De origine et natura animae rationalis et elevatione sui super materiam et similitudinem ad intellectum purum, et de unitate quam habet cum sensibili et vegetabili in homine.
His ita determinatis, facile est invenire originem et naturam animae rationalis : de haec enim constat per ea quae in III de Anima , et in libro de Intellectu et intelligibili determinata sunt, quod ipsa non est actus alicujus corporis, nec est forma corporalis, neque virtus operans in corpore. Propter quod impossibile est, quod per aliquas qualitates seu formas quae in semine sunt, educatur de semine sed cum intellectus separatus sit primus motor in natura sicut a principio istius libri diximus, anima rationalis est similitudo lucis intellectus agentis in generatione. Non enim potest intelligi, quod aliqua virtus in corpore operans, vel corporea, quin virtutem habeat formandi et formam illam quae nullo utitur corpore.
Et ideo cum tria sint in omni genere operantia in conceptus formatione, elementi virtus videlicet, et animae, et intellectus, qui est cum Soelesti virtute, eo quod ipse caelum movet, et movet virtutes coelestes, quae sunt in materia generabilium, et est intellectus purus et primus movens et informans omnia alia sub ipso instrumentaliter agentia. Contingit enim formam esse animam rationalem, quae transcendendo materiam et virtutes materiae, in similitudinem prorumpit motoris primi in natura : et hic intellectus movens est, quem Anaxagoras purum et primum et immixtum esse dixit, sicut diximus in VIII Physicorum . Et hoc est quod quidam vocaverunt causam primam, eo quod in causando non habeat aliquid prius se quod causet ipsum vel moveat. Et cum ipse sit intellectus purus activus et productivus rerum naturalium sicut intellectus artificis producit artificialia, dixerunt quidam animam rationalem ab intelligentia fieri : et verum. dixerunt, si intelligentia dicatur intellectus primus separatus et immixtus, nulli nihil habens commune, sicut dixit Anaxagoras. Si autem inteligentia dicatur intellectus secundus motor alicujus orbis inferioris, non potest esse verum quod dicunt : quoniam quaecumque sit secundarum intelligentiarum, non movebit nisi in virtute primi intellectus : et ideo tota virtus causandi est intellectus primi in causato illo quod ad similitudinem intellectus producitur.
Alii autem videntes forimam hanc, quae anima rationalis vocatur, esse ad imaginem et similitudinem intellectus primi qui auctor est et opifex primus in toto naturae opere, dixerunt eam esse exemplum primae causae. Ex dictis autem elucescit quod in XVI scientiae de Animalibus libro dicemus, quod intellectus in animae rationalis natura ingreditur in conceptum ab extrinseco, non ita quod intellectus primus causet ipsum extra naturae opus, sed. quia educit eum de luce sua, et non de aliquo materialium prin-
cipiorum : et si esset de aliquo materialium principiorum, oporteret quod speciale semen haberet praeter semen maris et foeminae, et quod semen foeminae haberet in se vegetativum,et semen maris haberet in se sensitivum in potentia : et neutrum horum sufficit ad intellectum et rationem. Nec potest habere semen quod est in potentia : omnis enim virtus quae est in semine, sive sit animalis, sive caelestis, sive elementalis, aut mixtionis elementorum, virtus est operans in corpore, nec educere potest formam nisi quae est actus corporis, sicut jam dictum est.
