COMMENTARII IN LIBRUM DANIELIS PROPHETAE

 PRAEFATIO D. ALBERTI.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I DANIELIS

 CAPUT II.

 IN CAPUT II DANIELIS

 CAPUT III

 IN CAPUT III DANIELIS

 CAPUT IV.

 IN CAPUT IV DANIELIS

 CAPUT V.

 IN CAPUT V DANIELIS

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI DANIELIS

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII DANIELIS

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII DANIELIS

 CAPUT IX,

 IN CAPUT IX DANIELIS

 CAPUT X.

 IN CAPUT X DANIELIS

 CAPUT XL

 IN CAPUT XI DANIELIS

 IN CAPUT XII DANIELIS

 CAPUT XIII,

 IN CAPUT XIII DANIELIS

 CAPUT XIV,

 IN CAPUT XIV DANIELIS

IN CAPUT IX DANIELIS

COMMENTARIUS,

" In anno primo Darii, " Ab hoc loco incipit agere de visionibus ad liberationem populi Dei, et habet tres partes. In prima revelantur termini liberationis quantum ad tempus. In secunda revelatur oblatio impedimenti liberationis infra, x, 1, ibi, " In anno tertio regni Cyri, " In tertia, decursus tribulationis futurae, per Antichristum, et praenuntios ejus, infra, XI, 1, ibi, " Ego autem ab anno primo Darii Medi, "

Prima istarum in duas dividitur: primo enim ponitur confessio cum oratione, ut revelationem mereatur: secundo, consolatio quae oranti revelatur, ibi, v, 20: " Cumque adhuc loquerer, et orarem. "

Adhuc prima duas partes habet: primo enim ponit quod eum ad orationem induxerunt: secundo, ponitur confessio, et oratio, ibi, v. 4: " Et oravi Dominum Deum. "

Dicit ergo:

" In anno primo Darii, filii Assueri, " Hieronymus: " Non putemus istum Da-

" rium esse eum, qui. fuit filius Hysta-" spis, secundus Darius cognomento No-" thus, nec eum qui ab Alexandro, rege " Macedonum, superatus est: ne enim " hoc putemus, et nomen patris, et vi" ctoriam addidit. Tres enim Darii re-"gnaverunt in Perside: primus fuit " filius Hystaspis, secundus Darius cog" nomento Nothus, de quo hic videtur " facere mentionem, tertius fuit IDarius, " filius Arsami, quem Alexander inter-" fecit. Et cum dicitur, filius Assueri, " non. intelligitur ille Assuerus, de quo cc in Esther legitur, I, 1, et deinceps, sed " fuit Assuerus, qui et Astyages alio no-" mine dicebatur. " Et describit genus ejus: " De semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldaeorum, " primus scilicet, de quo dicit, Isa. xiii, 17 : Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, nec aurum velint, sed sagittis parvulos interficient,

" Anno uno regni ejus, " hoc est, anno primo, " ego Daniel intellexi in libris, " Jeremiae, scilicet, cap. xxv, et in epistolis Jeremiae. Et admonet nos ad studium librorum divinorum, Ad Romam xv, 4: Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. " Numerum annorum, " septuaginta sci- licet: " de quo, " scilicet numero, " factus est sermo Domini ad Jeremiam Prophetam, " Habacuc, III, 2, ubi nos habemus, In medio annorum notum facies: Septuaginta habent, " Cum appropinquaverint anni, cognoscetis. " " Ut complerentur, " completione finitionis scilicet, " desolationis. " Sic ordina litteram: " Ut complerentur septuaginta anni desolationis Jerusalem. " In epistola Jeremiae, Baruch, VI, 2: Ingressi itaque in Babylonem, eritis ibi annis plurimis, ei temporibus longis, usque ad generationes septem. Jerem. XXIX, 10: Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta armi, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum.

" Et posui, " hoc est, firmavi, " faciem meam ad Dominum Deum, meum, " Luc. xviii, 1: Oportet semper orare, et non deficere, Ad Dominum dicit, quia Domini est subditos elevare: Deum vero, quia Dei est corrupta restaurare: meum vero dicit, quia suum fecit cultu et charitatis privilegio. Joan xx, 28: Dominus meus, et Deus meus. Psal. xliv, 12: Ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum, " Rogare, " pro adipiscendis bonis, " et deprecari, " pro amovendis malis, " in jejuniis, sacco, et cinere, " ut jejunio petulantia carnis dometur, sacco, ut deliciae carnis in asperitatem convertantur, cinere, ut spiritus humilietur. Jonae, III, 8: Operiantur saccis homines, et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine. Tob. XIII, 8: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna. Psal. XXXIV, 13: Humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea, in sinu meo convertetur. Jonae, III, 6: Rex abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere. Joel, II, 12: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.

