SPECULUM ASTRONOMIAE,

 PROOEMIUM.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV. De interrogationibus

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

CAPUT I.

De divisione magnae sapientiae astronomiae in theoricam scilicet, et practicam.

Duae sunt magnae sapientiae., et utraque nomine astronomiae censetur : quarum prima est in scientia figurae caeli primi, et qualitate ejus super polos aequationisdiei, et caelorum sub eo positorum, qui sunt positi supra polos alios extra primos, et ipsi sunt caeli stellarum fixarum atque errantium, quorum figura est velut figura sphaerarum sese invicem continentium : et in scientia quoque descriptionis circulorum in eis quorumdam scilicet aequidistantium aequatori, et quorumdam concentricorum eidem, sed declinantium ab ipso : aliorum egressae cu- spidis, et quorumdam brevium compositorum super cuspide aequatoris ad quantitatem egressionis cuspidum egressarum ab ea, et in quantitate uniuscujusque eorum, et elongatione a terra, et qualiter moventur planetae et motu orbium deferentium, et motu corporum in orbibus : et quid accidat eis ex variatione situs, ut sunt projectiones radiorum invisibiles, et eclipses solis et lunae et caeterorum planetarum ad invicem, et in esse eorum in circulo suae augis, ut sunt elevatio, depressio, motus latitudinis, inflexionis, et reflexionis : et in circulo brevi, ut sunt directio, statio, et retrogradatio : et in esse eorum a sole, ut sunt combustio, esse sub radiis, ortus, occasus, atque dustoriab, quae est destratio in orientalitate a sole, et occidentalitate a luna in mensura, et magnitudinis sphaerae tam habitabilis quam inhabitabilis cum universis partibus suis tam terrestribus quam marinis, atque longitudinis diametri vel ejusdem ipsius. Et in mensura magnitudinis corporum planetarum et stellarum : quarum probatio fuit possibilis respectu magnitudinis sphaerae terrae quae est communis eorum in mensura et in elongatione eorum a terra secundum mensuram diametri ipsius.

Amplius in descriptione accidentium quae accidunt universae terrae ex volubilitate circuli de diversitate diei et noctis, et in ascensionibus signorum in circulis directis, qui sunt hemisphaerii lineae aequinoctialis, et in circulis declivibus qui sunt hemisphaerii diametri, et in divisione ipsorum climatum per cremen-

tum longioris diei secundum quantitatem dimidiae horae aequalis, et in quantitate temporum diei et noctis in singulis climatibus.

Praeterea de divisione aestatis quae fit bis in anno in transitu solis super Zenith capitum regionum quae sunt ab aequatore diei usque versus finem secundi climatis, et in descriptione locorum aut linearum quae sunt post climata, quarum vel quorum plura reguntur a mari et habent unam diem longiorem una revolutione caeli aut pluribus et unam noctem similiter : eo quod in eis multo tempore non occidit sol, neque in multo alio oriatur usque dum perveniatur super polos super quos movetur caelum primum, ubi totus annus efficitur unus dies cum nocte sua.

Haec est igitur una magna sapientia quam dixi nomine astronomiae censeri : et huic non contradicit nisi qui fuerit veritati contrarius.