SPECULUM ASTRONOMIAE,

 PROOEMIUM.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV. De interrogationibus

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

CAPUT XIII.

De revolutionibus annorum mundi et nativitatum, et de ipsarum Auctoribus.

De partibus autem revolutionum quae sunt de revolutionibus annorum mundi, et de conjunctionibus et eclipsibus planetarum, sicut de illa quae est de mutatione temporum, potest dici. Si enim ex figura revolutionis anni, aut eclipsis, aut conjunctionis, quae significat sectam, significatur terraemotus, sive diluvium, aut scintillae, aut super divites et universitatem vulgi guerra vel pax, fames sive mortalitas, corruptio, et apparitio alicujus prophetae magni sive haeretici, aut ortus horrendi schismatis universalis vel particularis, secundum quod providit Deus altissimus, quod ad arbitrium liberum numquam est in potestate hominis talia immutare : apparet quod et istae partes stare meruerint, neque reprehensione indigeant, nisi aliud obstet quod nondum audivi fuisse propositum contra eas.

Ad nativitates autem me transfero, quae pars videtur caeteris aptius vel acrius pungere liberum arbitrium : et apparet quod invicem sese destruant, neque ullatenus se non posse compati videantur, praecipue quantum ad partem illam qu ae pertinet ad mores animi. De scienda namque quantitate vitae nati per gradum hylech, et planetam alchochodem, jam dictum est, quod non judicatur quantum oporteat vivere de necessitate, sed ultra quod vita ejus non protenditur ex natura : abbreviari enim possunt dies hominis, non augeri.

De sciendis autem eventibus corporis nati ex infirmitate et sanitate, quaeritur quid prodest? Est ergo falsum astrorum magisterium, et fallitur aspiciens in eodem. Ego autem dico, quod omnis operatio causae agentis supra rem alterabilem, est secundum proportionem materiae recipientis ipsam operationem : unus enim idemque ignis operatur in luto arefactionem, atque liquefactionem in cera. Unde si homo ex astrorum magisterio praescierit, quod in aestate futura ex operatione caeli passurus sit ex superfluitate caloris et siccitatis, in multo tempore ante per exhibitionem dietae potest mutare complexionem suam, ut declinet ad latus frigiditatis et humiditatis, ut operatio caeli adveniens, quae si ipsum in media consistentia invenisset, ad latus aegritudinis ex calore superfluo et sicci-

tatem transisset, dum ipsum in opposito latere invenit, potius reducit ad medium sanitatis. Hac ergo via potuit removeri in toto aut in parte impedimentum praescitum : nec tamen frustrata fuit coeli operatio, sed perfecta : non enim coeli operatio, sed operationis qualitas est remota, juxta quam intentionem loquitur Ptolemaeus in verbo quinto, ubi dicit : " Potest astrologus multum malum avertere de operatione stellarum, cum fuerit sciens naturam agentis in eum, et se praeparaverit ante suam accessionem recepturum abstinere valentem. "

De scienda quoque acquisitione substantiae quod est, ad quid possit ei congaudere fortassis antequam veniat : quia sub illa spe fortassis aliquid temere attentabit. Et iterum dico, quoniam donum futurum potest, si praesciatur, augeri et effici melioris profectus juxta verbum ejusdem Ptolemaei octavum, quod est : " Anima sapiens potest adjuvare operationem caelestem, quemadmodum seminans virtutem per cultum et purgationem. " Sed quid est de moribus animi respondendum : nisi quia non judicatur natus castus, aut incestus, aut iracundus, aut patiens, aut talia, nisi secundum aptitudinem et ineptitudinem. Unde nihilominus eliget hoc aut illud : sed ex opere coeli est quod ad eligendum id ad quod aptus est, citius declinetur.

Quod si propter hoc contemnatur ista scientia, eo quod liberum arbitrium destruere videatur hoc modo, certe eadem ratione non stabit magisterium medicinae : numquid enim ex ejus magisterio judicatur, quod secundum causas inferiores aptus ad hujusmodi sit vel ineptus? quod si magisterium medicinae destruatur, multum erit utilitati reipublicae derogatum : eo vero stante non videntur habere quid contra partem nativitatum allegent.