" Et oravi. " In hac parte, primo ponit confessionem: secundo, orationem, ibi, v. 15: " Et nunc, Domine Deus noster. "

In confessione primo ponit confusionem peccati: secundo, considerationem justitiae divinae: tertio, confusionem quam peccatum inducit: quarto, inflictionem paenae quam peccatum meruit: quinto, justitiam judicis qui peccato paenam induxit.

Dicit ergo: Et oravi Dominum Deum meum. " Augustinus: " Oratio est pius " affectus mentis in Deum directus. " Ad Coloss. IV, 2: Orationi instate, vigilantes in ea. Dominum autem suum orat, quia solus salvare poterat. Deuteron. IV, 7: Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. " Et confessus sum. " Proverb. xviii, 17: Justus prior est accusator sui. Josue, vii, 19: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, ei confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. " Et dixi, magis corde quam ore, " obsecro. Domine, " hoc est, ob sacramentum bonitatis et pietatis tuae peto. " Deus magne, " virtute scilicet. Psal. lxxvi, 14: Quis Deus magnus sicut Deus noster ? " Et terribilis, " severitate judicii. Job, xxv, 2: Potestas et terror apud eum est. " Custodiens pactum, " quod scilicet pepigisti cum patribus quando legem dedisti. II Esdr. I, 5: Quaeso, Domine, Deus caeli, fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt. Genes. xvii, 7: Statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno. " Et misericordiam, " quam facis scilicet ultra pactum. Jacob. ii, 13: Superexaltat misericordia judicium. Isa. lv. 7: Multus est ad ignoscendum. Jonae, iv, 2: Tu Deus clemens ei misericors es, patiens et multae miserationis, et ignoscens super malitia. " Diligentibus. " Dilectio Dei, dilectio legis est. Ad Romam. xiii, 10: Plenitudo legis est dilectio. Et quia probatio di- lectionis exhibitio. est operis, ideo subdit: " Et custodientibus mandata tua. " Joan XIV, 23: Si quis diligit me, sermonem meum servabit. I Joan III, 18: Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate.

" Peccavimus, " deformi actu scilicet in nos ipsos. " Iniquitatem fecimus, " hoc est, injuriam in proximum. " Impie egimus, " in te scilicet, sive in Deum. Psal. cv, 6: Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus. " Et recessimus, " a bono scilicet in regionem dissimilitudinis divinae. Zachar. VII, 11: Averterunt scapulam recedentem. Jerem. vii, 11: Elongaverunt a me, ei ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt. " Et declinavimus, " per omissionem, " a mandatis tuis, " affirmativis scilicet, " ac judiciis, " hoc est, judicialibus legibus. Isa. I, 4: Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis !

In quo autem haec peccata commiserint, subdit:

" Non obedivimus servis tuis Prophetis. " Contra quod dicitur, Deuter. xviii, 15: Prophetam de gente tua, ei de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies. Et isti Prophetae vicem obtinent praedicatorum, de quibus dicitur, Luc. x, 16: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. " Qui loculi sunt in nomine tuo, " et non in nomine suo proprio, sed ad honorem nominis tui. Jacob. v, 10: Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris et patientiae, Prophetas, qui loculi sunt in nomine Domini. " Regibus, " qui nobis fuerunt duces peccatorum, " Principibus nostris, " qui inducti a regibus subverterunt populum. Osee, vii, 3: In malitia sua laeiificaveruni regem, ei in mendaciis suis princi-pes. " Patribus nostris, " qui filios et domesticam disciplinam subverterunt. Isa, xliii, 27: Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me. Thren. v, 7: Patres nostri peccaverunt, ei non sunt: et nos iniquitates eorum portavimus. " Omnique populo terrae: " omnes enim declinaverunt. Psal. xiii, 3: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt.

" Tibi, Domine, justitia. " Secundus paranymphus, in quo confitetur Deo justitiam, et sibi confusionsm: et hoc est:

" Tibi, Domine, justitia, " supple, attribuenda est. Deuter. xxxii, 4: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. " Nobis autem confusio faciei, " ut scilicet nec te, nec caelum audeamus respicere. Luc. XVIII, 13: Nolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. In Oratione Manassae, versus medium: Non sum dignum intueri et adspicere altitudinem caeli, prae multitudine iniquitatum mearum. " Sicut est hodie, " supple, confusio, " viro Juda, " duabus tribubus scilicet, " et habitatoribus Jerusalem, " praelatis scilicet, regibus, et sacerdotibus, " ei omni Israel, " hoc est, toti populo. Ad Roman. III, 23: Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei. " His qui prope sunt, et his qui procul in universis terris: " in diversis enim terris longe et prope distracti fuerunt, vel prope sunt qui parum peccaverunt, longe qui multum. Ad Ephes. II, 17: Evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis, ei pacem iis qui prope. " Ad quas, " scilicet terras, " ejecisti eos, " supple, de patria. Jerem. xv, 1: Non est anima mea ad populum istum: ejice illos a facie mea, ei egrediantur. " Propter iniquitates eorum. " Psal. CVI, 17: Propter injustitias enim suas humiliati sunt. " In quibus peccaverunt in te: " omne enim peccatum redundat in contemptum Dei, contra cu- jus mandatum fit, Genes. xlii, 36: In me haec omnia mala recidunt,

