vincere. Dicit enim Ambrosius super epist, ad. Roman. I, 29: " Contentio est impugnatio veritatis, " cum confidentia clamoris. "

" Et cucurrit unus, " supple, de senioribus, " et aperuit ostium pomarii, " tamquam per id evasisset juvenis quem deprehendisset cum illa. Psal. li, 4: Tota die injustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum.

Et sequitur de accursu familiae ad clamorem, et de infamia. Et hoc est:

" Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomaria: " humanum enim est oppresso ferre adjutorium:, " irruerunt per posticum: " posticus enim fuit versus domum, per quem introitum habebant familiares, " ut viderent quidnam esset: " et in hoc notatur familiae discretio, quia prius videre voluerunt, antequam aliquid facerent. Philosophus: " Bonum est bonam habere " familiam. " Ad Roman. XII, 1: Rationabile obsequium vestrum.

Et sequitur de infamia quam resperserunt:

" Postquam autem senes loculi sunt, " infamiam scilicet. Proverb. XXVI, 24: Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos. " Erubuerunt servi vehementer. " Et hoc ipsum boni signum est, erubescere de infamia. Jerem. XXXI, 19: Confusus sum, et erubui, quoniam, sustinui opprobrium adolescentiae meae, " Quia numquam dictus fuerat, " Glossa: " Necdum factus, " " sermo hujuscemodi de Susanna : " quin potius fama erat honoris, et honestatis. Proverb. XXXI, 31: Date ei de fructu ma-nuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus,

" Et facta est dies crastina. " Hic tangitur de accusatione in judicio. Et tanguntur quinque, scilicet populi ad judicium convocatio, accusationis testificatio, innocentis condemnatio, accusandae vocatio, condemnatae ad Deum oratio.

Et hoc est:

" Et facta est dies crastina, " per quam observant tempus vespertinum, quo nequitiam peragerent in tenebris. Proverb. VII, 7 et seq.: Considero vecordem juvenem, qui transit per plateam juxta angulum, et prope viam domus illius, scilicet mulieris, graditur: in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine.

" Cumque, " Glossa: " De more: " " venisset populus ad virum ejus, " hoc est, Susannae. " Joakim: " judicium enim publicum coram multitudine fieri debet, et nemo debet condemnari in angulo, I ad Timoth. v, 20: Peccantes coram omnibus argue, ut ei caeteri timorem habeant, " Venerunt ei duo presbyteri, " hoc est, senes: in Graeco enim presbyter idem est quod senior Latine: plus enim erant malitia senes quam aetate. Baruch, III, 11: Inveterasti in terra aliena, " Pleni iniqua cogitatione adversus Susannam, " adeo pleni, ut nihil virtutis, vel veritatis in eis esse posset. Act. VIII, 23: In felle amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse. " Ut interficerent eam, " odio scilicet pudicitiae. Proverb. I. 16: Festinant ut effundant sanguinem, ''scilicet innoxium.

" Et dixerunt coram populo, " tamquam curam habentes de multitudine, cum tamen nihil pietatis haberent in corde, " Mittite ad Susannam, " ut determinate vocetur: describunt eam genere, et marito, et hoc est, " filiam Helciae, uxorem Joakim: " plures enim forte erant aliae Susannae. " Et statim miserunt, " compulsi per praeceptum Domini, Exod. XXII, 18: Maleficos non patiaris vivere,

" Et venit eum parentibus, et filiis, " ut claritate generis exstingueret infamiam, " et amicis, " qui familiariter noverunt conversationem ejus, " ei universis cognatis suis, " cum quibus a teneris unguibus fuit enutrita. Proverb. XXXI, 28: Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt: vir ejus, ei laudavit eam.

