SPECULUM ASTRONOMIAE,

 PROOEMIUM.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV. De interrogationibus

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

CAPUT III.

De parte secunda astronomiae, quae judiciali a nuncupatur.

Secunda magna sapientia quae similiter astronomia dicitur, est scientia judiciorum astrorum, quae est ligamentum naturalis philosophiae et mathematicae. Si enim sic ordinavit Deus altissimus sua summa sapientia mundum istum, ut ipse qui est vivus Deus caeli non vivi, velit operari in rebus causatis quae inveniuntur in his quatuor elementis inferioribus, per stellas surdas et mutas sicut per instrumenta : et nos habemus unam scientiam mathematicam, quae docet nos in reru.ni causis causationem causarum considerare, et aliam naturalem quae docet nos in rebus causatis causationem creaturarum experiri. Quid desideratius concionatori quam habere eam scientiam quae doceat nos qualiter mundanorum ad hoc et ad illud mutatio, caelestium fiat corporum mutatione ? Numquid etiam haec una est ex praecipuis probationibus, quod non sit nisi unus Deus gloriosus et sublimis in coelo et in terra, si videlicet motus inferior motui superiori obedit? Si enim essent diversa princi- pia, tunc haberet Deus participem in caelo aut in terra : et essent regnum caeli et regnum terrae diversa : non enim verisimile est, quod esset hujusmodi obedientia fixa et permanens absque nutu.

Hoc autem ex ista scientia convincitur evidenter, quod dicta obedientia stet atque immutabiliter perseveret : quare tanto provocat hominem ad Deum attentius diligendum, quanto per ipsam attentius omnium princeps atque principium declaratur : non enim diligitur incognitum : neque cum non sit alius primus, cognoscetur per prius, neque per seipsum cum sit incomprehensibilis. Restat ergo quod per posterius, per suos scilicet gloriosos effectus. Hi autem sunt homo et ordinatio universi ad ipsum, videlicet supercaelestium ut praebeant ductum rationalibus et elementorum in quibus rationalium sumptus mensurantur, quam universi odinationem nulla scientia humana perfecte attingit, sicut scientia judiciorum astrorum.

Quod ut liquidius appareat, descendam ad partes ejus, commemorans quasi omnes libros laudabiles, quos de ea pauper latinitas ab aliarum linguarum ductu divinitus per interpretes mendicavit.