LIBER DE NATURA ET ORIGINE ANIMAE.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

CAPUT IV.

De generatione et natura sensibilis animae, et quantum elevatur super vegetabilem, et qualiter unitur, et quantum appropinquat intellectui primo moventi in tota natura ?

Originem autem et naturam sensibilis animae scire non possumus, nisi ex propria generatione sensibilium et propriis operationibus et passionibus sensibilium. Sunt autem, ut in genere loquamur, generationes sensibilium tres. Quaedam autem generantur non in se distincta per marem et foeminam, sicut ostrearum genera, quae durae testae vocantur. Quaedam autem generantur ita quod in genere ipsorum non nisi foeminae plenae ovis inveniuntur, sicut sunt quaedam genera piscium parvorum, de quibus in libro de Animalibus determinatum est a nobis. Quaedam autem generantur ex mare et foemina. Ea autem quae sine coitu generantur, imperfecta sunt et similem cum plantis accipiunt ex seminali virtute et per stellas formationem : et ideo omnis anima ipsorum de materia et virtutibus quae in materia sunt, modo quo praediximus, educitur. Ea autem quae nascuntur ex foeminae et maris commixtione, omnia sic generantur, quod gutta maris resolvitur aut tota aut fere tota in spiritum, qui penetrat in guttam foeminae, pulsando eam et distinguendo et formando eam per virtutem formantem quae est in ipso : et quia virtus animae patris et intellectus caelestis est in spiritu illo,de sui materia educitur sensibilis anima, quae efficitur spiritus ejus de quo dictum est, quod motor est, et per ipsum vehit virtutes suas in corpus organicum quando formatur. Non enim oportet omne ex univoco sibi secundum speciem generari, sicut dixit Plato : sed sufficit quod generetur ex convenienti secundum subjectum materiae : et hoc est quando materia habet in se inchoationem speciei et formae, quae virtus ideo formativa vocatur, quia speciei et formae habet virtutem informando ad determinatam et perfectam formam speciei. Utrum autem haec virtus universaliter formans animal ex concepto semine, ex hoc sit in semine, quia semen egressum sit ex omnibus membris patris, aut ex hoc quod assimilatum sit membris patris, quamvis non sit egressum ex eis, Iate disputatum est a nobis in XV Animalium libro , ''et non est de intentione praesenti. Sed hoc est hic considerandum, quod secundum ea quae dicta sunt, anima sensibils educitur ex materia suae generationis habente virtutem formativam ex assimilatione cum virtutibus membrorum generantium : et ideo est virtus operans et patiens naturaliter in corporis organo, et nullas omnino praeter ipsum habens proprias operationes aut passiones.

Amplius oportet scire quod ordo est in formis, et quaecumque earum est prior, ut natura subjecta se habet ad sequentem, et sequens ut determinans et in numerum ponens se habet ad priorem, sicut patet si consideremus has formas quae dicuntur esse, vivere, sentire, et intelligere, et movere secundum locum : prior enim erit secundum naturam quaecumque

supposita, non necessario ponit aliam ante se priorem. : et hoc non est nisi esse. Si autem vita ponatur, necessario esse ponetur ante vitam, et esse erit sicut natura essentialis vitae, quae per vitae formam ponitur in numerum, eo quod differentia est causa numeri, et jam numeratur esse vivum, et differt ab eo quod est non vivum. Et similiter habet se tertia ad secundam, et quarta ad. tertiam : semper enim sequens distinguit praecedentem et ponit eam. in numerum : quidquid autem in aliquo est sicut distinctum et in numero positum, in ipso est sicut potentia naturalis et essentialis, et non sicut actus et complementum : et quidquid est in aliquo sicut terminus formae et in numerum naturae ponens, ipsum est in eo sicut constituens et complens et terminum tribuens essentialem.

Et hoc manifestum est in omnibus diffinitionibus essentialibus. In omnibus enim illis per modos dictos diffinientia se habent ad invicem priora ad sequentia, et sequentia ad priora : et in omnibus talibus prius est in posteriori, sicut potentia essentialis et naturalis, in quo per inchoationem est sequens : et ideo sequens additur praecedenti, et est in ipso sicut actus in potentia, et finis sive terminus naturalis in eo quod inchoatum et indeterminatum habet esse : propter quod hujus additio sequens ad praecedens facit unum et non multa. Idem enim penitus est quod est in potentia et quod est in actu. Ex hoc igitur necessario concluditur, quod vegetativum est in sensitivo, sicut potentia in suo actu in omnibus sensitivis, et quod non habet esse distinctum vel substantiam distinctam ab ipso, et quod vegetativum non est actus et perfectio et forma sensibilis, sed potentia ipsius, et sensibile est actus et perfectio. Scitur etiam ex hoc ratio quare vegetativum loco et subjecto separatur a sensi- tivo, sed sensitivum loco et subjecto numquam separatur a vegetativo : et cum vegetativum separatur a sensitivo, tunc potest esse finis et perfectio : sed numquam potest esse perfectio ultima, quando est in sensitivo : numquam enim in sensitivo potest esse sicut actus, sed sicut potentia quae nullius potest esse perfectio aut terminus sive forma ultima substantialis ponens in numerum.

