SPECULUM ASTRONOMIAE,

 PROOEMIUM.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV. De interrogationibus

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

CAPUT IX.

De interrogationibus et earum auctoribus praecipuis.

Pars Iterum interrogationum docet judicare de re de qua facta fuit interrogatio cum intentione radicali, utrum scilicet perficiatur, an non ? et si sic, quid sit causa Illius et quando erit hoc ? et si non, quid prohibet, si non fiat, et quando apparebit, quod fieri non debeat ? hoc enim judicare per conjunctionem significationis domini, vel per complexionem interrogationis cum domino rei quaesitae, aut cum pluri fortuna, aut cum recipiente, vel recepto, conjunctionem dico ex conclusione vel aspectu : translatione quoque et collectione aut omnino praeter haec, eo quod circulus sit secundum intentionem interrogantis in eadem hora. Quod si significationes interrogationis aequales fuerint in fortuna et malo, auxiliari cum ascendente conjunctionis seu praeventionis quae fuerit ante interrogationem, et cum almutam super ipsum gradum conjunctionis seu praeventionis ipsius, qui est amimodar in nativitate, praecipue si aliquam in ascendente interrogationis ha- beant dignitatem. Quod si tunc aequales fuerint significationes, differre oportet in aliud tempus, vel fortassis potius supersedere, eo quod Dominus voluit celare a nobis.

Super quibus invenitur liber Messalach, qui de receptionibus inscribitur, et sic incipit : Invenitur quidam, etc. Et liber de interrogationibus Zachei Israelitae, quem vocavit judicia Arabum, et incipit : Cum interrogatus fueris, etc. Liber quoque Gergis de significatione planetarum in domibus, qui sic incipit : Sol consurgit in ascendente, etc.Et liber Messalach de inventionibus occultorum, qui sic incipit : Scito quod aspiciens, etc. Et alius ejusdem de interpretatione cogitationis, qui sic incipit : Praecipit Moses, etc. Et alius Zachei de significatore temporis, qui sic Incipit : Et scito, quod tempora excitat motus, etc. Primus liber novem judicum, et itidem liber trium judicum, et secundus tractatus ex libris Haly, et similiter Ptolemaei ad Aristonem, qui superius nominati sunt, et liber Joannis Hispalensis, quem vocavit tertiam partem artis, qui sic incipit : Est sciendum tronos vel tomos, etc.