" Porro Susanna erat delicata nimis, " hoc est, delicati corporis. Cantic. VII, 6: Quam pulchra es, carissima, in deliciis, et quam decora. " Et pulchra specie. " Hieronymus: " Pulchrior mo-" ribus. " Psal. xliv, 5: Specie tua et pulchritudine tua,

" At iniqui illi, " adhuc iniquitate, et concupiscentia pleni. Psal. xxxv, 5: Iniquitatem meditatus est in cubili suo: adstitit omni viae non bonae. " Iusserunt ut discooperiretur. " Antiquus enim mos erat ut rei omnibus exponerentur, propter majorem exprobrationem. " Erat enim cooperta, " propter verecundiam scilicet ignominiae. Psal. lxviii, 8: Operuit confusio faciem meam. " Ut vel, " hoc est, saltem " sic satiarentur decore ejus, " visu scilicet luxuriantes, etsi non corpore: unde Hieronymus adducit illud poeticum: " Extrema linea amoris est videre quod " amatur, et hoc nihil est, Extrema li-

" nea sunt panniculi linei camisiae, vel " pepla mulierum corpora tangentia, " cum quibus libidinosi visu et tactu so-" lent immunditias, exercere. " Eccli. IX, 5: Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore ejus, Et, post pauca, ibidem, v. 9: Propter speciem mulieris multi perierunt, et ex hoc concupiscentia, quasi ignis, exardescit.

" Plebani igitur sui, " propinqui scilicet, " et omnes qui noverant eam, " ex fama scilicet. Job, xxx, 25: Flebam quondam super eo qui afflictus erat, ei compatiebatur anima mea pauperi.

" Consurgentes autem, " Tangitur hic falsi testimonii prolatio, et tangitur primo testificantium descriptio, condemnatae contristatio, et tertio testimonii prolatio.

Et hoc est:

" Consurgentes autem, " hoc est, simul surgentes consensu malitiae, " duo presbyteri, " ut scilicet senectute aetatis protegeretur malitia cordis, " in medio populi, " ut publicum testimonium esse probaretur, " posuerunt manus suas super caput ejus, " ut scilicet paena capitis Susannae in eos saeviret, si mentirentur. Sic condemnatus est Naboth , falso testimonio prolato in eum: sic lapidatos est Stephanus : sic condemnatus est Christus 3.

" Quae flens suspexit ad caelum. " In caelo enim judex veri est. Job, XVI, 21: Ad Deum stillat oculus meus. Et, paulo ante, v. 20: Ecce enim in caelo est testis meus, et conscius meus in excelsis, " Erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino. " Tullius: " Fiducia est vir- " tus spe vincendi omnia tolerans peri" cula. " Jerem. XVII, 7: Benedicitis virqui confidit in Domino, et erit Dominas fiducia ejus,

" Et dixerunt presbyteri, " hoc est, senes. Ad Hebr viii, 13: Quod antiquatur ei senescit, prope interitum est, " Cum de ambularemus in pomario soli, " Glossa: " Alius ne testis requiratur, " " ingressa est haec. " Cum contemptu legendum est verbum haec, hoc est, tam vilis, et de qua non credebatur. " Cum duabus puellis, " forte secretorum suorum consciis: in talibus enim aliquos oportet esse conscios facinoris. " Et clausit ostia pomarii. " Glossa: " Conjecturas innectunt. " " Et dimisit a se puellas, " ne scilicet testes essent facinoris: dicit enim Augustinus, quod " in opere car" nali, parentes etiam eos quos genuerit runt, nolunt testes habere. "

" Venitque ad eam adolescens, " qu ex aetate aculeos sensit libidinis: adolescentes enim, cupidi esse consueverunt: unde, Ovidius:

A juvene cupido credatur reddita virgo.

" Qui erat absconditus: "" hoc enim pec-" catum perpetratur in abscondito, et " latebras quaerit, " ut dicit Augustinus. " Et concubuit cum ea. " Et hoc est facinus quod infamaverant in ea, transgressio scilicet thori. Eccli. XXIII, 24: Homini fornicario omnis panis dulcis, non fatigabitur transgrediens usque ad finem.

Et concinnant mendacium: " Porro nos cum essemus in angulo pomarii, " quasi ad occulta consiliorum tractanda, sicut saepe conveniunt sapientes, " videntes iniquitatem, cucurrimus ad, eos, " hoc est, uno affectu cucurrimus ad im- pediendum facinus. Psal. c, 3 et 4: Non adhaesit mihi cor pravum: declinantem, a me malignum non cognoscebam. " Et vidimus eos pariter commisceri. " Quasi dicant, quod vidimus, de hoc testimonium perhibemus. Joan III, 32: Quod vidit, et audivit, hoc testatur,

" Et illum quidem non quivimus comprehendere. " Et subjungunt rationem: " Quia fortior nobis erat. " Mendacium enim debile est, et ideo per antiphrasirn dictum est. Isa. xxviii, 15: Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. " Et aperto ostio exsilivit: " cum tamen unus eorum ostium aperuerit, sicut supra dictum est . In innocentem saepe transponitur culpa nocentis: et hoc vocatur impostura, Quando unus refert in. alium crimen proprium. Psal. xlix, 20: Sedens adversus fratrem, tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum.''

