De propinquitate et distantia vegetabilis ad intellectum moventem qui est primus motor in natura, et de causa distantiae et propinquitatis, et de differentia naturae vegetabilis, et de origine vegetabilis animae.
His ita determinatis, oportet scire quod inchoatio formae aliquando est in sola corporum commixtione, aliquando autem ex sola ad generans et movens distantia vel propinquitate secundum situm, aliquando autem inchoatio cum virtute primi formantis manifesta.
Et ut hoc perspecte intelligatur, ponemus primo exemplum de secundo. Probavimus enim multoties in libris nostris physicis, quod generans primum est caelum motum ab intellectu divino et separato et puro, et ostendimus in libro de Natura locorum et locatorum motum coeli in duo in materiam, et ex materia formas elementorum, ex solius situs comparatione ad caelum esse movens et generans : in libris autem nostris Meteororum et de Mineralibus ''ostendimus formas mineralium et coagulatorum et liquefactorum esse inchoatas in mixtione miscibilium, et ideo esse ad unum tantum, sicut et ipsa natura est mixtorum : et haec esse materialia valde, eo quod in ipsis occumbit virtus et lumen intellectus primi moventis : et ideo istae sunt remotissimae ab ipso : et haec Democritus opprimi a materia appellavit. Et si manifestantur in aliquibus eorum caelestes virtutes vel formae, hoc est in eo quod participant illas a corpore moto non ab intellectu movente : et ideo sunt quasi paralyticae fixae ad unum, neque vitam, neque motus localis facultatem, neque sensum, nec intelligere secundum aliam facultatem demonstrantes : adeo enim materiae immersae sunt, quod splendor primi intellectus prout intellectus est in eis quasi penitus occumbit : sicus lux ingressa thecam multum opacam et obscuram. Ad hanc tamen formam ignobilem numquam solius corporis virtus deveniret : eo quod si sola esset virtus corporalis, neque moveret, neque ad aliquam naturae formam materiam umquam deduceret : eo quod in ipsa praehabens forma esse non posset, quam semper oportet praeexistere : quia aliter casui totum naturae opus subjaceret, et non esset virtus veniendi ad hanc vel illam formam : nec esset quod ad eam determinate dirigeret quod formam causaliter non praehaberet, sicut patet ex praedictis. Hoc igitur modo formae fiunt in materia omnes, quas absolute et simpliciter veras naturas rerum appellamus, nihil habentes ultra naturae nomen et rationem : propter quod etiam illae aut harmoniae
quaedam sunt, aut harmoniam consequentes.
Et si quis subtiliter haec quae dicta sunt, inspiciat, tria vel quatuor invenit ex dictis formarum materialium genera. Ex quibus primum sunt formae elementorum, quae sunt omnino materiales et primae, quod significat ipsum nomen elementi, quod quasi materiae habet rationem, cum dicitur quod elementum est in compositione primum, et quod non resolvitur ad formam aliam : nihil enim est componibile et commiscibile nisi materia : et quod non resolvitur, est quasi materialiter stans in mixto secundum esse primum non repugnando alicui formae. Et hoc jam certa et perspecta ratione probavimus in fine primi Peri geneseos, ubi locuti sumus de mixtione.
Secundum autem genus formarum materialium est quaedam mixtorum secundum qualitates miscibilium primas passio, sicut est coagulatio, et liquefactio, et hujusmodi, quae a nobis in IV Meteororum determinata sunt.
Tertium autem genus est formarum substantialium oppressarum et immersarum materiae, in quibus parum quid de luce offuscata intellectus puri simplicis apparet : et haec est forma substantialis eorum quae tantum commixta sunt, nullam habentia ulterius complexionem aut compositionem, sicut est forma lapidis et metalli, quae in uno et minimo cum intellectu erit, quod est esse totaliter potentiam suam in tota materia et omnibus partibus ejus : quaelibet enim pars lapidis lapis est, et quaelibet pars auri est aurum, sicut intellectus purus et immixtus qui prima causa est omnium, est ubique et semper. Cum his autem aliquando resultat aliquid de virtute instrumenti quo intellectus primus movet generabilium materiam, sicut est coelum vel coeli imago, cujus virtus vel figura quandoque resultat in lapide vel metallo, sicut lato et exquisite in libro nostrorum Mineralium ''est determinatum. Facile autem ex inductis manifestatur, quod omnes istae formae fiunt et inducuntur, ubi occumbit lumen intellectus puri et separati ex opacitate et victoria materiae terrestris. Propter quod etiam istae formae ab omnibus Peripateticis et Stoicis non tantum formae in corpore existentes, sed etiam corporales formae vocantur. Ex corporea enim obumbratione fuscantur et ex materiae terrenae obligatione detinentur, adeo quod non nisi remota resultatione potius quam imitatione formarum quae in intellectu sunt primo, parvam retinent resonantiam. Et ideo tales Socrates obscuras verarum formarum resonantias et insultationes vocavit. Cum enim intellectus qui est activus et formativus omnium per formam operativam quae ipse est et in ipso, sit esse vitae cognitionis et intellectus et motus localis principium, in his non resultat nisi secundum esse : et hoc ipsum est esse obumbratum et particulatum et obligatum materiae. Hae igitur et hujusmodi formae ex materia sola educuntur, et ad ultimam distantiam recedunt ab intellectu puro et immixto, qui est causa et motorum primus in omni generatione universitatis.