Tertius paragraphus, in quo de sua re petit confusionem, et laudem justitiae divinae: et hoc est:

" Domine, nobis confusio faciei. " Jerem. XXXI, 19. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae. " Regibus nostris, " hoc est, praelatis majoribus, " et principibus nostris, " praelatis inferioribus. Isa. I, 23: Principes tui infideles, socii furum, " Et patribus nostris, qui peccaverunt, " supple, est confusio. Ezech. XVI, 3: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea," Tibi autem, Domino Deo nostro, misericordia, " supple, reponenda est. Psal. lxxvi, 10: Aut obliviscetur misereri Deus ? aut continebit in ira sua misericordias suas ? " Et propitiatio, " super peccato scilicet. Psal. lxxvii, 9: Propitius esto peccatis nostris. " Quia recessimus a te. " Exod. XXXII, 8: Recesserunt cito de via quam ostendisti eis.

a Et non audivimus vocem Domini Dei nostri. " Contra quod dicitur, Isa. xxx, 21: Et aures tuae audient verbum post terga monentis: Haec est via, ambulate in ea, " Ut ambularemus in lege ejus, " per profectum scilicet virtutis, et oneris. Psal. cxviii, 1: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini, cc Quam posuit nobis per servos suos Prophetas. " Eccli. XXIV, 33: Legem mandavit Moyses in praeceptis jiustitiarum.

" Et omnis Israel praevaricati sunt legem tuam. " Isa. xlviii, 8: Scio quia prae-varicans praeuaricaberis, ei transgressorem ex utero vocavi te. " Et declinaverunt ne audirent vocem tuam. " Jerem. VII, 28: Haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam.

" Et stillavit. " Quartus paragraphus, ubi dicit de inflictione paenae: et per stillam nota, quod citra condignum punit in praesenti, et quod praesens paena stilla est, futura autem quasi mare: et hoc est:

" Et stillavit super nos maledictio, " hoc est, paena maledictionis tuae. Job, xxvi, 14: Cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ? Tonitruum illud est, quod dicit, Matth. XXA, 41: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. " Et detestatio, " supple, stillavit super nos, quae scripta est in libro Moysi : ibi enim describuntur maledictiones super eos, qui non servant legem. " ServiDei. " Numer. XII, 7: Servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est. " Quia peccavimus ei, " hoc est, contra eum, scilicet librum: unde, ibidem, xxvii, 26, dicitur: Maledictus homo qui non permanet in sermonibus legis hujus,''

" Et statuit, " hoc est, per effectum firmavit, et verificavit, " sermones suos, " de maledictionibus scilicet, " quos locutus est super nos, " in Deuteronomio scilicet. Isa. XXXI, 2: Ipse sapiens adduxit malum, ei verba sua non abstulit, " Et super principes nostros, " malos, " qui judicaverunt nos, " Glossa: " Non secundum Deum. " Sapient, VI, 5: Cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. " Ut superinduceret in nos, " hoc est, contra nos.

Et quod dicit, ut, non est causale, sed consecutivum: paena enim sequitur ad culpam, " Malum magnum, " hoc est, captivitatem. Sapient. v, 13: In malignitate nostra consumpti sumus. " Quale numquam fuit sub omni caelo, " simile scilicet malum, in fame scilicet, pestilentia, et gladio. Thren. I, 12: 0 vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor mens ! " Secundum quod factum est in Jerusalem. " Thren. II, 13: Magna est velut mare contritio tua: quis medebitur tibi ?

" Sicut scriptum est in lege Moysi , " Isa. XXXIV, 16: Requirite diligenter in libro Domitii, et legite: unum ex eis non defuit. Et hoc est quod sequitur: " Omne malum hoc venit super nos, " Job, III, 26: Venit super me indignatio, Et sic, supple, flagellis attriti, tamen in peccatis obstinati, " " non rogavimus faciem tuam, Domine Deus noster, " conversi scilicet per paenitentiam. Jerem. ii, 30: Frustra percussi filios vestros, disciplinam non receperunt. " Ut reverterentur ab iniquitatibus nostris. " Isa. lv, 7: Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum. " Et cogitaremus veritatem tuam, " quam scilicet tenes in comminationibus, et severitate judiciorum tuorum. Ad Hebr ii, 2 et 3: Si.. omnis praevaricatio et inobedientia accepit justam mercedis retributionem, quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem ?

" Et vigilavit Dominus, " qui primo dormire visus est, per similitudinem. Jerem, I, 12: Vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud. " Super malitiam , " vindicandam scilicet. Psal. lxxvii, 65: Excitatus est tamquam, dormiens Dominus, tamquam potens cra-pulatus a vino. " Et adduxit eam, " scilicet malitiam, " super nos, " per paenam scilicet opprimentem. Hieronymus I ((Malitia et nequitia nostra inebriant Do-

" minum ut dormiat, quae quando in noti bis corripitur, evigilare dicitur. " Psal. xliii, 23: Exsurge, quare obdormis, Domine ?