Adhuc autem quod vere animae intellectualis sive rationalis cognoscatur origo, revocetur ad memoriam quod supra dictum est, quod videlicet vegetativum est in sensitivo, et non terminatur exitus vegetativi de potentia ad actum nisi ad esse et ad naturam sensitivi : eo quod motivum in generatione animalis est sensitivi habens virtutem formativam. Est tamen in motu ipso embryo prius vivum quam sensibile animal, et prius sensibile animal quam equus, vel leo, aut in specie et forma animalis determinatum. Ita omnino ubi secundum propriam virtutem est movens intellectus, et omnia quae sunt in materia, sunt instrumenta ipsius in virtute intellectus moventia : ibi procul dubio vivum prius est in materia quam sensibile, et sensibile prius quam intelligibile, et intelligibile confusum quam intelligibile sive intellectuale determinatum et adunatum habens intellectum : eo quod virtute intellectus agentis prima operatio est secundum principia materiae matris, et secunda operatio est intellectus ejusdem secundum ea quae sunt in semine patris, et terminus generationis est secundum lucem propriam tantum. Et sicut quando vegetativum est in sensitivo, terminat vegetativum suas operationes ad congruentiam sensi- tivi : ita quando vegetativum et sensitivum sunt in rationali, terminantur organa formata ad opportunitatem rationalis animae. Et ideo loco anteriorum pedum in quadrupedibus formantur homini manus quae sunt organa intellectus, sicut in libro de Animalibus ostendetur : et sicut dixi de manu, ita est de aliis, sicut lingua, quae in homine congruit interpretationi, quae non est nisi actus rationis, et auris qui est auditus disciplinalis, quod non competit nisi intellectui : et sic facile est considerare in omnibus aliis organis sensuum. Propter quod etiam in figura organa hominis ab omnibus differunt animalium organis : eo quod sensitiva in homine conjuncta rationi, multo est majoris virtutis quam sit in aliis animalibus.
Oportet autem scire, quod sicut In aliis, ita etiam in homine inchoatio vegetativi est in materia et in esse primo substantiae animandae, et inchoatio sensibilis est in vegetativo, et inchoatio rationalis in sensitivo est: quia aliter homo constitutus, sicut ante probatum est, esset multa et non unum : sed quia nihil horum fit, nisi per virtutem intellectus, et non ex materia aliqua efficitur, ideo oporteret quod terminus esse hominis ad similitudinem intellectus primi qui divinus est, ex nulla materia fieri prohiberetur, sicut patet ex praedictis.
Ex his igitur patet, quod falsa est opinio Abubacher, qui dicit intellectum esse non de natura animae, sed continuari sibi eum ab extrinseco. Si enim hoc verum esset, non esset homo id quod est esse habens hominis nisi a sensibili. Quod enim non nisi extrinsecus continuatur, non est terminus exeuntis de potentia ad actum, nec per ipsum aliquid ponitur in numerum : sed per rationem et intellectum homo est homo, et ponitur in numerum. Et igitur rationalitas esse
hominis, et una substantia erit vegetativum et sensitivum in ipso, sicut necessariis probationibus patet quas induximus per ea quae dicta sunt.
Ulterius patet, quod non potest esse unus intellectus in omnibus hominibus, cum secundum esse distinguatur per vegetativum et sensitivum, cum quibus est una et eadem substantia. Ostensum est etiam per ante dicta, quod substantia illa quae est anima hominis, partim est ab intrinseco, et partim ab extrinseco ingrediens : quia licet vegetativum et sensitivum in homine de materia educantur mediante virtute formativa, quae est in gutta matris et patris, tamen haec formativa non educeret eas hoc modo prout sunt potentiae rationalis et intellectualis formae et substantiae, nisi secundum quod ipsa formativa movetur informata ab in tellectu universaliter movente in opere generationis : et ideo complementum ultimum quod est intellectualis formae et substantiae non per instrumentum, neque ex materia, sed per lucem suam influit intellectus primae causae purus et immixtus.
Propter quod etiam non ex praejacenti aliquo creare rationalem dicitur Deus animam : et hoc modo intellectus ingreditur in embryonem ab extrinseco materiae, non tamen ab extrinseco agente: quia intellectus qui est auctor naturae, non est extrinsecus naturae, nisi hoc modo quo extrinsecum rebus dicitur, quod est separatum ab eis per esse et non commixtum cum eis : sed hoc modo a rebus generatis separatus intellectus universaliter agens non distat ab eis per situm et locum, cum. potius sit intimior rebus naturalibus quam aliqua naturae principia : nec principia naturae aliquid agunt, vel agere possunt, nisi mota ab ipso et informata per ipsum.
Haec igitur de origine animae rationalis, et unione ejus cum vegetabili et sensibili, et affinitate ejus cum lumine primae causae dicta sunt.