SPECULUM ASTRONOMIAE,

 PROOEMIUM.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV. De interrogationibus

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

CAPUT XI.

De imaginibus astronomicis, et earum auctoribus licitis, atque de imaginibus superstitiosis ei earum auctoribus.

Parti autem electionum dixi supponi imaginum scientiam, non quarumcumque, sed astronomicarum : quoniam imagines sunt tribus modis. Est enim unus modus imaginum abominabilis, qui significatione et invocatione exigit, quales sunt imagines Toz Graeci et Germath Babylonensis, quae habent stationes ad cultum Veneris : quales sunt imagines Beleni et Hermetis, quae exorcizantur per quinquaginta quatuor nomina Angelorum, qui servire dicuntur imagini lunae in circulo ejus, et forte potius sunt nomina daemonum, et sculpuntur in eis septem nomina recto ordine pro re bona, et ordine e converso pro re mala cujus exspectatur repulsio. Suffumigantur etiam pro bona re cum ligno aloe, croco, et balsamo : et pro mala re cum galbano, sandalo, rubeo et resina per quae profecto spiritus non coguntur, sed quandoque Deus permittit peccatis nostris exigentibus ut decipiant homines, exhibent se coactos. Haec est idololatriapessima, quam ut reddant aliquatenus fide dignam, observant viginti octo mansiones lunae et horas diei et noctis cum quibusdam nominibus dierum, horarum, et mensium ipsarum, A nobis longe sit iste modus : absit enim ut exhibeamus creaturae honorem debitum creatori.

Est alius modus aliquantulum minus incommodus, detestabilis tamen, qui fit per inscriptionem characterum per quaedam nomina exorcizando, ut sunt quatuor annuli Salomonis et novem. candariae et tres figurae spirituum qui dicuntur principes in quatuor plagis mundi, et A1mandal Salomonis, et sigillum ad daemoniacos. Amplius septem nomina ex libro Uraharum. Amplius quindecim ex eodem, et rursus nomina ex libro institutionum, qui dicitur Razielis, videlicet terrae, maris, aeris, atque ignis, ventorum, et mundi cardinum, signorum quoque et planetarum et Angelorum eorum secundum quod singula in diei et noctis triplicitatibus diversa nomina sortiuntur. Hic modus etiam a nobis longe sit: suspectus enim est, ne saltem sub ignotae linguae nominibus aliquod lateat quod sit contra fidei Catholicae honestatem.

Isti sunt duo modi imaginum necromanticarum, quae nobile nomen astronomiae (sicut dixD sibi usurpare praesumunt : et ex eis jamdiu est quod multos libros inspexi: sed quoniam eos abhorrui, non exstat mihi perfecta memoria super eorum numero, titulis, initiis, atque continentiis, sive auctoribus eorumdum : spiritus enim meus numquam requiescebat in eis : unde tantum volebam transeundo vidisse, ut saltem non ignorarem qualiter esset miseris eorum sectatoribus irridendum, et haberem de suo unde repellerem excusationem eorum: et quod potissimum est, ut super similibus de caetero non tentarent, cum persuasiones suas invalidas et non. admittendas censerem.

Et libri quidem ex eis quos possum modo ad memoriam revocare, sunt ex

libris Hermetis liber praestigiarum, qui sic incipit: Qui geometriae aut philosophiae peritus, expers astronomiae fuerit, etc. Liber etiam lunae, qui sic incipit: Probavi omnes libros, etc, cui adjungitur liber Beleni de horarum opere, qui sic incipit: Dixit Selenus qui et Apollo dicitur, imago prima, etc. Et liber ejusdem de quatuor imaginibus ab aliis separatis, qui sic incipit: Differentia in qua fiunt imagines magnae, etc. Ex libris quoque Hermetis, est liber imaginum Mercurii, in quo sunt multi tractatus, unus de imaginibus Mercurii, alius de characteribus ejus, alius de annulis, et alius de sigillis : quorum inceptionem non recolo, nisi illius de sigillis, qui sic incipit: Dixit expositor hujus libri : Oportet quaerere hanc scientiam, etc. Post istum est liber Veneris habens similiter plures tractatus, scilicet de imaginibus, de characteribus, de annulis, et de sigillis, quorum similiter inceptionem non recolo, nisi illius de annulis, quae est talis : Mentio decem capitulorum atque annulorum Veneris, etc. Et hos sequitur liber solis, qui sic incipit: Lustravi plures imaginum scientias, etc. De isto non vidi nisi singularem tractatum de charactere : et fortasse sicut in superioribus sunt alii, sed non translati apud nos. Trium etiam superiorum planetarum non vidi nisi singulares tractatus, librum scilicet imaginum Martis, qui sic incipit : Hic est liber Martis quem tractat, etc. Et librum Saturni, qui sic incipit: Hic est liber Saturni quem tractat Hermes triplex, etc. Hos septem libros sequitur quidam, qui sic incipit : Tractatus octavus in magisterio imaginum, etc. Et ipsi sunt de his quae referuntur ad Hermetem. Est etiam unus liber de septem annulis septem planetarum, qui sic incipit: Divisio lunae quando impleta fuerit, etc.