Et revertitur ad confessionem justitiae judicis, et est quintus paragraphus.

" Justus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit, " circa nos scilicet et circa omnes. Psal, x, 8: Justus Dominus, et justitias dilexit. " Non enim audivimus vocem ejus. " Contra quod dicitur, in Psal. XCIV, 8: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.

" Et nunc, Domine Deus noster. " Orationem subjungit post confessionem, et in hac oratione quatuor facit, scilicet petit, indignitatem orantis ostendit humiliter, per bonitatem Dei obtinere intendit, cito exaudiri petit.

Et hoc est:

" Et nunc, Domine Deus noster, " Quasi dicat: Quidquid fuerit in praeter-. ito, nunc conversi sumus. Ezech. XVIII, 21 et 22: Si impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est,... vita vivet et non morietur: omnium iniquitatem ejus, quas operatus est, non recordabor. " Qui eduxisti populum tuum de terra aegypti. " Glossa: " Antiquum recolit beneficium, ut ad " simile provocet eum. " Micli. VI, 3 et 4: Popule meus... eduxi te de terra aegypti. " In manu forti, " hoc est, signis fortissimis. Exod. iii, 19: Ego scio quod non dimittet vos rex aegypti ut eatis, nisi per manum validam. " Et fecit tibi nomen, " supple, caeleste, " secundum diem hanc, " in. qua scilicet omnibus notum est quod fecisti. Isa. lxiii,

14: Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. " Peccavimus, " in nos scilicet, " iniquitatem fecimus, " in proximum scilicet.

" Domine, in omnem, " hoc est, contra omnem " justitiam tuam, " naturalem scilicet et scriptam. Isa. XXIV, 5, Transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt faedus sempiternum, " Avertatur, obsecro, ira tua, " hoc est, paena quam ex ira inflixisti, " et furor tuus, " fervens ira, quae in magna paena consideratur, " a civitate Jerusalem. " Psal. L, 11: Averte faciem tuam a peccatis meis, ei omnes iniquitates meas dele. Job, IX, 34: Aufer ad a me virgam, suam. Per metonymiam autem per Jerusalem intelligit omnes pertinentes ad civitatem, vel ad Ecclesiam. " Et a monte sancto tuo, )) per quod intelligit regnum, et sacerdotium, quia utrumque erat in monte. Psal. xlvii, 3: Motu Sion, latera aquilonis, civitas Regis magni.

" Propter peccata enim nostra. " Secundus paragraphiis, in quo ostendit suam indignitatem, et humilitatem.

Et hoc est:

" Propter peccata enim nostra, " supple, quae fecimus nos, " et iniquitates patrum nostrorum: " sumus enim peccatores, et peccatorum filii. Psal. l, 7: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. " Jerusalem, " civitas scilicet sanctificationis nostrae, et gloriae nostrae, ubi te laudaverunt patres nostri, facta est in exustionem ignis . " Et populus tuus, " qui scilicet te colebat. Isa, lxiv, 9: Ecce, Domine, respice, populus tuus omnes nos. " In opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. " Psal. xliii, 14: Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.''

" Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui. " Eccli, xxxv, 21: Oratio humiliantis se nubes penetrabit. II Machab. I, 5: Exaudiat Deus orationes vestras, ei reconcilietur vobis. " Et preces ejus, " in amovendo scilicet malum. Psal. XVII, 7: Clamor meus in conspectu ejus, introivit in aures ejus. Baruch, III, 1: Spiritus auxilis clamat ad te, Domine. " Et ostende faciem tuam, " luminosam scilicet in lumine gratias tuae. Psal. xxx, 17: Illustra faciem, tuam super servum tuum, " Super sanctuarium tuum, quod desertum est, " hoc est, super templum, et legis sanctificationem, quam ipse, supple, dedisti. Psal. lxiv, 5 et 6: Sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate. Item, Psal. lxxviii, 1: Polluerunt templum sanctum tuum.

Et subdit de pietate Dei, in qua totam spem ponit. Et est tertius paragraphus, et hoc est: " Propter temetipsum, " hoc est, propter pietatem tibi connaturalem. Ezech. XXXVI, 22: Non propter vos ego faciam, domus Israel, notum sit vobis, sed propter nomen sanctum meum,

" Inclina, Deus meus, aurem tuam, " appropinquando nobis scilicet per exauditionem. Psal. lxxxv, 1: Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me. Et hoc est: " Et audi, " hoc est, exaudi. Isa. xxxviii, 5: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas, " Aperi oculos tuos, " quos propter peccata clausisti, " et vide, " per compassionem, " desolationem nostram. " Exod. iii, 7: Vidi afflictionem populi mei. " Et civitatem, " supple, vide, " super quam invocatum est nomen tuum. " Jerem. XIV, 9:

Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos. Psal. XXIV, 16: Respice in me, et miserere mei.