" Hanc autem cum apprehendisse-mus, " supple, quae fugere non potuit, " interrogavimus quisnam esset adolescens, " ut scilicet amore veritatis confiteretur veritatem, ut cum ea condemnaretur. Eccli. IV, 24: Pro anima tua ne confundaris dicere verum, " Et noluit indicare nobis. " Hoc dicunt, ut ex odio veritatis odiosam eam faciant. " Hujus rei testes sumus. " Proverb. XIX, 5: Testis falsus non erit impunitus.

. Sequitur de condemnatione innocentis. Et hoc est:

" Credidit eis multitudo, " quae semper, ut dicit Chrysostomus, " stulto con" " silio fertur: " unde et turba, quia semper turbata est, dicitur. " Quasi senioribus, " supple, aetate, " et judicibus, " ex officio scilicet, " populi: " talibus enim credendum videtur esse. " Et condemnaverunt eam ad mortem, " supple, innocenter, quod maximum facinus est: non enim aliquid potest inferri homini majus quam mors. I Petr. 11, 22: Peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Et, paulo infra, v. 23: Tradebat autem judicanti se injuste. Isa. lvii, 1: Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo.

Et subjungitur de clamore condemnatae. Et hoc est:

" Exclamavit autem voce magna Susanna. " Glossa Hieronymi, " cordis alti fectu, confessione pura, et conscientia " pura, " Haec est vox magna hominibus occulta, sed a Deo audita. I Reg. IV, 6: Quaenam est haec vox clamoris magni in castris Hebraeorum ? " Et dixit, " orando scilicet ad Dominum: " Domine, " propter potestatem, " Deus, " propter omnium scientiam et visionem, " aeternei " propter immutabilitatem, (c qui absconditorum es cognitor. " Eccli. xxiii, 29: Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, " Qui nosti omnia antequam fiant: " per seipsum enim novit, qui omnia praecedit. Eccli. xxiii, 29: Domino Deo antequam crearentur, omnia sunt agnita: sic et post perfectum respicit omnia,

" Tu scis, " Job, xlii, 2: Nulla te latet cogitatio. " Quoniam falsum testimonium tulerunt contra me, " Glossa: " Innocentem, quod mendacium pernicio-

" sum est, in vitam hominis vergens. " Sapient. I, 11: Os quod mentitur, occidit animam. " Et ecce morior , " per sententiam condemnata. Job, IX, 24: Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit. " Cum nihil horum, fecerim,. " Ostendit in hoc, quod nullius particeps fuit. Tob. m, 16: Numquam concupivi virum, et mundam ser-vavi animam meam ab omni concupiscentia. " Quae isti malitiose composuerunt, " hoc est, confinxerunt, " adversum me. " II ad Timoth. iii, 12: Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.

" Exaudivit autem Dominus vocem ejus. " Jerem. xxxiii, 3: Clama ad me, et exaudiam te. Glossa: " Cujus aures " in preces justorum. "

" Cumque duceretur ad mortem. " Tanguntur hic quae pertinent ad liberationem, et sunt tria: judicii scilicet revocatio: testium discussio, ibi, v. 51: " Et dixit ad eos Daniel. " iniquitatis inventio, ibi, v. 60: " Exclamavit itaque omnis caetus. "

Iu primo tria dicuntur, scilicet instinctus sancti Spiritus, et Prophetae ad judicium dissensus, et judicium revocandi debitus modus. Et hoc est:

" Cumque duceretur ad mortem, " Susanna scilicet ad mortis supplicium, " suscitavit Dominus Deus spiritum pueri junioris. " Hieronymus: " Non " dedit, quia jam in eo erat, sed propter " aetatis infirmitatem quiescebat, nec " opera sua manifestabat: sed occasio da-" ta suscitavit eum pro sancta foemina. " Ad Roman. VIII, 26: Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus , sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. " Cui nomen Daniel, "

Et subdit de dissensu ad judicium.