Est autem adhuc in hoc formarum genere notandum, quod universitas formatorum ab hujusmodi forma non dependet, neque procedit ab uno. Et ex hoc duo consequuntur necessario, quorum unum est, quod haec non generantur ab invicem, sed. unum quidem per se habet suam formam absque affinitate quam ad aliud habeat, et habet generationem, eo quod potentia in qua est hujusmodi formae inchoatio, non est in eo quod ejusdem cum generato est speciei et formae, sed potius est in elementorum quadam
permixtione : propter quod divisas ab invicem haec habent generationes in diversis locis et diversis elementorum commixtionibus : et talis generatio non est in aliis quae magis cum intellectu primo conveniunt.
Aliud autem quod consequitur ad id, quod diximus esse partes ejus quod hac forma perfectum est, a toto divisas, non aequivocari in nomine, sed univoce, sicut prius, recipere nomen et rationem : pars enim divisa a lapide lapis est, et pars divisa ab auro aurum est : non enim haec conveniunt cum primo motore illo de quo diximus in VIII Physicorum : totum enim quod ab ipso movetur caelum et partes ejus ad unum ordinantur quod unit motum et contentum facit in ipso, sicut omnia membra organici corporis ordinantur ad cor et motorem cordis : talis enim unio tam secundum Peripateticos quam etiam secundum Stoicos, est in omnibus coelis ad coelum primum, cujus motum omnes coeli alii obtinent, et ad motorem primi coeli ordinantur et reducuntur. In praedictis igitur formis occumbit lux intellectus primo moventis et harmonia sui motus : propter quod formae inchoatae esse virtutem et operationem et permanentiam non habent nisi in materia, et sine ipsa nec incipiunt, nec sunt, nec possunt, nec operantur, neque permanentiam aliquam habent.
Sunt autem et aliae formae gradu uno a materia corporali discedentes, et motori primo appropinquantes : et haec sunt quorum generatio est ex invicem, eo quod ad unum ordinantur : et postquam ipsum generatum esse acceperint, ordinantur partes ejus ad unum, ex quo etiam primo formantur et producuntur : et haec sunt vegetabilia vocata, quorum generatio est ex semine quod ex vegetabili perfecto producitur. Et cum semen ipsum germinare et pullulare incipit, pri- mo format unum ex quo formantur omnia alia : et haec est radix quae est vice
oris et cordis, sicut in libro de Vegetabilibus clare satis a nobis est ostensum .
Propter quod etiam duo consequentia sequuntur hanc formam, quorum unum est quod principium generans et formans unius est in alio : et ideo tota eorum qua unius naturae sunt communitas, secundum originem proficiscitur ex uno. Et secundum est, quod divisa pars a toto nomen et rationem totius non habet propter ordinem quem habent partes ad primum ex quo formantur : ramus enim divisus ab arbore, non est arbor, neque ramus proprie : sicut nec manus divisa ab homine est manus, nisi aequivoce : et in his incipit generatio proprie esse, quae est generis processio. Non enim procedit genus nisi ex aliquo, nec procedit nisi in ea quae ex uno in quo est genus, exeunt : et ideo non unius rationis est generatio in his quae non sunt animata, et in his quae animata sunt. Cujus signum est, quia virtus generativa est animae et non naturae : eo quod natura corporum numquam procedit ex uno et eodem, sed potius ubique, et communicatur materiae mixtione et alteratione. Et generatum non. est secundum potentiam in aliquo generante, quod sit ejusdem naturae et speciei.