Et subjungit de humilitate quae meretur exauditionem: " Neque enim in justificationibus nostris, " in quibus scilicet confidamus, vel praesumamus,, " prosternimus preces, " hoc est, prostrati offerimus preces, " ante faciem tuam, " sicut fecit Pharisaeus. Luc. xviii, 11: Deus, gratias ago tibi, quia non sum, sicut caeteri hominum, et ideo non fuit exauditus. Ad Tit. III, 5: Non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Et hoc est quod sequitur: " Sed in miserationibus tuis multis. " Judith, IX, 16: Nec superbi ab initio placuerunt tibi, sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.

Et subdit in quarto paragrapho, de velocitate audiendi: et hoc est:

" Exaudi, Domine, " Psal. VI, 10: Exaudivit Dominus deprecationem meam, " Placare, Domine, " ne scilicet malum inducas amplius. Exod, xxxii, 14: Placatus est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum sum. " Attende. " Psal. XXXIV, 28: Intende judicio meo, Deus meus, ei Dominus meus, in causam meam, ut scilicet cor apponas. " Et fac, " opere perficiendo. Psal. lxxxv, 17: Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, ei confundantur, " Ne moreris propter temetipsum, Deus meus. " Psal. lxix, 6: Domine, ne moreris. Psal. XXXIX, 18: Deus meus, ne tardaveris, in exaudiendo scilicet. " Quia nomen tuum invocatum est super civitatem, " Jerusalem scilicet, " et super populum tuum. " Joel, II, 32, et ad Roman. x, 13: Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Jerem. XXIX, 12 et 14: Orabitis me, ei ego exaudiam vos: et reducam captivitatem vestram.

" Cum adhuc loquerer. " Tangitur hic Prophetae illuminatio, et populi Dei consolatio, et habet partes duas, In prima tangitur summa temporis, usque ad consolationem perfectam. In secunda distinctio illius summae tangitur per partes, et ostenditur quid in qualibet factum sit, ibi, v. 25: " Scito tu ergo, et animadverte. " in prima tres sunt paragrapho.: primo enim dicit quomodo revelationem obtinuit, quia oratione: secundo, a quo revelatore: tertio, qualiter.

Et hoc est:

" Cum adhuc loquerer, " Deo scilicet. in oratione: et hoc est quod sequitur: " Et, " id est, " orarem, " Joan IV, 23: Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu ei veritate. " Et confiterer peccata, mea. " Glossa: " Quia est quaedam " confessio laudis, et quaedam confessio " peccati, propter hoc determinat peccato " mea. " De confessione laudis dicitur in Psal, xcv, G: Confessio, ei pulchritudo in conspectu ejus. De confessione peccati. Genes. xli, 9: Confiteor peccatum meum. Et non dicit propter hoc, peccata, mea, quia ipse fecerit ea, sed quia cum populo in paena portavit ea. Glossa: " Et " si non peccavit, populo se adjungit, " ut veniam consequatur. " Et hoc est: " Et peccata populi mei Israel, " Populum, suum dicit sanguine, et affectu. Simile, Apostolus ad Roman IX, 2 et 3: Tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum, carnem, " Ut prosternerent preces meas, hoc est, prostratus preces offerrem. Exod. IV, 31: Proni adoraverunt. " In conspectu Dei mei, " hoc est, in abscondito, ubi solus Deus videt, non coram hominibus sicut hypocritae. Matth. VI, 5: Amant in angulis platearum stantes orare. Psal. xxx, 21: Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum. " Pro monte sancto Dei mei. " Materia est orationis de monte reaedi-

dificando, quem destructum plangit Jeremias, Thren. v, 18: Propter montem Sion, quia disperiit, vulpes ambulaveruntin eo,

Et subdit de revelatore:

" Adhuc me loquente in oratione mea, " scilicet antequam finirem, ut et. concluderem orationem meam. Glossa inducit secundum Septuaginta illud Usa, lxv, 24: " Adhuc loquente te dicam, Ecce adsum, " Littera nostra habet: Antequam clament, ego exaudiam: adhuc illis loquentibus, ego audiam. Et hoc est quod sequitur: " Ecce vir Gabriel, Glossa: " Quod dicit vir, non sexum, " sed virtutem significat in honorabiliori " sexu. " Unde Socrates cum moreretur amicis dixit: " Ibimus ad deos, ad illos " optimos viros. " Et hoc est scriptum in libro qui dicitur Phaedon. " Quem, " scilicet Gabrielem, " videram in visione a principio, " hac eadem scilicet hora quando confortavit eum, " cito volans: " propter velocitatem adventus, dicit eum volare. Simile, Isa. VI , 6: Volavit ad me unus de Seraphim. " Tetigit me, " tactu scilicet virtutis et luminis. Cantic, v, 4: Venter meus intremuit ad tactum ejus, id est, infirmitas carnis meae imbecillis fuit. " In tempore sacrificii vespertini. " Glossa Hieronymi: " Quia a " sacrificio matutino usque ad vesperti-" num oratio duravit, et ideo Dominum " ad misericordiam flexit " Unde, Jacob. v, 16: Multum valet deprecatio justi assidua. Luc. xviii, 1: Oportet semper orare, ei non deficere,