Et ex hoc necessario falsitatis arguitur opinio quorumdam sensibilem dicentium et vegetabilem duas esse substantias in animali sentiente, quae ambae substantiae uniuntur in uno actu animandi, et ideo haec duo unam esse animam manifestissimum est. Jam enim ex praedictis constat non posse esse haec duo in sensibilibus nisi unam substantiam secundum esse naturale et substantiale. Et haec est causa, quod Aristoteles dixit, quod vegetativum est in sensitivo sicut trigonum in tetragono. Sed de hoc multa et bene considerata in II de Anima dicta sunt a nobis. Amplius hic elucescunt multa quae in XVI libro Animalium diximus. Ibi enim dictum est quod non est vivum et animal simul, et non est animal et equus simul : ex quo enim id quod est potentia prius est natura, et generatio est continuus egressus ejus quod est in potentia ad actum, necessario oportet quod prius manifestetur in embrione operatio potentiae, et postea operatio ejus quod in actu est permixtio potentiae secundum omnem motus quantitatem, et quod tandem stet generatio in complemento ultimo : et cum omnem motum mensuret tempus continuum, oportet necessario quod non sit vivum et animal simul, nec animal et equus simul : est enim motus forma post formam, sicut in III Physicorum ostendimus, et in quolibet fieri sunt infinita facta esse, sicut ostendimus in VI Physicorum . ''Sed ex

hoc non. sequitur, quod vegetativum non idem in substantia est sensitivo in animali : sicut non sequitur in motu alterationis in quo non est fuscum et pallidum simul, et non est pallidum et album simul , quod sint tres formae in fine alterationis, scilicet fuscum, pallidum, et album.

Dubitabit forte aliquis de dictis, dicens quod in formis substantialibus quae non sunt majores in majori quantitate, et minores in minori quantitate, non est talis formarum in motu divisio, cum sint indivisibiles et simplices : sed hoc nihil est: quia sufficienter in fine primi Physicorum a nobis ostensum est, quod generatio formarum substantialium non dividitur ab alteratione : eo quod qualitates primae informatae formis substantialibus, sunt alterantia instrumenta, quibus materia a nolentia ad actum deducitur. Et ideo patet, quod verum est quod diximus : et error est contra omnem veritatem naturae, vegetativum et sensibile esse diversas substantias in animali. Nec umquam hoc dixit aliquis Peripateticorum, sed quidam philosophiam ignorantes hic errantes confinxerunt : de hoc tamen causa est a nobis dicta in undecimo primae philosophiae.

Amplius autem ostenditur hoc ex operibus. Nutritivum enim et augmentativum non nutriunt et augent ad speciem et operationem vegetativi, sed ad speciem et formam sensitivi. Caro enim et nervus facta sunt ex nutritiva virtute animae vegetativae perfectae, sed potius in quantum stant sub forma sensibili sive sensitivi. Et per hoc probatur quod sensibilis anima imprimit in vegetabilem, quae in ipsa est sicut in potentia, sicut forma in materiam, et sicut motor est in instrumentum, sicut superius diximus, quod vegetativum in plantis imprimit in naturam formarum corporalium et in ipso esse.

Ex omnibus dictis colligitur, quod sensitivum se habet ad vegetativum sicut actus ad potentiam, et sicut informans movens ad instrumentum quod movetur ab ipso, et quod ipsum educitur de materia per virtutem formativam habentem similitudinem virtutem membrorum patris : et ideo dicemus in XVI libro Animalium , ''quod gutta foeminae, sive sit menstruatis sicut in ovo venti, separata ab humore maris, non est in potentia ad vegetabile, et ad hoc numquam educitur sine semine maris : eo quod in talibus vegetabile est in potentia, et non movet nisi per aliquid quod est in actu : et hoc non est nisi sensitivum, et ipsae virtutes vegetabilis non vegetant nisi ad formam sensus, eo quod in sensitivo complentur. Ex omnibus igitur praedictis patet qualiter sensitivum se habeat ad vegetativum.