Ex libris vero Toz Graeci est liber de stationibus ad cultum Veneris, qui sic incipit : Commemoratio historiarum, etc. Et liber de quatuor speculis ejusdem, qui sic incipit : Observa Venerem cum perve-nerit ad Pleiades, etc. Et alius de imaginibus Veneris, qui sic incipit: Observabis Venerem cum intrabit Taurum, etc.

Ex libris autem Salomonis est liber de quatuor annulis, quem intitulat nominibus quatuor discipulorum suorum, qui sic incipit : De arte eutonica et ideica, etc. Et liber de novem candariis, qui sic incipit: Locus admonet ut dicamus, etc. Et liber de tribus figuris, qui sic incipit: Sicut de caelestibus, etc. Et liber de figura Almandal, qui sic incipit : Caput in figura Almandal, etc. Et alius parvus de sigillis ad daemoniacos, qui sic incipit: Caput sigilli gendal et tanchil.

Ex libris Mahomet, est liber septem nominum, qui sic incipit: Dixit Mahomet nuntius Alahasedonne, etc. Et liber quindecim nominum, qui sic incipit: Haec sunt nomina secreta, etc. Est etiam unus liber magnus Razielis, qui dicitur liber institutionum, qui sic incipit: Quando Saturnus jungitur Jovi, etc. Et alius est de quatuor confectionibus ad capiendum animalia silvatica, et lupos, et aves. Et ipse est liber Hermetis ad Aristotelem, qui sic incipit: Dixit Aristoteles : Vidisti me, o Hermes, etc. Sed qui omnium pessimus invenitur, est liber quem scripsit Aristoteles Alexandro regi, qui sic incipit : Dixit Aristoteles Alexandro regi: Si vis percipere, etc. Hic est liber quem quidam vocant mortem animae. Isti sunt libri quos modo ad memoriam revoco, licet plures viderim ex illis, scilicet de imaginibus quas dixi fieri cum suffumigationibus, invocationibus, exorcizationibus, et characterum inscriptionibus, qui sunt duo modi imaginum necromanticarum, ut dixi, illiciti.

Tertius autem est modus imaginum astronomicarum, qui eliminat istas spernendas suffumigationes et invocationes, et non habet neque exorcizationes, neque characterum inscriptiones admittit, sed virtutem nanciscitur solummodo a figura caelesti : ut si fuerit imago destructionis alicujus speciei ab aliquo loco, de qua scilicet fuerimus requisiti, accepta pri- mum interrogatione cum numero certissimo, a quo nihil cadat exiguum aut plurimum, si significationes significaverint ascensionem, fundatur imago sub ascendente illius speciei, aut sub ascendente interrogationis ejusdem in infortunato ascendente et domino ejus a domino domus mortis, vel a planeta infortunato per oppositionem aut quadratum aspectum absque receptione ulla inter illos. Infortunato quoque domino domus domini ascendentis et luna et domino domus lunae a parte fortunae et domino ejus domino horae, remotisque fortunis ab ascendente et ejus angulis et a triplicitate ascendentis, et sit luna in ascendente facie et signo : priusquam ergo perfecta fuerit imago cum quibusdam aliis conditionibus quae observandae sunt, sepelienda est in medio loci a quo fuganda est ipsa species posita in ventre imaginis de terra ex quatuor quantitatibus ejusdem loci. Si vero fuerit imago cujus opere quaeritur delectatio vel dilectio et profectus, fiat e contrario horum quae dixi, ad dito quod forma ejus sculpenda est sub hora electa, et habebit effectum nutu Dei a virtute caelesti: eo quod imagines quae inveniuntur in hoc mundo sensibili ex quatuor elementis, obediunt caelestibus imaginibus, quarum quaedam sunt prope res innumeras nomine et creatione : quaedam vero mirabiles longe sunt a nobis, surguntque in exterminatione rationali cum profundatione intellectus.

Super istis imaginibus reperitur unus liber Thebith eben chorath, qui sic incipit: Dixit Arislote es qui philosophiam, etc, in quo sunt imagines super fortuna, et impedimento, super substantia et negotiatione, super principatu et praelatione, super conjunctione atque separatione : et ipsae sunt imagines astronomicae, quarum nomine se insigniunt necromanticae ante dictae. Est etiam quidam liber qui sic incipit: Opus imaginum Ptolemaei, etc., qui sic non est inutilis, cum nihil sit nisi sub quo ascendente sint imagines singulae faciendae : quod si tacite condi-

tiones necromanticae sunt, intolerabilis est, sicut et caeteri maledicti quos nullus sanae mentis excusare praesumit.