" Et docuit me, " interius scilicet illuminando. Sapient, VII, 21: Omnium artifex docuit me sapientia. " Et loculus " est mihi, " exterius scilicet in oraculo: unde etiam Seraphim, Isa. VI, 3, clamantia dicuntur, Sanctus, sanctus, sanctus, " Dixitque " articulatim scilicet exprimendo. Hieronymus: " Tam obscura

" est visio, ut etiam Propheta doceri " egeat. "

Et subdit, qualiter facta est illuminatio: et hoc est:

" Daniel, " o Daniel, " nunc egressus sum, " ab intimis scilicet contemplationis. divinae, ubi accepi illuminationem, " ut docerem te, " ea scilicet quae ibi accepi, Isa. xxx, 22: Egredere, dices ei, Hieronymus: " Ab invisibilitate factus " sum visibilis, et egressus a facie Dei, " non ut ab eo recederem, quia ubique " est. " Et hoc est: " Et intelligeres: " et docere refertur ad imagines vocum, intelligere autem ad acceptionem veritatis significatae. Psal. XXXI, 8: Intellectum tibi dabo, et instruam te.

" Ab exordio precum tuarum, " Ego te docebo, et ibi est versus, Unde Glossa: " Ex quo rogare coepisti, impetra-

" sti. " Psal. x secundum Hebraeos, 17: Desiderium, pauperum exaudivit Dominus: praeparationem cordis eorum audivit auris tua, " " Egressus est sermo. " Ecce instructio, et debet legi sub uno versu, ac si dicat: Scias, quod jam egressus est sermo a Deo, complens omne quod petis. Isa. xlv, 23: In memetipso juravi, egredietur de ore meo justitiae verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua, Isa. lv, 11: Verbum meum, quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciei quaecumque volui. Iste autem sermo egressus est, quando, I Esdrae, I, 1 et seq., Cyrus dedit licentiam aedificandi templum: ab hoc tamen tertio non computatur, sed quando Artaxerces, vigesimo regni sui anno, Nehemiae suo pincernae licentiam dedit aedificandi muros civitatis, et civitatem exstruendi. Tunc enim sermo egressus est in cor regis Artaxercis, sicut legitur, Nehem. seu II Esdrae, II, 1 et seq. Ab illo enim vigesimo Artaxercis regis anno debet incipere computatio.

" Ego autem veni, " Ac si dicat: Jamdudum sermo egressus est, ut petitio tua fiat: sed quia hoc occultum est tibi, " ego veni. " Ierem. XXIX, 11: Ego scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis, ei non afflictionis. " Ut indicarem tibi, " quae ignoras scilicet. Cantic. I, 6: Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie. Exod. xxxiii, 19: Ego ostendam omne bonum tibi. Mich. VI, 8: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Deus requirat a te. " Quia vir desideriorum es, " hoc est, a Deo desideratus, et amatus. Glossa inducit illud quod habetur, II Reg. xii, 25: Vocavit nomen ejus, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus, " Tu ergo, " qui scilicet a Deo es amatus, et illuminatione dignus, " animadverte sermonem, " hoc est, saepe ad animum verte, ut singulariter per partes intelligas, et a sermone intus totus capiaris. Psal. I, 2: In lege ejus meditabitur die et nocte: meditatio enim, est frequens reditus mentis super idem. " Et intellige visionem, " hoc est, visionis significatum. Isa. l, 10: Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui ? hoc est, intelligens. Proverb. I, 5: Audiens sapiens, sapientior erit: et intelligens gubernacula possidebit.

Et subdit de summa temporis usque ad consummationem desolationis: hoc enim quaesivit sanctus qui alteri sancto loquebatur, supra capite praecedenti, v. 13, quando dixit: Usquequo visio, et juge sacrificium, ei peccatum desolationis ?

