SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 1

De istis ergo ministris tractat hic apostolus, ostendens in hac epistola eorum dignitatem etiam scribens Corinthiis. In qua quaedam praemittit.

Primo salutationem; secundo prosequitur epistolam, ibi benedictus deus, etc..

In salutatione autem tria ponit: primo enim describit personas salutantes; secundo personas salutatas, ibi ecclesiae quae est, etc.; tertio bona optata, ibi gratia vobis, etc..

Circa primum primo describitur persona salutans principalis, quia Paulus; secundo persona adiuncta, quia timotheus.

Persona salutans describitur ab humilitate, quia Paulus, qui Latine dicitur modicus.

Iste est ille modicus, de quo Is. LX, 22: minimus erit in mille, etc..

Vel a doctrina, quia Paulus dicitur os tubae.

Ista est illa tuba de qua Zach. IX, 14: dominus in tuba canet, etc.. Et competit quod dicitur Is. LVIII, 1: quasi tuba exalta vocem tuam, etc..

A dignitatis auctoritate, quia apostolus, etc.. Ubi tria ponuntur. Primo quod sit legatus, unde dicitur apostolus, id est principaliter missus. Soli enim duodecim apostoli electi missi sunt a christo. Lc. VI, 13: elegit duodecim, quos et apostolos, etc.. Alii autem discipuli non missi sunt principaliter, sed secundario. Et inde est quod apostolis succedunt episcopi, qui habent specialem curam gregis domini. Alii autem sacerdotes succedunt septuaginta duobus discipulis, qui gerunt vices commissas sibi ab episcopis.

Est ergo eius dignitas quia apostolus.

I Cor. IX, 2: si aliis non sum apostolus, sed tamen vobis sum, etc.. Gal. II, 8: qui operatus est Petro, etc..

Sed quare vocat se hic apostolum, dicens Paulus apostolus, cum in epistola ad Romanos scribit se servum? ratio huius est, quia Romanos reprehendit de dissensione et superbia, quae est mater dissensionis, quia inter superbos semper iurgia sunt. Unde ut eos revocet a dissensione, inducit eos ad humilitatem, vocando se servum. Corinthii vero erant pertinaces et rebelles, et ideo, ut reprimat eorum proterviam, usus est hic nomine dignitatis, dicens se apostolum.

Secundo ponitur cuius sit legatus, quia iesu christi. Infra V, 20: pro christo legatione fungimur.

Tertio ponitur modus quo adeptus est legationem, quia non iniecit se ut pseudo. Ier.

C. XXIII, 21: non mittebam eos, et ipsi currebant.

Non est datus populo ex divino furore, iuxta illud iob XXXIV, 30: qui facit regnare hypocritam, etc.. Osee XIII, 11: dabo tibi regem, sed in furore meo. Est adeptus apostolatum ex voluntate dei et beneplacito.

Act. IX, 15: vas electionis est mihi iste. Et ideo dicit per voluntatem dei.

Persona autem adiuncta est timotheus.

Unde dicit et timotheus frater. Frater, inquam, propter fidem, Matth. XXIII, 8: omnes vos fratres estis, etc., et propter dignitatem, quia episcopus: et inde est quod Papa vocat omnes episcopos fratres.

Connumerat autem sibi timotheum, quia cum ipse transisset per eos, sicut dixit in I Epist., ult. Cap., possent credere quod malitiose retulisset apostolo ea de quibus ipse scribit ad eos.

Consequenter ponuntur personae salutatae, et primo principales, secundo adiunctae principalibus, in hoc quod dicit ecclesiae dei, quae est totus populus fidelis, tam clerici quam laici. I Tim. III, 15: ut scias quomodo oporteat te conversari. Quae est Corinthi, quia Corinthus erat metropolis achaiae.

Sed adiunctae personae sunt omnes sancti, qui sunt unius spiritus sancti gratia renati.

I Cor. VI, 11: sed abluti estis, sed sanctificati, etc.. Qui sunt in achaia, cuius metropolis est Corinthus.

Istis autem personis salutatis optat apostolus bona. Unde dicit gratia vobis, etc..

Et circa hoc duo facit.

Primo ponit ipsa bona; secundo ipsorum auctorem, ibi a deo patre, etc..

Ponit autem ista duo extrema bona, ut in eis intelligantur media.

Primum enim bonum est gratia, quae est principium omnium bonorum. Nam ante gratiam nihil est nisi diminutum in nobis.

Ultimum autem omnium bonorum est pax, quia pax est generalis finis mentis. Nam qualitercumque pax accipiatur, habet rationem finis; et in gloria aeterna et in regimine et in conversatione, finis est pax. Ps. Cxlvii, 3: qui posuit fines tuos pacem.

Quis autem sit auctor horum bonorum ostendit, subdens a deo patre, etc.. Et haec duo possunt dupliciter distingui, quia cum dicit a deo patre, potest intelligi pro tota trinitate.

Nam, licet persona patris dicatur pater christi per naturam, tamen tota trinitas est pater noster per creationem et gubernationem.

Is. Lxiii, 16: et nunc, domine, pater noster es tu. Ier. III, 19: patrem vocabis me. A deo ergo patre nostro, id est a tota trinitate proveniunt bona. Matth. VII, 11: si vos cum sitis mali, etc..

Sed si deus pater noster accipiatur pro tota trinitate, quare additur persona filii, cum dicit et domino iesu christo? numquid est alia persona a trinitate? dicendum quod additur non propter aliam personam sed propter aliam naturam, scilicet humanitatis assumptae a filio in personam divinam: quam quidem trinitati connumerat, quia omnia bona proveniunt nobis a trinitate per incarnationem christi; et primo gratia, Io. I, 17: gratia et veritas, etc., secundo pax, Eph. II, 14: ipse est pax nostra, etc..

Item cum dicit a deo patre nostro, potest intelligi persona patris solum; et, licet tota trinitas sit pater noster, ut dictum est, tamen persona patris est pater noster per appropriationem; et sic hoc quod dicit et domino iesu christo, intelligitur de persona filii.

De persona autem spiritus sancti non fit hic mentio, quia, sicut dicit Augustinus, cum sit nexus patris et filii, ubicumque ponitur persona patris et persona filii, intelligitur persona spiritus sancti.