SPECULUM ASTRONOMIAE,

 PROOEMIUM.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV. De interrogationibus

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

CAPUT II.

De libris astronomicis Antiquorum.

Ex libris ergo qui post libros geometricos, et arithmeticos inveniuntur apud nos scripti super his, primus tempore compositionis est liber quem edidit Nembroth gigas ad Johathonem discipulum suum, qui sic incipit : Sphaera caeli, etc, in quo est parum proficui, et falsitates nonnullae : sed nihil est ibi contra fidem quod sciam.

Sed quod de hac scientia utilius invenitur, est liber Ptolemaei Pheludensis, qui dicitur Graece megasti, Arabice almagesti, latine minor perfectus, qui sic incipit : Bonum fuit scire, etc. Quod tamen in eo diligentiae causa dictum est prolixe, commode restringitur ab Azarchele Hispano, qui dictus est Albategni in libro suo, qui sic incipit : Universa, etc. : ibique corriguntur quaedam quae ipse dixit non ex errore Ptolemaei, sed ex suppositione cujusdam Abrachis accidisse, quae tamen contra fidem pugnare non videntur. Ex his quoque duobus libris collegit quidam vir librum secundum Euclidis stilum, cujus commentarium continet sententiam utriusque, Pto- lemaei scilicet atque Albategni, qui sic incipit : Omnium recte philosophantium, etc.

Corrigitur et apud. Thebith motus sphaerae stellarum fixarum in libro, qui sic incipit : Imaginabar sphaeram. Et apud. Joannem Ulgembum Hispalensem motus Veneris et Mercurii in libro quem nominavit flores suos. Et apud alium quemdam ampliatur id quod est super figurata vel limata conjuncta atque dijuncta in libello qui sic incipit : Intellexi, etc.

Voluitque Alpetragius corrigere principia et suppositiones Ptolemaei, consentiens quidem suis conclusionibus, sed affirmans caelos inclinatos non apparere moveri in contrarium motus caeli primi propter curvationem etposteriorationem, cum non possint assequi vehementiam motus primi : et incipit liber suus : Delegam tibi secretum, etc., quem quidem multi receperunt amplectentes eum ob reverentiam sententiae Aristotelis ex libris Caeli et Mundi, quem assumit : quidam vero indignantur, quod malo suo intellectu ausus fuit reprehendere Ptolemaeum. Subtilius autem quod de hac scientia invenitur, est liber ejusdem Ptolemaei, qui dictus est Arabice Nalzagora, Latine planisphaerium, qui sic incipit : Cum sit possibile yesure, etc, in quo demonstrat in plano quae contingunt in sphaera corpora demonstrari : sine demonstratione vero habentur per viam narrationis apud Alphraganum Tiberiadem eaedem quaestiones, quae in Almagesti demonstratae sunt in libro suo, qui sic incipit : Numerus mensium Arabum, etc Et plura ex eis sub compendio in libro Thebith de Diffinitionibus ,qui sic incipit : aequator diei.

Excercitium autem ad inveniendum loca planetarum, et caput, et quaedam alia, est in libro qui dicitur liber canonum Ptolemaei, quem non puto fuisse Pheludensem, sed alium ei aequivocum, qui fuit unus forsan ex regibus aegypti, et sic incipit : Intellectus climatum, etc

Et constitutus est super annos aegyptiorum, qui dicuntur Thildoniac ad medium civitatis Alexandriae, cujus longitudo est ab Occidente unus et quinquaginta gradus, et tertiae unius, latitudo unus et triginta gradus, post quem composuit canones Machomet Althochanchi super annos Persarum, qui dicuntur Gedagir ad meridiem civitatis Arim, cujus longitudo est ab Oriente et Occidente aequalis, et latitudo ejusdem nulla : et post istum scripsit Almageg, hoc est, cursuum Aranentoh magister filiae regis Ptolemaei, quem vocavit Almanach : et hic quidem pro diuturnitate temporis his diebus satis ab exquisitae calculationis veritate declinat : sed qui perfectius hoc tractavit, fuit Azarchel Hispanus in libro suo qui sic incipit : Scito, quod annus lunaris, etc, cujus radices constitutae sunt super annos Arabum, qui dicuntur Machometi ad Meridiem civitatis Toleti, cujus longitudo ab Occidente est quinquaginta octo gradus, et medietatis unius, latitudo vero ab aequatore quadraginta gradus fere : et multi multos libros canonum ad civitates suas super annos Domini conscripserunt, ut est ille qui est ad mediam noctem civitatis Massiliae, alius ad meridiem Londoniarum, et alius ad meridiem Poloniae, quae est sub eodem meridiano cum civitate Parisiensi, cujus longitudo est ab Occidente quinquaginta gradus, et quadraginta septem minutorum fere, latitudo vero quadraginta novem gradus decimae unius.

Sunt praeterea libri necessarii de hac parte scientiae, qui per viam narrationis et demonstrationis planisphaerii imitantur, ut est ille quem transtulit Joannes Hispalensis, qui sic incipit : Astrologicae speculationis, etc. Et alius Hermiani, qui sic incipit : Hermanus Christi pauperum, etc. Et alius secundum Messalach, qui sic incipit : Opus astroIabii, etc Et iterum alius secundum Joannem Hispalensem de utilitatibus et opere astrolabii, qui sic incipit : Primum capitulum in immutationibus, etc Et isti sunt uti-

Hores ex libris astronomiae de motu qui in Latina lingua inveniuntur.

Perspectiva vero Aristotelis ad supra dicta specialiter non descendit. Et isti sunt libri, qui si ab aspectibus virorum desiderantium scire astronomiam, subtracti fuerint, magna pars et valde nobilis philosophiae erit sepulta saltem ad tempus, donec scilicet consilio saniori resurgat : quia sicut dicit Tebith filius Chore, " non est lumen geometriae, cum evacuata fuerit astronomia. " Etiam sciunt inspectores praedictorum librorum, quod in eis non invenitur unicum verbum, quod sit vel esse appareat contra fidei Catholicae honestatem : neque fortasse justum est quod hi qui eos numquam attigerunt, ipsos judicare praesumant.