Dicit ergo quasi respondens: " Septuaginta hebdomades abbreviatae sani. " Septuaginta, hebdomades sunt septuagesies septem, et intelligitur de hebdomadibus annorum: unde septuaginta hebdomades sunt septuagesies septem anni. Dicuntur autem abbreuiatae, non numero, quod pauciores sint, sed quantitate, quia, non ut quidam dicunt, computandi sunt secundum annos solares, sed computandi sunt secundum annos lunares, quibus Hebraei, utuntur, Cum enim annus solaris undecim diebus vincat anulini lunarem, et annus lunaris habeat trecentos quinquaginta quatuor dies, necesse est ut annus solaris habeat trecentos sexaginta quinque dies: et secundum hoc computum septuaginta hebdomades annorum lunarium faciunt quadragintos et nonaginta annos lunares, qui si reducantur ad annos solares, non faciunt nisi quadragintos septuaginta et quinque annos: et ideo lunares anni dicuntur abbreuiati, solares vero prolongati sunt. " Super populum tuum, " supple, consolandum perfecta consolatione. Ex his autem annis lunaribus, ab anno vigesimo Artaxercis regis, Persae tenuerunt regnum annis centum et octodecim, Macedones annis trecentis: Romani usque ad aurium decimum octavum Tiberii Caesaris, quando passus est Dominus, tenuerant regnum annis sexaginta duo: qui simul juncti faciunt annos quadringentos et nonaginta. In passione autem Domini omnia ista completa sunt, non quod omnia ista post annos illos completa sint, sed quia in ipsis pro temporum congruitate implebantur. Et dicit, populum, tuum, non meum, quia tunc populus Dominum projecerat, et Dominus populum, quamvis per affectum Propheta populum suum reputaret. Osee, I, 9: Vos non populus meus, ei ego non ero vester, " Ei super urbem sanctam tuam, " non mean scilicet: urbem vocat Jerusalem, quia in ea praesidium fuit sanctorum in gratia Dei. Isa. XXVI, 1: Urbs fortitudinis nostrae Sion: salvator ponetur in ea, etc. " Ut consummatur praevaricatio, " consummatione consumptionis, et Unitionis: et praevaricationem vocat transgressionem primi mandati, quod fuit Adae. Ad Romam III, 24: Justificati graiis per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Jesu, a Ei finem accipiat pec-

caium, " hoc est., vis peccati, ut ultra scilicet non possit dominari. Ad Roman. VI, 14: Peccatum vobis non dominabitur. Et, ad Coloss. II, 14: Delens quod adversus nos erat chirographum decreti. Apocal, I, 5: Qui dilexit nos, ei lavit nos a peccatis nostris in sanguine sua. " Et, " id est, " deleatur iniquitas. " Isa. xliii, 25: Ego sum, ego sum, ipse qui deleo iniquitates tuas propter me. Psal. L, 11: Omnes iniquitates meas dele. " Et adducatur justitia sempiterna. " Glossa: " Tempus gratiae, et " Evangelii, cui alia non succedet, quae " etiam justitiam legis vincat, ut dicit " Beda, " Isa. xlv, 24: Meae sunt justitiae, et imperium. Isa. liii, 11: In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit. " Et impleatur visio, " ista scilicet. Luc. XXII, 37: Quod scriptum est, oportet impleri in me. Joan XIX, 30: Cum accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et praemittitur, ibidem, v. 28: Sciens Jesus auia omnia consummata sunt. " Et prophetia, " ut scilicet deinceps vel de nova gratia ulteriori prophetetur. Luc. XVI, 16: Lex, et prophetae usque ad Joannem. Matth XI, 12: A diebus Joannis Baptistae useque nunc, regnum caelorum vim patitur. Glossa: " Haec omnia ante adventum " Christi magis spe quam re teneban-" tur, " I ad Corinth xiii, 10: Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. " Et ungatur Sanctus sanctorum. " Constructio est in demonstratione essentiae, et in habitudine causae simul: quia et antonomastice sanctus est, et alios sanctificat. I ad Corinth I, 30: Factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctific alio, et redemptio. Levit, XIX, 2: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. Unctus est autem tripliciter, in Incarnatione per unionem divinitatis, in Baptis- mo per visionem et apparentiam Trinitatis, in Passione per effusionem sanguinis. De prima dicitur, Psal. xliv, 8: Unxit te Deus, Deus tuus, oteo laetitiae, prae consortibus tuis . De secunda, Isa. lxi, i: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me, ad annuntiandum mansuetis misit me. De tertia, Eccli. xxxviii, 7: Unguentarius faciei pigmenta suavitatis, et unctiones confidet sanitatis. ''Haec omnia completa sunt a sexagesima secunda hebdomade usque ad septuagesimam completam: in triginta enim annis qui habent quatuor hebdomades, et partem de quinta, infantia Salvatoris usque ad baptismum completa est, et tribus annis et dimidio completa est praedicatio ejus, et post hoc passus est Dominus, resurrexit, et ascendit, et Spiritum sanctum misit, et praedicatio Apostolorum diffusa est, et sic in septuaginta hebdomadibus omnia completa sunt.

" Scito ergo. " Hic per partes exsequitur, quod in summa dixerat, ostendens quo tempore Christus venturus sit, quo passus, quo etiam praedicaturus.

