SPECULUM ASTRONOMIAE,

 PROOEMIUM.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV. De interrogationibus

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

CAPUT XVI.

De modis operationum imaginum astro -nomicarum.

Partem vero quae est de imaginibus astronimicis propter vicinitatem quam habent ad. necromanticas, non defendo aliter quam secundum quod superius in earum capitulo dictum est, eas nancisci virtutem a figura caelesti juxta verbum Ptolemaei nonum, ubi tactum est, quod imagines quae sunt, etc, nisi quia nihil prohibet eas defendere secundum quod possunt negative defendi.

Esto itaque exempli gratia, quod cum praedictis conditionibus fundatur imago ad scorpiones fugandos ab aliquo loco, si Deus voluerit, non videtur esse exorcismus aut invocatio, si dicatur in infusione illius, haec est imago destructionis scorpionis a loco illo quamdiu fuerit imago in eo servata. Non videtur iterum inscriptio esse characterum, si in dorso ejus sculpatur, destruatur. Et in imagine ad amorem si scriberetur hoc nomen, amor, in ventre et in ano similiter : neque si in fronte ejus scribatur hoc nomen, scorpio, quod est nomen speciei fugandae, et in pectore nomen ascendentis, et nomen ejus domini qui est Mars, et nomen Lunae. Quis iterum cultus aestimabitur ei si in medio loci a quo ipsam speciem fugare volumus, fuerit imago sculpta capite deorsum, et sursum pedibus elevatis ? Non commendo eas, sed neque videtur quod absque ratione debeant aliarum iniquitatem portare.