Si quis autem objiciat plantas non semper ex semine et ex plantis generari, sed frequenter ex terra, planum est solvere per ea quae lato in Vegetabilibus nostris disputata sunt. In his enim, sicut bene dixit Pythagoras, sol est pater et terra mater : propter quod adusta a Phaetonte clamavit ad Jovem, ne hoc quod remanserat, omnino aduri permitteret, sed adustionem Phaetontis ad. humorem converteret hoc idem : et ideo vis sementina in terra fit, ex qua plantae procreantur : et haec productio plantarum est sicut ex semine et ejusdem rationis. Non autem sic est in mineralibus quae numquam ex seminibus, neque ex virtute simili seminibus procreantur, sed potius ex simplici commixtione, aut coagulatione, aut liquefactione materiae elementatis.
Accedunt igitur hae formae ad motorem et elevantur supra materiam corpoream, praecipue in quatuor, quorum et primum est, quod actus hujus formae non est esse simpliciter. Cum enim perficit materiam, non facit ipsam esse in actu tantum, sed confert ei vivere, qua tamen vita est occulta et imperfecta ex animae parte, non ex perfecta anima, sicut probatum est in principio Vegetabilium nostrorum. Dico autem vivere actum et perfectionem quae viventibus est esse, quae absque dubio non est secundum aliquam materialis et corporeae formae potentiam, sed secundum eam potentiam quae est anima, secundum quam corpus ab anima movetur ad vitae operationes, quae sunt vivere, nutriri, augeri, et generare, ex se, et hujusmodi, quas potentia non habet aliqua forma corporalis.
Secundum est, quod substantiali et naturali potentia operatur haec forma multa, cum naturalis et corporea forma non operetur nisi unum : multa enim sunt quae jam diximus vegetari, alimento uti, et generare, hujus operationes multas in nullo naturalium quae corporeas tantum formas habent, invenimus. Et propter haec duo forma haec non. natura, sed anima vocatur.
Tertium autem est, quod hanc formam est consequens, locus videlicet ejus cujus est forma ipsa. Si enim omnia quae per naturam tantum consistunt, considerentur, omnia locum habent alicujus elementorum in ipsis viventium, deorsum, vel sursum, vel locum medium : haec autem quamdiu vegetantur, in vita radi-
cantur inferius, et sursum diriguntur, cum tamen in ipsorum corporibus vincat terrae materia.
Quartum est, quod virtus haec vegetans ex uno influit omnibus partibus effectum et motum vitae, et ab illo construit vias in omnes partes per quas discurrunt spiritus et alimentum, virtutem primi in se habentia et formam quae dat eis motum ad omnem situm partium, sicut adamas movetur ad ferrum in quocumque sibi situ objiciatur. Hoc autem in plantis est radix a qua pori extenduntur in omnes partes plantae, sicut di.xim.us .
Exprimo autem horum necessario concluditur hujusmodi formam non esse corporalem, ita quod sit simplicis corporis forma, aut harmonia compositi, aut aliquid corpoream harmoniam consequens : nihil enim omnino hoc corporeum operatur secundum vitae potentiam, sed tantum operatur secundum potentiam formarum corporalium quae sunt calidum, frigidum, humidum, siccum : aut secundum potentiam mixturae harum formarum, quae aut est ex ipsa mixtione, aut virtute corporum caelestium quae movent ad speciem mixtorum, sicut in scientia Mineralium diximus.
Ex secundo autem necessario concluditur, quod haec forma non potest vocari natura, eo quod natura secundum se non est nisi ad unum haec autem : forma de se multa facit : propter quod etiam ipsa in substantia corporis sui exigit partes dissimiles in forma, sicut est radix, folium, stipes, ramus, et hujusmodi,
Ex tertio concluditur, quod non omnino est immersa materiae et victa ab ea : si enim victa esset, non haberet locum nisi materiae. Nunc autem extendit partes suas in locum alium, sicut diximus. Ex quarto autem habet, quod in aliqua similitudine est ad. motorem primum, in hoc videlicet quod ad unum refert totum suum universum, sicut ad unum refertur omne quod movet motor primus.
Haec autem quatuor simul accepta efficiunt, quod tale corpus animatum non generatur nisi ex eo quod virtutem habet formativam ex eo quod est ad speciem digestum hujus formae : et hoc vocatur semen sic formatum et digestum in planta, aut vis sementina, si contemperatio quaedam elementorum et hoc virtute stellarum est reducta, et habet in se generati materiam et sementinam naturam efficientem : sed de materia habet parum, sed continue acquirit eam per tractum humoris a terra, fere tota alia substantia quae in eo ex generante, resolvitur in spiritum, qui ingreditur in materiam, quae est et qua trahitur primo inter corticem seminis : et cum in spiritu illo sit virtus animae plantae et virtus coeli, format humorem in plantae organa.