Et hoc est: " Scito ergo. " Et quia multi confuse sciunt quod sciunt, ideo addit: " Et animadverte. " Simile, Genes. xv, 13: Scito praenoscens. " Ab exitu sermonis, " non mei scilicet, sed Artaxercis, regis scilicet Medorum, qui sermonem reaedificandae civitatis ad Nehemiam protulit: et hoc est quod sequitur: " Ut iterum aedificetur Jerusalem: " hoc enim instigante Deo concessit Artaxerces . Psal. l, 20: Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem. " Usque ad Christum ducem. " Micli. v, 2: Ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel. Et numerat tempus usque ad id tempus, quo Christus se ducem exhi-

buit, hoc est, usque ad baptismum, hoc est, usque ad decimum quintum annum

Tiberii Caesaris, sicut dicitur. Luc. iii, 1. " Hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae erunt, " quae simul junctas sunt sexaginta novem hebdomades: sed septem dividit, quia in illis, et Angelus ad Zachariam, et Angelus ad Mariam missus est: et ea quae de infantia Christi, et de juventute ejus erant, expleta sunt: et forte desiderium patrum et suspirium fuit ad Dominum, sicut Simeonis, et Annae . De his triginta annos Salvator vixit, et miracula fecit, in aliis autem deceni et novem quae restant, desideria patrum et suspiria manifestata sunt.

Et postea sub alio versu subjungit instruens Prophetam: " Et rursum aedificabitur platea, " non quidem post septem et sexaginta duas hebdomades, sed longe ante, scilicet sub Nehemia, et Esdra, et Zorobabel, et Jesu magno sacerdote, tempore Artaxercis regis. Plateam autem vocat Jerusalem, quia in Graeco AdminBookmark est latum, quia ille totam latitudinem civitatis jussit reaedificari, cum Cyrus ante eum non dederit licentiam nisi reaedificanda templum, sicut legitur, I Esdra ., 1, 1 et seq. Unde exponendo subdit: " Et inuri in angustia temporum: " cogebantur enim una manu aedificare, alia manu tenere gladios ad. defendendum, sicut legitur, II Esdr. IV et v.

Facta enim instructione aedificandae civitatis, redit ad ea quae facta sunt, post sexaginta duas hebdomades: et hoc est:

" Ei post hebdomades sexaginta duas, " supple, non statim, sed expletis septem de quibus dictum est, et incepta septuagesima hebdomada, quando jam fluxit decimus octavus annus imperii Tiberii Caesaris, " occidetur Christus, " in cruce scilicet Deo oblatus. Isa, liii, 7:

Sicut ovis ad occisionem ducetur. Et, ibidem,, v, 5: Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. " Et non erit populus ejus qui eum negaturus est, " populus scilicet synagogae. Negavit autem quando dixit, Joan XIX, 15: Non habemus regem nisi Caesarem. Osee, I, 9: Vos non populus meus, et ego non ero vester. Et postea subjungit sub alio versu: " Et, " supple, priusquam occideretur Christus, " civitatem et sanctuarium, " hoc est, templum jam reaedificatum, " dissipabit, " hoc est, destruet, " populus, " scilicet Romanus, " cum duce venturo, " post scilicet occisionem Christi, hoc est, cum Vespasiano et Tito, anno quadragesimo post passionem Christi. Isa. XXIV, 19 et 20: Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra, agitatione agitabitur terra, sicut ebrius. " Et finis ejus, " terrae scilicet, " vastitas, " per Titum et Vespasianum. Isa. XXI, 2: Qui depopulator est, vastat. Jerem. IV, 7: Egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in desolationem: civitates tuae vastabuntur. " Et post finem belli, " Romani scilicet, " statuta, " supple, a Deo confirmata in aeternum, cc desolatio, " supple, erit: et tunc impletum est quod dictum est, Isa. I, 8: Derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quae vastatur.

Et postea subjungit de hebdomada una remanente post septem et sexaginta duas, et haec est quas est ultima inter septuaginta.

Et hoc est:

" Confirmabit autem pactum. " Christus scilicet, et vocat pactum positionem legis novae. Ad Hebr viii, 8 et 9: Consummabo super domum Israel , et super domum Juda iestamen- tum novum: non secundum testamentum quod feci patribus eorum. " Multis, " quia non omnes receperunt. Joan I, 11 et 12: In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. " Hebdomada una, " in qua una, et ultima remanet, in qua et passus est: in illa enim praedicavit, et miracula fecit, et discipulos vocavit: " et dimidio, " hoc est, in dimidio, " hebdomadis, " supple, ejusdem: hebdomas enim habet septem annos, et in quarto anno passus est Christus. Quartum autem medium est in septeni. " Deficiet hostia, et sacrificium, ''" hoc est, virtus hostiarum et sacrificiorum: haec enim omnia in passione Christi mortua sunt. Isa. I, 11:

Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus ? plenus sum, " Et erit in templo, " hoc est, in sacrificiis, et ritibus templi, " abominatio desolationis: " ex passione enim Christi facta sunt mortua, et fide publicata per Apostolos facta sunt mortifera, et ideo abominata et desolata, Isa. i, 13: Incensum abominatio est mihi. Neomeniam, et sabbatum, ei festivitates alias non feram. " Et usque ad consummationem, " supple, mundi, " et finem, " extremi scilicet judicii,, " perseverabit desolatio, " supple, et durabit lex Christi. Isa. xxv, 2: Posuisti,,, domum alienorum, ut non sit civitas, ei in sempiternum non aedificetur.