SPECULUM ASTRONOMIAE,

 PROOEMIUM.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV. De interrogationibus

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

CAPUT V.

De proprietatibus planetarum et signorum, et de motibus eorum in signis.

Principia judiciorum in quorum scientia consistit introductio, sunt naturae signorum essentiales secundum quas dicitur calidum, frigidum, humidum, et siccum, mobilia, fixa, communia, masculina, foeminina, diurna, nocturna, imperativa, obedientia, se diligentia, et odio habentia, concordantia in ascensionibus, aut in fortitudine, aut in itinere, et quod fit in divisione eorum ex regionibus, civitatibus atque locis, ex arboribus atque seminibus, ex animalibus quadrupedibus, avibus, atque repentibus, ex membris quoque corporis humani, ex infirmitatibus, et ex quibusdam quae secundum aptitudinem vel ineptitudinem pertinent ad mores animi, et virtutes signorum accidentales secundum quas dicuntur anguli succedentia angulorum atque cadentia : ex divisione enim domorum caeli et quartarum secundum quas dicuntur corporea et incorporea, colorata quibusdam coloribus, ascendentia, et descendentia, longa, et brevia.

Caeterum naturae planetarum in semetipsis, secundum quas dicuntur calidum, frigidum, humidum, et siccum, fortunae et infortunae, hoc est, operantes nutu Dei effectum et destructionem, masculini, foeminini, diuturni, et nocturni : et in esse eorum a sole, secundum quod dicuntur zanin, aut combusti, aut sub radiis, aut orientales, aut occidentales, atque in almugea, et quaedam alia : et in esse eorum a circulo, secundum quod dicuntur directi, stationarii, et retrogradi : et in esse eorum ad invicem, secundum quod dicuntur conjuncti, aspicientes se, separati, frustrati, praehabiti, abscissi a lumine, vacui cursu, recipientes, aut recepti, transferentes, colligentes, pulsantes, reddentes, retribuentes, obsessi, ferales, fortes, aut debiles.

Prima participatio planetarum cum signis est per dignitates essentiales, ut sunt domus, exaltatio, triplicitas, terminus, et facies, nuhuazat, aiz, augmentum fortunae, peregrinatio, dejectio, puteus : et per dignitates accidentales, ut sunt gaudia planetarum, dominium horae diei et noctis.

Amplius partium projectio quae ex tribus significationibus colliguntur, duabus scilicet naturalibus, et tertia locali.