Et hoc est: " Et clamavit voce magnam ut intensio clamoris intensionem significaret detestationis: " Mundus ego sum a sanguine hujus, " hoc est, a reatu sanguinis hujus. Glossa: " Quia dissen-" tio. " Proverb. I, 15: Fili mi, ne ambules cum eis.

" Et conversus omnis populus ad eum, dixit. " Videtur quod populus tam famosam faeminam non ex proposito condemnavit, et ideo facile ad junioris vocem substitit. Proverb. XXIV, 11: Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses, " Qui est iste sermo quem tu locutus es ? " hoc est, quid sibi vult?

cc Qui cum staret in medio eorum, " Daniel scilicet, " ait. " Eccli. XXIV, 1: In medio populi sui gloriabitur. In medio autem stetit, ut ab omnibus audiri posset. " Sic fatui, filii Israel, " supple, estis, hoc est, indiscreti, " non judicantes, " hoc est, ordinem judicii non servantes. Deuter. XVI, 20: Juste quod justum est persequeris. " Neque quod verum est, " supple, in depositione testium, " cognoscentes, " examinando scilicet testes, et dicta eorum, " condemnastis, " supple, juste, " filiam Israel. " Sapient. VI, 5: Non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Filia autem dicitur Israel, eo quod tanti patris fuerit imitatrix.

Et subdit de revocatione ad judicium: " Revertimini, " supple, ergo, " ad judicium: " error enim revocandus est. Et subdit causam: " Quia falsum testimonium locuti sunt, " presbyteri scilicet, " adversus eam, " hoc est, adversus Susannam. Deuteron. XIX, 18 et 19: Cum diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, reddent ei sicut fatri suo facere cogitavit.

" Reversus est ergo populus cum festinatione. " Ex hoc iterum videtur, quod non ex voluntate condemnaverunt eam. Sapient. I, 13: Deus mortem non fecit,nec laetatur in perditione vivorum. " Et dixerunt ei senes, " judices scilicet, populi: " Veni, " per consensum, " et sede, " per auctoritatem, " in medio nostrum, " ut aequalem a te habeamus respectum. Sic Dominus stetit in medio discipulorum . Sic stetit in medio Doctorum . " Et indica nobis, " ordinem scilicet judicii. Mich. VI , 8: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: Utique facere judicium. " Quia tibi Deus dedit honorem senectutis. " Glossa: " Etsi non aetatem. )) Sapient. IV, 8 et 9: Senectus venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata,''

" Et dixit ad eos Daniel. " Tangit testium discussionem, et examinationem: " Separate illos ab invicem procul. " Glossa: " Ne mendacium confingant si-" mul, " hoc est, ne alter subornetur ab altero. " Et dijudicabo eos, " hoc est, judicabo scilicet in testes excipiendo, et dicta eorum discutiendo. Proverb. XIX, 5: Testis falsus non erit impunitus: ei qui mendacia loquitur, non effugiet.

" Cum ergo divisi essent alter ab altero, " ut nec nutu, nec verbo sibi invicem communicare possent, " vocavitunum ex eis, " solum scilicet: creditur tamen, quod non eum vocaverit ad se solum, sed coram duobus vel tribus judicibus populi a quibus convinceretur, si negaret. Deuter. XIX, 15: In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. " Et dixit ad eum, " primo scilicet objiciendo, et excipiendo in testem de praeterita vita, quare non possit esse testis idoneus. Et hoc est: " Inveterate dierum malorum, " hoc est, qui a juventute usque ad vetustam senectutem dies tuos in malis expendisti. Isa. lxv,

