Ananias, Misael et Azarias, nolentes adorare statuam quam rex Nabuchodonosor erexerat, ligati mittuntur in fornacem ignis ardentis: in qua illaesi manentes confitentur Domino, quod propter peccata suae gentis paterentur afflictiones: ei petentes ejus misericordiam, exhortantur omnem creaturam ad benedicendum Dominum: quod Nabuchodonosor animadvertens obstupuit, et illis de fornace egressis benedicit Deum ipsorum, jubens ut occidatur quisquis ipsum blasphemaverit.
1. Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam. In campo Dura, provinciae Babylonis.
2. Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et judices, duces, et tyrannos, et praefectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex.
3. Tunc congregati sunt satrapae, magistratus, et judices, duces, et tyranni, et optimates qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum, ut convenirent act dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuae quam posuerat Nabuchodonosor rex:
4. Et praeco clamabat valenter: Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis:
5. In hora qua audieritis sonitum sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex. 6. Si quis autem non prostratus ado-
raverit, eadem hora mittetur In fornacem ignis ardentis. 7. Post haec Igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symponiae, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et linguae, adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex. 8. Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusave-
9. Dixerantque Nabuchodonosor regi: Rex, in aeternum vive ! 10. Tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo qui audierit sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret
11. Si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis.
12. Sunt ergo viri Judaei, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach et Abdenago: viri isti contempserunt, rex, decretum tuum: deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant.
13. Tunc Nabuchodonosor, In furore et in ira, praecepit ut adducerentur Sidrach, Misach et Abdenago, qui confestim adducti sunt in conspectu regis.
14. Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis: Verene, Sidrach, Misach et Abdenago, deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis?
15. Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae, fistulae, citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam quam feci. Quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis. Et quis est Deus qui eripiet vos de manu mea?
16. Respondentes Sidrach, Misach et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi:
17. Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.
18. Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.
19. Tunc Nabuchodonosor repletus est furore: et adspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach et Abdenago: et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.
20. Et viris fortissimis de exercitu suo jussit, ut ligatis pedibus Sidrach, Misach et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis
21. Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis:
22. Nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis: porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach et Abdenago, interfecit flamma ignis.
23. Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.
Quae sequuntur in Hebraeis voluminibus non reperi.
24. Et ambulabant in medio flammae, laudantes Deum, et benedicentes Domino.
25. Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait:
26. Benedictus es, Domine, Deus papatrum nostrorum, et laudabile et gloriosum nomen tuum in
27. Quia justus es in omnibus quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia judicia tua vera.
28. Judicia enim vera fecisti juxta omnia quae induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum, Jerusalem, quia in veritate et in judicio induxisti omnia haec, propter peccata nostra.
29. Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus:
3o. Et praecepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut praeceperas nobis, ut bene nobis esset:
Si Omnia ergo quae induxisti super nos, et universa quae fecisti nobis, in vero judicio fecisti:
32. Et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, praevaricatorumque, et regi injusto et pessimo ultra omnem terram.
33. Et nunc non possumus aperire os: confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te.
34. Ne, quaesumus, tradas nos in per- petuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum:
35. Neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham, dilectum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israel, sanctum tuum,
36. Quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli, et sicut arenam quae est in littore maris:
37. Quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.
38. Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum contra te,
39. Ut possimus invenire misericordiam tuam. Sed in animo contrito, et spiritu humilitatis sus-
40. Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quoniam non est confusio confl-
41. Et nunc sequimur te in toto cor- de: et timemus te, et quaerimus
42. Ne confundas nos, sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudi- nem misericordiae tuae.
43. Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine:
44. Et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omnipotentia tua, et robur eorum conteratur:
45. Et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super
orbem terrarum.
46. Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis:
47. Et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta no- vem,
48. Et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldaeis.
49. Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus, in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace,
50. Et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem: et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam
51. Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes:
52. Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum.:
et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in saecula: et benedictum nomen gloriae tuae sanctum, et laudabile, et superexaltatum in omnibus saeculis. 53. Benedictus es in templo sancto gloriae tuae,
et superlaudabilis et supergloriosus in saecula. 54. Benedictus es in throno regni tui, et superlaudabilis et superaxaltus in saecula. 55. Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim:
et laudabilis, et superexaltatus in saecula.
56. Benedictus es In firmamento caeli,
et laudabilis et gloriosus in saecula. 57. Benedicite, omnia opera Domini, Domino:
laudate et superexaltate eum In saecula. 58. Benedicite, angeli Domini, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula. 59. Benedicite, caeli, Domino :
laudate et superexaltate eum in saecula. 60. Benedicite, aquae omnes quae super caelos sunt, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula. 61. Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino.
laudate et superexaltate eum in saecula. 62.. Benedicite, sol et luna, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula. 63. Benedicite, stellae caeli, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula. 64. Benedicite, omnis imber et ros, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula. 65. Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino:
66. Benedicite, ignis et aestus, Domino:
laudate et superexaltate enm in saecula. 67. Benedicite, frigus et aestus, Domino:
68. Benedicite, rores et pruina, Domino:
laudate et superexaltate eum. in saecula. 69. Benedicite, gelu et frigus, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula. 70. Benedicite, glacies et nives, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula. 71. Benedicite, noctes et dies, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula. 72. Benedicite, lux et tenebrae, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula. 73. Benedicite, fulgura et nubes, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula. 74. Benedicat terra Dominum:
laudet et superexaitet eum in saecula 75. Benedicite, montes et colles, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula. 76. Benedicite, universa germinantia in terra, Domino:
laudate et superexaltate eum in. saecula. 77. Benedicite, fontes, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula.
78. Benedicite, maria et flumina, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula.
79. Benedicite, cete, et omnia quae moventur In aquis, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula. 80. Benedicite, omnes volucres caeli, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula. 81. Benedicite, omnes bestiae et pecora, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula. 82. Benedicte, filii hominum, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula. 83. Benedicat Israel Dominum:
laudet et superexaltet eum in saecula. 84. Benedicite, sacerdotes Domini, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula. 85. Benedicite, servi Domini, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula. 86. Benedicite, spiritus et animae justorum, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula. 87. Benedicite, sancti et humiles corde, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula. 88. Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula: Quia eruit nos de Inferno, et salvos fecit de manu mortis: et liberavit nos de medio ardentis flammae,
et de medio ignis eruit nos. 89. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. 90. Benedicite, omnes religiosi, Domino, Deo deorum:
laudate et confitemini ei,
quia in omnia saecula misericordia eius.
Huscusque in Hebraeo non habetur: et quae posuimus, de Theodotionis editione translata sunt.
91. Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit: et surrexit propere, et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus In medium ignis compeditos ? Qui respondentes regi, dixerunt: Vere, rex.
92. Respondit, et ait: Ecce ego video quatuor viros solutos, et ambu- corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei. 93. Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait: Sidrach, Misach et
Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini, et venite.. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach et Abdenago de medio ignis:
94. Et congregati satrapae, et magistratus, et judices, et potentes regis, contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transis-. set per eos.
95. Eterumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum, et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo ! 96, A me ergo positum est hoc decretum: Ut omnis populus, tribus et lingua, quaecumque locuta luerit blasphemiamcontra Deum Sidrach, Misach et Abdenago, dispereat, et domus ejus vaste-
qui possit ita salvare. 97. Tunc rex promovit Sidrach, Mi- sach et Abdenago in provincia Babylonis.
98. Nabuchodonosor rex: Omnibus populis, gentibus et linguis, qui habitant in universa terra: pax vobis multiplicetur.
99. Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi praedicare
100. Signa ejus, quia magna sunt: et mirabilia ejus, quia fortia: et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem .''