Posita consolatione apostolo a deo facta post persecutionem, hic consequenter consolationis causam assignat, quae est de spe divini auxilii.
Et circa hoc duo facit.
Primo proponit causam spei; secundo adducit ad hoc testimonium eorum quibus scribit, ibi non enim alia, etc..
Dicit ergo: dico quod speramus adhuc eripi a domino et consolari, nam gloria, etc., quasi dicat: causa huius est bona conscientia nostra. Spes enim est expectatio futurorum ex gratia et meritis proveniens.
Unde et circa hoc tria facit.
Primo ostendit gloriam quam habet de testimonio purae conscientiae; secundo causam huius gloriae insinuat, ibi quod in simplicitate; tertio manifestat unde proveniat haec causa, ibi et non in sapientia carnali.
Dicit ergo: ideo spero et confido de deo, quia gloria nostra, id est, glorior ex testimonio et puritate conscientiae nostrae, ex quibus secure potest confidere de deo.
I Io. III, 20: si cor nostrum nos reprehenderit, etc.. Rom. VIII, 16: ipse spiritus testimonium, etc..
Notandum autem quod conscientiae testimonium verum est, quia non decipit. Multi enim exterius videntur boni, qui in conscientia sua non sunt boni. Et semper durat.
Sed non dicit conscientiae aliorum sed nostrae, quia semper homo plus debet stare testimonio conscientiae suae de se, quam testimonio aliorum; quod non faciunt illi qui reputant se bonos ex hoc quod alii sunt mali, non ex hoc quod ipsi in veritate boni sint; et illi qui gloriantur de bonitate alicuius boni viri, qui eis aliqua affinitate coniungitur.
Causam autem huius gloriae insinuat, dicens, quod in simplicitate, etc.; quae consistit in duobus. In duobus enim consistit puritas conscientiae, ut scilicet ea quae facit sint bona, et quod intentio facientis sit recta, et ista dicit apostolus de se.
Primo quod habet intentionem rectam ad deum in operibus suis, et ideo dicit quod in simplicitate, id est in rectitudine intentionis.
Sap. I, 1: in simplicitate cordis, etc.. Prov. XI, 3: simplicitas iustorum, etc..
Secundo quod ea quae facit sunt bona, et ideo dicit et sinceritate operationis, Phil. I, V. 10: ut sitis sinceri et sine offensa.
Unde autem proveniat huius gloriae causa, manifestat subdens sed non in sapientia carnis.
Hoc potest dupliciter legi. Primo ut referatur ad hoc quod immediate praecedit, scilicet dei; et tunc est insinuativum, unde veniat ei sinceritas et simplicitas; quasi dicat: multi antiqui fuerunt sapientes in sapientia terrena, sicut philosophi, et multi Iudaei pure vixerunt confidentes in iustitia legis, sed nos non in sapientia carnali, quae secundum naturas rerum, vel desideria carnis est, sed in gratia dei conversati sumus in hoc mundo.
Rom. VIII, 6: prudentia carnis mors est, etc.. I Cor. II, 4: non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, etc.. I Cor. XV, V. 10: gratia dei sum id quod sum.
Vel etiam secundum hunc modum non in sapientia, etc., id est, quasi innixus humanae sapientiae, sed gratiae dei. Prov. III, 5: ne innitaris prudentiae tuae.
Alio modo potest exponi, ut hoc quod dicit in simplicitate, etc., referatur ad puritatem vitae; hoc vero quod dicit non in sapientia, etc., referatur ad veritatem doctrinae, quasi dicat: sicut vita nostra est in simplicitate et sinceritate dei, sic doctrina non est in sapientia carnali, sed in gratia dei. Sed tamen duae primae magis valent.
Et licet sic bene conversati simus in mundo isto, tamen abundantius quantum ad vos, quia scilicet ab aliis ecclesiis receperat sumptus, ab eis non. Infra XI, 8: alias ecclesias expoliavi. Et ratio huius potest esse, quia avari erant, unde, ne contristaret eos, noluit ab eis recipere sumptus.
Consequenter huius sanctae suae conversationis testimonium eorum invocat, dicens non enim alia, etc., quasi dicat: haec quae scribimus vobis, non sunt vobis incognita, quia iam legistis ea in prima epistola, et cognovistis per experientiam operum. I Io. II, V. 7: non mandatum novum.
Et licet non perfecte cognoveritis, quia comparastis vobis pseudo-apostolos, spero tamen quod usque in finem, scilicet vitae, cognoscetis, scilicet perfecte, sicut usque modo cognovistis nos ex parte. Cuius ratio est, quia cum quis videt aliquem aliquid bene incipere, debet sperare quod semper bene proficiat. Et quare? quia qui coepit in vobis opus bonum, etc., ut dicitur Phil. I, 6.
Et cognoscetis, quia nos sumus gloria vestra, id est, per nos debetis consequi gloriam aeternam, ad quam homo pervenit per fidem christi, quam praedicamus vobis.
Prov. XVII, 6: gloria filiorum sunt patres eorum.
Ita dico sumus gloria vestra, sicut et vos gloria nostra estis, quia per vos a nobis instructos habere speramus praemium aeternae gloriae. I Thess. II, 19: quae est spes nostra aut corona gloriae nostrae? nonne vos? et haec gloria erit nobis ex vobis, in die domini nostri iesu christi, id est, in die iudicii, qui dicitur christi, quia tunc faciet voluntatem suam cum peccatoribus, puniendo eos, qui in hoc mundo fecerunt voluntatem suam, contra christi domini voluntatem peccando. Ps. Lxxiv, 3: cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo, etc.. Apoc. XX, V. 12: libri aperti sunt, etc..