20: Peccator centum annorum maledictus erit. Job, XXIV, 23: Dedit ei Deus locum paenitentiae , et ille abutitur eo in superbiam. Sapient, v, 13: In malignitate nostra consumpti sumus, " Nunc venerunt peccata tua, " Peccata dicuntur venire, quando accumulantur ad paenam. Thren. I, 14: Vigilavit jugum iniquitatum mearum: in manu ejus convolutae sunt, et impositae collo meo. Psal. xxxvii, 5: Sicut onus grave gravatae sunt super me, " Quae operabaris prius. " Non dicit, operatus es, quia mala voluntas operandi extenditur in praesens. Matth. vii, 23: Discedite a me, qui operamini iniquitatem,

" Judicans judicia injusta, " Quod non tantum peccatum est, sed etiam injuria in proximum. Isa. v, 23: Vae qui justificatis impium pro muneribus, eijustitiam justi aufertis ab eo ! " Innocentes opprimens. " Quod contra sententiam Domini est, Deuter. XIX, 2 et 3, ubi constituit Dominus civitates refugii, in quibus salvetur qui non est reus mortis, " Dimittens noxios. " Quod iterum contra Dominum est Deuter. XIX, 12 et 13: Morietur: non misereberis ejus, et auferes innoxium sanguinem de Israel, " Dicente Domino, " per Abraham scilicet, Genes. XVIII, 25: Absit a te, ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio , fiatque justus sicus impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. Et hoc est: " Innocentem et justum non interficies. "

" Nunc ergo si vidisti eam. " Postquam excepit in testem, dictum testis examinat, et quia peccatum locale est, de loco facit inquisitionem.: " Die sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. " Urbane dicit de conjunctione corporis.

Ac si dicat: In aliquo loco peccatum fatum est, qui locus arbore notabili designabilia est. Designa ergo locum. " Qui ait, " presbyter scilicet, " Sub schino, " Arborem quam Graeci ajhov vocant, Latine dicimus lentiscum: et puto, quod fuit arbor notabilis et desiderabilis umbrae: dicit enim Ambrosius, quod " ar" bor humilis est extensorum ramorum in " latum, et spissorum foliorum: " propter quod latebras facit sub se quiescentibus.

" Dixit autem Daniel, " condemnans mendacium: " Recte mentitus est in caput tuum, " hoc est, in paenam capitis tui. Psal. v, 7: Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Et quod hoc cognoverit per spiritum Dei, subdit: " Ecce enim Angelus Dei, " a Deo scilicet missus, et mihi revelatus, " accepta sententia ab eo, " quam scilicet in te protulit, " scindet te medium, " a nomine ox^siv formans nomen supplicii mortis, quod est medium scindere. Sapient. xviii, 15: Omnipotens sermo tuus, scilicet exsiliens, Domine, de caelo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit.

" Ei amoto eo, jussit venire alium, " ut dicta sigillatim discuterentur, " et dixit ei, " sicut priori: primo contra eum excipiens in vita,. secundo discutiens testimonium: " Semen Chanaan. " Chananaeus in terra Israel habitavit primo, et propter peccata exterminatus est. Ezech. XVI, 3: Radix tua, et generatio tua de terra Chanaan. " Et non Juda: " hoc enim benedictum semen est. Eccli. xliv, 11: Cum semine eorum permanent bona. " Species decepit te, " hoc est, pulchritudo mulieris. Prov. XXXI, 30, alia littera: Fallax imago , et vana est pulchritudo. Job, XXXI, 9: Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum. " Et concupiscentia subvertit cor tuum, " hoc est, concupiscentia luxuriae, et venereorum, quae cor subvertit, et Insaniam inducit. Sic patet in amore, qui sp"c dicitur apud medicos. Tob. v, 7: Hi, supple, sunt, qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suae libidini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus: daemonium habet potestatem super eos.''

" Sic faciebatis filiabus Israel, " in. pretium libidinis scilicet convertentes judicium. Thren. v, 11: Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda, " Et illae timentes loquebantur vobis, " hoc est, commiscebantur, ne scilicet morte condemnarentur a vobis. Osee, VI, 10: In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim. " Sed filia Juda, " tanti patris imitatrix, " non sustinuit iniquitatem vestram, " consentiendo vobis scilicet. I ad Corinth v, 9: Ne commisceamini fornicariis.