Restat igitur nunc considerare opera et passiones ejus, ut sciatur natura propria ipsius. Ostendimus autem, quod sensus qui naturam sensitivi habet simpliciorem visus in perfectis animalibus : et hoc in secundo de Anima a nobis determinatum est, et in illo primo considerabimus sensitivi naturam. Est autem videre in illo quod in medio sensibile visus quod est color, est secundum esse spirituale, cui conveniunt tria, quorum unum est subito et non in tempore transire ad visum per medium. Secundum est universaliter in medio visibile generari quocumque extenditur recta linea. Tertium autem est visibile non afficere medium qualitate et figura ipsius. Non enim possumus dicere aerem esse trigonum vel album, eo quod trigonum album videntur per ipsum. Ex his autem tribus convincitur perspicuum quod est medium in visu, in quo sicut in medio fiunt visibilia, non esse materiam subjectam visibilibus, nec se ad visibilia habere sicut potentiam materiae : esse enim spirituale quod subito fit In medio materiae et in extremo, et esse ubique in materia subito et non infici vel informari, numquam contingit materiae ex aliqua forma quae est In materia.

Amplius perspicuum et color sunt ejusdem naturae : quia color est esse quoddam perspicui in corpore terminante visum et terminato per opacum, sicut ostendimus In libro de Sensu et sensato : materia autem et forma numquam sunt ejusdem naturae : et Ideo potius perspicuum ad visibilia se habet sicut locus connaturalis corum ad quem moventur, et cum quo connaturalitatem habent, et ubique in ipso existunt secundum quod esse habent sensibile. Cum autem oculus secundum naturam non habeat nisi perspicui compositionem,erit eadem ratio de oculo quae est de perspicuo medio secundum illam cooperationem qua se habet oculus ad visibilia. Determinatum autem est a nobis in scientia de Anima, quod perspicuum non convenit elementis ex hoc quod elementa sunt, sed potius ex hoc quod communicant cum corpore superiori quod est perpetuum et caeleste : et cum eodem convenit natura oculi per eamdem rationem : visus autem forma est oculi organica, sicut In secundo libro de Anima ostensum est. Visus igitur licet sit forma in organo operans, in quo dominatur elementum, tamen non est forma organica illius et harmonica secundum communicationem coeli : propter quod etiam quia coelum est superius elevatum ab alteratione et effectione formarum alterantium et materialium, forma quae est In ipso, nec materiale esse habet, neque vere alterat ipsum, nec vere indi. vicinatur In ipso, sed potius secundum quemdam modum universalis ubique est in ipso, nec vere afficit nec figurat Ipsum, Idem autem est de sensu omnium sensi-

bilium, in quantum sensus solius fornice sensibilis est susceptivus sine omni materia, sicut cera suscipit formam sigilli.

Et ex his facile patet cuilibet qui subtiliter intuetur naturam animae sensibilis, eam nec esse formam corporalem sive corpoream, nec esse eam aliquid quod consequens est harmonicam corporum compositionem, sed multam cum movente intellectu habere propinquitatem et affinitatem, licet cum ipso III, forma non conveniat. Propter quod nec visus nec Imaginatio affecta dicuntur formis sensibilibus materialibus : quia visus albi non est albus, nec imaginatio calidi est calida. In vegetativae autem animae passionibus et operibus non eodem modo se habet : quia digestio fit a calido naturali : et ideo digestio calidi est calida, et hepar est calidum, et cor calidum, et stomachus calidus, quae sunt organa quibus perficitur digestio : et haec fuit causa quam assignavimus in XVI Animalium : propter quam sensitivum oportuit aliud formalius et melius digestum et distinctum habere principium seminale quam vegetativum : et ideo diximus ibidem, quod corpus sentientium est a matre, et anima a patre.

Ex omnibus autem hic et ibi dictis constat, quod anima sensitiva non est patiens et operans sine organo : sed hoc organum non se habet ad sensibilia omnino sicut materia, sed potius ad formam sensibilem habet connaturalem : et hoc planum est in omnibus, secundum quod forma fit in ipsis sicut forma sigilli in cera : propter quod etiam tactu nihil sentitur nisi quod est in formali ejus compositione, et excellens compositionem ipsius. Et hoc dicere voluerunt sed nescierunt exprimere illi qui dixerunt quod non sentitur nisi simile simili.

De natura igitur animae sensibilis et origine ipsius et affinitate cum primo movente intellectu, et distantia ejus a materia, tantum dictum sit a nobis.