SPECULUM ASTRONOMIAE,

 PROOEMIUM.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV. De interrogationibus

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

CAPUT VI.

De nominibus librorum deservientium parti astronomiae judiciariae.

Circa ista principia existit pars introductoria, et unus liber qui invenitur super hoc, est liber Ptolemaei, qui dicitur Graece cereastim, Arabice atriharbe, Latine quadripartitus, et incipit : Juxta providentiam Physicorum assertioni, etc, excepto quod tertia pars est de his quae ad nativitates pertinet.

Alius autem liber super hoc, est liber Geazar, qui dictus est Albumasar, quem vocant majorem introductorium : et est in eo confirmatio per. rationem, qui sic incipit : Laus Deo, etc.

Et est alius liber Abdilazil, quem vocant Alkabitium, et est absque confirmatione per rationem, qui sic incipit : Postulata, etc.

Et est etiam introductio Zahelis, qui sic incipit : Scito, quod signa sunt duodecim.

Et alius Haly, qui sic incipit : Signorum alia sunt masculini generis, etc, excepto quod in secundo tractatu agitur de interrogationibus.

Et est alius qui simili modo incipit, et est Ptolemaei ad Aristonem.

Et alius Joannis Hispalensis, qui incipit : ductura firmamenti, etc : et in principio libri novem judicum etiam de eodem pertractatur, qui sic incipit : Caelestis circuli, etc, et in initiis similiter multorum aliorum librorum.