" Nunc ergo die mihi, " in judicio scilicet ubi dictum praejudicat, " sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi ? " Locale enim peccatum proprio loco designabile est. " Qui ait: Sub prino. " Hieronymus: " nplvo -Graece, " Latine est ilex. Est autem arbor spis-" sae, et desiderabilis umbrae, iis qui Ia" tebras quaerunt concupiscentiae con-" graens. Ilpivoc etiam Graece fere sonat " sectionem , et ab illo sumit verbum " per similitudinem, ut dicat, secet te " medium.''

Et hoc est:

" Dixit ei Daniel, " repellens testimonium: " Recte mentitus es et tu in caputtuum, " hoc est, in condemnationem capitis. Joan VIII, 44: Cum loquetur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. " Manet enim Angelus Domini, " supple, exspectans ad interficiend um, " gladium habens, " sententiam scilicet mortis. " ut secet te medium. " Matth XXIV, 51: Dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis. " Et interficiat vos, " ambos scilicet. Sapient. xviii, 16: Gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans, replevit omnia morte.

" Exclamavit itaque omnis populus, " prae gaudio scilicet, " voce magna, " supple, in gratiarum actione. I Reg. Iv, 5: Vociferatus est omnis Israel clamore grandi, ei personuit terra. " Et benedixerunt Deum. " II Machab. I, 17: Per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios. " Qui salvat sperantes in se. " Psal. xliii, 8: Salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.

" Et consurrexerunt. " Tangitur hic vindicta in impios. Et dicit:

" Consurrexerunt aduersus duos presbyteros: " quia simul toto corde surrexerunt. Psal. xciii, 16: Quis consurget mihi adversus malignantes, aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ? " Convicerat enim eos Daniel ex ore suo, " Luc, XIX, 22: " De ore tuo te judico, serve nequam. Matth XII, 37: Ex verbis tuis condemnaberis. " Falsum dixisse testimonium. " Sapient. i, 11: Sermo obscurus in vacuum non ibit. " Feceruntque eis, n senibus scilicet, " sicut male egerant adversus proximum. " Isa. III, 11: Vae impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei. Matth. XXI, 41: Malos male perdet.

" Ut facerent secundum legem Moysi, " Deuter. XIX, 19: Reddent falso testi sicut fratri suo facere cogitavit. " Et interfecerunt eos, " Psal, c, 8: In matutino interficiebam omnes peccatores terrae, " Et salvatus est sanguis innoxius in die illa. " Proverb. XI, 8: Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.

Sequitur de gratiarum actione: " Reicias autem et uxor ejus, " parentes scilicet Susannae, " laudaverunt Deum pro filia sua Susanna. " Judith, xiii, 23: Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso:, prae omnibus mulieribus super terram. " Cum Joakim marito ejus, " qui Deum laudavit, eo quod thorus ejus non esset maculatus. Ad Hebr xlii, 4: Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus, " Et cognatis omnibus, " quorum ipsa decus fuit. Luc. xv, 6: Congratulamini mihi. " Quia non est inventa in ea res turpis. " Hieronymus: " Non quia li-" berata est, hoc enim parum est, nec a " perfectis laudabile, sed quia turpitudo " peccati non est inventa. " Eccli. li, 7: Liberasti me de altitudine ventris inferi, et a lingua conquinala, ei a verbo mendacii.

Sequitur de congruo merito Prophetae: " Daniel autem factus est magnus in conspectu populi, " quia cognoverunt spiritum Dei esse cum ipso. I Reg. iii, 20: Cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. " A die illa, et deinceps, " ex quo scilicet experimentaliter sciverunt spiritum Dei esse cum ipso. Genes. xxx, 27: Experimento didici, quia benedixerit mihi Deus pro ier te.

Et subdit de continuatione.

" Et rex Astyages, " qui Assuerus fuisse dicitur, " appositus est ad patres suos, " per mortem scilicet, " et suscepit Cyrus Perses, " scilicet avunculus Assueri, " regnum ejus, " de quo dicitur, Isa. xlv, 1: Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes.

" Erat autem Daniel , " propter spiritum Dei quem habebat, " conviva regis. " Psal. lxv, 14 et 15: Tu vero, o homo unanimis, dux meus, ei notus meus: qui simul mecum dulces capiebas cibos. " Et honoratus super omnes amicos ejus. " Esther, VI, 9: Sic honorabitur, quemcumque rex voluerit honorare.''