SPECULUM ASTRONOMIAE,

 PROOEMIUM.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV. De interrogationibus

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

CAPUT IV.

De divisione partis judiciariae astronomiae.

Dividitur itaque ista scientia in duas partes, quarum prima est introductoria, et versatur circa principia judiciorum. Secunda vero expietur in exercitio judicandi : et haec iterum divisa est in quatuor partes. Prima est de revolutionibus. Secunda est de nativitatibus. Tertia de interrogationibus. Quarta de electionibus horarum laudabilium, cui parti subjicitur pars illa quae est de imaginibus, de qua dictum est.

Sublimitas astronomiae est imaginum scientia : sed isti parti associantur illi libri male dicti necromantici, de imaginibus, praestigiis, characteribus, annulis, et sigillis : eo quod scintillationis gratia sibi mittunt quasdam observationes astronomicas, ut sic se reddant aliquatenus fide dignos : quorum venenum in sequentibus patefaciam nutu Dei, sed nunc revertar ad partem introductoriam et caeteras per ordinem, sicut promisi