Ex his igitur cognoscitur in quo elevatur anima vegetabilis supra naturam : quoniam quatuor quae diximus, nulla habet natura, sed sunt effectus primae animae. Patet etiam quod haec vegetabilis anima educitur ab interiori virtute seminis, propter quod in XYI libro de Animalibus probavimus, quod est in semine sicut artificis forma est in artificiato, quod illam formam artis incipit induere : propter quod etiam quidam hanc animam ex traduce dixerunt, licet hoc omnino sit falsum. Ex traduce enim dicitur, quod sicut pars quaedam traducitur de toto aliquo : virtus autem formativa quae inducit animam, non venit in semen sicut pars quaedam animae plantae cujus est semen, sed potius sicut similitudo quaedam suarum virtutum. De his autem perfecte dicetur in nostro libro XV de Animalibus '' , ubi de seminum natura in animalibus et plantis Iate disputatum est.
Oportet autem scire, quod haec anima super naturam elevatur, et in quantum
supra naturam elevatur, sit natura ipsa, et virtutes formarum naturalium efficiuntur instrumenta ejus : et ideo dicitur a Philosophis, quod anima hoc imprimit in naturam tamquam in materiam suam, et movet naturam sicut suum instrumentum. Cujus exemplum est quia nisi calor naturalis digestivus esset impressus a forma animae, numquam digestum ab ipso converteretur ad speciem viiii, sed potius ad speciem ignis vel cineris qui est ignis reliquiae. Et ideo sicut forma architectonici est in dolabro, virtute cujus dolabrum dolatum terminat ad formam artis : ita forma animae est in calido, frigido, humido, sicco, complexionatis, virtute cujus terminatur ad speciem vivi et animati.
Amplius in semine plantae vel in eo in quo est vis sensitiva, est principium effectivum et formativum plantae : et hoc est permixtum cum materia quae formatur : et ideo diximus in libro Vegetabilium, quod virtutes sexuum activi et passivi in plantis unitae sunt in uno, et idem est in planta impraegnans et impraegnatum : sed non secundum idem : quoniam pars seminis subtilior et magis digesta quae convertitur in spiritum, est formans et impraegnans : et pars materialis quae augetur per humorem qui a terra trahitur in alimentum, est formata et impraegnata : et sunt conjuncta tam in planta germinante quam etiam in semine, quod se habet ad plantam sicut se habet ovum ad animalia ovantia : et sicut in ovo sunt agens et patiens conjuncta sub una testa, ita sunt in semine. Sed in hoc est differentia : quia in ovo sperma maris et gutta foeminae sunt distinctae substantiae, quarum una convertitur in spiritum, et ille ingreditur in guttam foeminae, et conformat eam : sed in semine sunt permixta et unita, eo quod magis immersa materiae est vegetabilis quam sensibilis, sicut inferius patebit.
Ex dictis igitur colligitur, quod anima vegetabilis ex materia educitur per virtutem formantem, et quod in materia immergitur, sicut et substantia in qua est virtus formativa ipsius, et quod non operatur nisi instrumento aliquo naturali et materiali, quod est calor, vel frigus, vel humor, vel siccitas : et haec tria faciunt quod non est perfecta anima, sed vocatur animae quaedam pars. Ex primo autem horum trium patet, quod est materiae obligata haec anima. Ex secundo, quod nullam formam concipit separatam a materia. Et ex tertio, quod est virtus operans in corpore, etsi non sit virtus corporea : sicut enim in Physicis diximus, virtus corporea est forma corporis, aut ejus quae consequitur corpoream harmoniam : sed virtus operans in corpore, vocatur a Peripateticis virtus quae non nisi per instrumentum corporeae virtutis operatur. Et hoc contingit dupliciter, ad formam videlicet quae est in materia, et non operatur nisi prout est in materia, sicut operantur omnes virtutes vegetabilis animae ad formam, quae quidem est corporis : est tamen operatio animae circa eam prout non est in corpore, sicut est imaginatio, et sensus, et hujusmodi, de quibus postea dicemus.
Ex his igitur vere scitur natura vegetabilis animae, et in quantum elevatur supra naturam, et in quantum accedit ad intellectum primum moventem, et in quantum injungitur vel deprimitur in materia : et hoc praesenti sufficit speculationi ad sciendum naturam et originem vegetativae animae.