SPECULUM ASTRONOMIAE,

 PROOEMIUM.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV. De interrogationibus

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

CAPUT XIV. De interrogationibus

Ad interrogationes transeo, et illae quidem quae fiunt de praesentibus, non videntur habere dubitationem, ut quando quaeritur de absente, utrum sit vivus vel mortuus? aut de rumoribus, utrum sint veri vel falsi ? et de epistola recepta a cujusmodi persona exierit, utrum scilicet a rege, aut ab alio? et de muliere quam scimus peperisse, cujusmodi prolem peperit, masculinam scilicet an femininam? et de homine qui profitetur alchimiam, utrum sit veritas operis apud eum? Talia enim quorum veritas terminata est in partem aliam apud rerum naturam, nihil est mirum si significentur per caelum.

Sed illae quae de futuro sunt, merito dubitationem admittunt, neque in rebus necessariis, aut impossibilibus interrogationibus indigemus : ill arum tamen quae fiunt super futuris possibilibus, majorem habent dubitationem quaedam quam aliae, aut illae quae sunt de rebus quae penitus libero arbitrio sunt subjectae. Nam quaedam res sunt possibiles et futurae, quas nihilominus non potest cu- jusquam arbitrium impedire, ut est interrogatio de gravitate vel levitate annonae, utrum futura sit in eodem anno? licet hoc certius possit ex anni revolutione cognosci, ut est interrogatio, utrum quis acquiret magnam substantiam ex magisterio suo, aut ex negotiatione, aut utrum quidam vir adipiscetur hoc regimen vel illud, etc? Talia namque hujusmodi accidunt homini ex significatione suae nativitatis : quia cum ipse interrogaverit de seipso, et fuerit motus per caelum cum intentione radicali, jam perveniet ex navitate sua ad bonum seu ad malum quod significat ejus nativitas. Sollicitudo enim hominis in hora interrogationis exerit secundum habitudinem circuli, et est circulus in eadem hora secundum intentionem ipsius. Quare oportet figuram caeli hora interrogationis esse proportionalem figurae coeli suae nativitatis : alioquin non est intentio radicalis : et hoc etiam potest ex figura interrogationis perpendi. Unde etsi esset nota ejus nativitas, non esset nobis necessaria interrogatio super similibus : cum nativitas sit radix fortior, juxta illud Haly : " Nativitates sunt res naturales, et interrogationes sunt res similes naturalibus. " In istis ergo quorum nativitates ignotae sunt, necessaria ponitur interrogatio pro radice : et eadem ratione qua salvatur nativitatum scientia, salvantur et interrogationes super hujusmodi nutu Dei.

Interrogationum vero de rebus futuris possibilibus, quae arbitrio subjacent libero , duo sunt modi. Sunt enim interrogationes facti, ut quid fiet de aliquo? et sunt interrogationes consilii, ut quid melius fieri conveniat, an hoc, an illud? Et illae quae sunt consilii, non destruunt, imo potius rectificant et dirigunt arbitrii libertatem, ut est interrogatio de negotiatione, utrum sit mihi utilis vel non? Et de duabus rebus, quam illarum sit melius emere? Et de via quam intendo accipere, utrum ire sit mihi melius, an morari? Talia destruere erit plus contra liberum arbitrium, quam pro eo : quia

oportere consiliari et negotiari est unum ex mediis urgentioribus.

Determinare autem de interrogationibus facti, qualiter maneant cum arbitrii libertate, difficillimum est, ut est interrogatio de substantia ab aliquo petenda, utrum scilicet eam dabit vel non dabit? nam si millesies significatum fuerit quod non dabit, nihilominus poterit eam dare. Similiter si quod dabit, semper poterit et non dare : alioquin non remaneret electio apud eum, et non invenitur astrologus affirmasse quod dabit, sed quod per figuram interrogationis significatum est eum esse daturum : et de eo quod significatum est, adhuc restat quaestio, utrum erit? nam si non erit, magisterium est falsum. Si vero erit, ergo non potest non esse, vel forte id non sequetur : nam de contingenti quod erit, et de quo verum est dicere quoniam erit, antequam sit, semper possibile est et esse et non esse : sed quando est, jam non potest non esse : sicut et de eo quod est album nunc, et de eo quod prius, erat verum dicere, quoniam erit hoc album, non sequitur : ergo antequam esset, non potuit non esse, sed quod non potest non esse quando est. Omne enim contingens sive sit natum esse in pluribus, sive in paucioribus, sive ad utrumlibet, semper antequam sit, potest esse et non esse, ut dictum est, licet non aequaliter quaedam : sed quando est, jam revertitur ad naturam necessarii, non quod prius fuerit necessarium, sed quod necessario est quando est. Non enim idem est, omne quod est esse necessario quando est, et simpliciter esse ex necessitate : antequam ergo sit, potest non esse, et tamen erit : quia non est necesse illam potentiam ad actum reduci.

Similiter de eo de quo significatum est, quoniam non erit in tempore determinato, et de quo verum est dicere, quoniam non erit tunc, nihilominus semper ante hoc potest esse, et tandem revertitur ad naturam impossibilis. Et haec est sententia Albumasaris, a qua tamen famo- sus Aristoteles in aliquo declinare videtur, cum non concedat quod prius sit verum dicere. Me autem nihilominus sic dixisse non piget : sed in his negativis absque temporis determinatione significata sunt non similiter, ut est illud de quo verum est dicere, quoniam numquam erit : quia non revertitur ad naturam possibilis : quoniam semper poterit esse usquequo cesset motus : quia ex hoc jam non poterit non esse.

At fortassis diligentius intuenti, eadem aut saltem similis generis est ista dubitatio ei dubitationi, quae est de divina providentia : nam in his quae operatur Deus per caelum, nihil aliud est caeli significatio quam divina providentia. In his vero quorum nos sumus principium, nihil prohibet etiam caelo non causam, sed significationem inesse : diversarum enim partium contradictionis quarum alterutram potest homo eligere, sciebat Deus ab aeterno quam illarum eligeret. Unde etiam in libro universitatis, qui est caeli, sicut praedictum est, potuit significare, si voluit, quod sciebat : quod si fecit, tunc eadem est determinatio de compossibilitate liberi arbitrii cum divina providentia, et cum interrogationis significatione. Si ergo divinam providentiam stare cum libero arbitrio annullari non possit, neque annullabitur quin stet magisterium interrogationum cum eo. Qualiter autem annulletur de divina providentia, relinquendum arbitrior negotio altiori : verumtamen non volo dicere, quod quaecumque non latent divinam providentiam, sint etiam cognita apud caelum : longe enim est caelum inferius. Unde sicut dictum est, si fuerint significationes aequales in fortuna et malo, consilium magisterii astrorum est supersedere, quia Deus voluit celare a nobis.