SPECULUM ASTRONOMIAE,

 PROOEMIUM.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV. De interrogationibus

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

CAPUT XV.

De electionibus faciendis.

De electionibus vero est quaestio nimis difficilis : non enim libertas arbitrii ex electione horae laudabilis coercetur, quin potius in magnarum rerum inceptionibus electionem horae contemnere sit arbitrii praecipitatio, non libertas. Quod jam invenitur quidam dixisse de hujusmodi hominibus, quod quot sunt ex eis, salvabit dominus vel salvari contigerit, eos Deus non ut homines, sed ut jumenta salvabit. Caeterum in hoc concordati sunt omnes Philosophi, quod cum sciverimus horam impraegnationis alicujus mulieris, sciamus per eam quod fiat de foetu donec inspiretur et quid usquequo egrediatur ab utero, et quid forte usque ad obitum. Neque enim judicaverunt Astrologi per nativitatem, nisi quia hora impraegnationis vix potest certificari. Unde inquit Ptolemaeus horam nativitatis esse servandam vel secundum judicium. Quare ergo uxore regis seu principis aut magnatis existente in optimis conditionibus, non eligemus viro ejus horam suscipiendi ex ea liberum, si creator universae generationis annuerit, ut scilicet eve- niant nato bona quae ex serie librorum nativitatum astrologus futura pronuntiat ? Quare iterum non eligemus horam pharmaciarum exhibendi, si sciverimus quod ascendentes et significatores in signis ruminantibus, et praecipue Capricorno, provocant vomitum : et cum hoc si sciverimus, quod oportet eos projici ab aspectu utriusque infortunae, Saturni videlicet et Martis : et quod. Saturnus constringit medicinam, Mars vero educit usque ad sanguinem : et cum hoc etiam sciverimus, quod Luna existente cum Iove operationis purgatorii minuitur angustia. Rursus in magisterio chirurgiae quare non cavebo facere incisionem in membro, Luna existente in signo habente significationem supra illud membrum ? Tunc est enim membrum valde rheumaticum, et dolor rheuma provocat. Et audeo dicere me vidisse ex hoc quasi infinita inconvenientia accidisse.

Vidi hominem peritum astrorum et medicinae, qui periculo squinantiae minuerat sibi sanguinem de brachio, Luna existente in Geminis qui habent significationem supra brachia, et absque ulla manifesta aegritudine, excepta modica brachii inflatione mortuus est in die septima. Scivi quoque quemdam patientem fistulam juxta caput longaonis, fuisse incisum, Luna in Scorpione existente, qui significat super parte illas, a quodam miserrimo chirurgico qui erat ignarus utriusque mysterii, medicinae scilicet et astrorum, et absque venae incisione, aut alia causa rationabili, et inter manus eum tenentium inventus est mortuus, scilicet ipsa hora : fuitque caeli operationi adscriptum, cum non videretur alia causa subito interficiente accidisse, ut sunt oppilationes ventriculorum cerebri, aut laesio spiritualium seu defectus.

Quod si inveniatur inter electiones aliquid apparens frivolum, ut est indumenta nova induere, Luna in Leone, etc., attendi debet quod Ptolemaeus cum esset vir tantae auctoritatis, non dixit hoc nisi ut significaret majora : et per hoc innuit

quod signa fixa utilia sunt ad res quarum stabilitatem volumus, sicut et domus quae dicuntur anguli. Signa vero mobilia sicut domus cadentes ab angulis ad res cito mutabiles, quarum recessio exspectatur et non duratio.