COMMENTARIUS.
" Ego, Nabuchodonosor. " Habita visione de regno Christi, secundum potestatem qua conterit regna mundi, inducitur. hic visio de eodem secundum cognitionem et viam quae. ducit ad ipsum, ut sciatur scilicet esse in dispositione. Dei, et quod eleemosynis et bonis operibus venitur ad ipsum: et de his duobus dicitur, Matth VI, 33: Quaerite primum regnum Dei, ut scilicet cognoscatis illud, et justitiam ejus, per quam scilicet veniatis ad ipsum.
Dividitur autem in tres partes, scilicet visionis manifestationem, et visionis explanationem, ibi, v. 16: " Tunc Daniel, cujus nomen Baltassar, " Et explanationis impletionem, ibi, v. 25: " Omnia haec venerunt. "
Prima dividitur in tres. Primo enim ponit ea quae faciunt ad visionis magni- inclinem. Secundo, narrat visionem, ibi,
v. 7: " Visio capitis mei in cubili meo. " Tertio, inducit revelationis certitudinem, ibi, v. 14: " In sententia vigilum decretum est. "
In prima harum quinque sunt. Ostenditur enim primo magnitudo ex parte videntis, secundo ex parte multitudinis visionis audientis, tertio. ex parte impossibilitatis interpretantis, quarto ex sublimitate spiritus revelantis, quinto ex laude Danielis.
Et hoc est:
" Ego, Nabuchodonosor, " Monarcha scilicet, cujus intererat de publicis cogitare. Et innuit, quod ex cogitatione partim processit revelatio. Daniel. ii, 29: Tu, rex, cogitare coepisti in strato tuo. " Quietus eram: " inquietus enim revelationes non percipit. Eccli. xxxviii, 25: Qui minoratur actu, sapientiam percipiet. " In domo mea, " non in exsilio, ubi cor fluctuat. Sapient. viii, 16: Intrans in domum meam conquiescam cum illa, - scilicet sapientia: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius. Et haec omnia dicit, ut ostendat quod tota mente quieta, et corde, et corpore, revelatio verior est. " Et florens, " jucunditate scilicet et delectatione, " in palatio meo. " Et hoc dicit, ut spiritus animales et naturales, vellentes formas revelationis, lucidiores et subtiliores fuisse sciantur. II Reg. xxiii, 5: Cuncta salus mea, et omnis voluntas: nec est quidquam ex ea quod non germinet. Quamvis iste flos in mundanis vanus sit, Jerem. xlviii, 9: Date florem Moab, quia florens egredietur. Job, XIV, 2: Quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra.
" Somnium vidi. " Somnium refertur ad imagines, visio autem ad aliquam perceptionem intellectus. Job, XXXIII, 14 et 15: Semel loquitur Deus, et secundo id ipsum, non repetit. Per somnium in visione nocturna. Dicit enim Dionysius, quod " noster materialis est intellectus, " et divina non percipit nisi sub velami-" nibus. " " Quod perterruit me, " magnitudine scilicet: res enim magna terret inconsuetum. Job, IV, 13 et 14: Quando solet sopor occupare homines, pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. " Et cogitationes meae in strato meo. " Innuit somnium fuisset partim ex cogitatione. " Et visiones capitis mei. " Innuit partim esse ex revelatione, quia visio revelationis est. Quod autem dicit, capitis, ideo dicit, quia spiritus puriores sunt in capite, et veraciores revelationes. Exod. III, 3: Vadam, et videbo visionem hanc magnam. " Conturbaverunt me, " prae magnitudine scilicet admirationis. Isa. XXI, 3: Angustia possedit me sicut angustia parturientis: corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
Et subdit commendationem visionis a multitudine et sapientia mundani interpretis.
Et hoc est:
" Et per me propositum est decretum, " hoc est, decretale mandatum, " ut introduceretur in conspectu meo, " ubi nec celari, nec tergiversari possent, " cuncti sapientes Babylonis, " de quibus dicitur, i ad Corinth i, 19: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Jacob. III, 15: Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Dicuntur autem hi sapientes peritissimi dominationum, secundum quod dicit Aristoteles, " quia cc virtus scientiae sapientia est . " Abdiae, v. 8: Perdam sapientes de Idumaea, et prudentiam de monte Esau. " Et, " supple, ad hoc sunt introducti, " ut solutio-nem somnii indicarent mihi. " Genes. xl, 8: Somnium vidimus, nec est qui interpretetur nobis.
Et subdit de impotentia humanae sapientiae.
Et hoc est:
" Tunc ingrediebantur arioli, " juxta aras exta animalium inspicientes, " magi, " de singulis philosophantes, " Chaldaei, ). " in astris divinantes, " et aruspices, " augures scilicet in coloribus nubium, dispositione planetarum, volatu et garritu avium considerantes. Numer. xxiii, 23: Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israel. " Et somnium narravi in conspectu eorum, " hoc est, publice. I ad Corinth II, 14: Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. " Et solutionem ejus non indicaverunt mihi, " hoc est, non poterant indicare. I ad Corinth ii, 11: Quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. Isa. XIX, 3: Consilium ejus praecipitabo: et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos.
Et subdit de laude Danielis interpretantis.
Et hoc est:
" Donec collega, " id est, familiaris, et amicitia colligatus. Psal. liv, 14: Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus. " Ingressus est in conspectu meo, " publice scilicet, quia veritas non quaerit angulos. Joan xviii, 20: Ego palam locutus sum mundo. " Daniel, " qui judicium Domini interpretatur. I ad Corinth ii, 15: Spiritualis, scilicet homo, judicat omnia, et ipse a nemine judicatur. " Cui nomen Baltassar, " lingua scilicet Chaldaica, " secundum nomen Dei mei. " Glossa: " Sic enim vocabatur " Deus Daniel: participatione enim " spiritus divini nomen divinum at-" tributum est ei. " " Qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso. " Glos- sa: " Non mirum si errat Nabuchodo-" nosor more gentilium, et quidquid su-" per se cernit, non Deum, sed deos ar" bitratur. " Quidam tamen dicunt, quod dii dicuntur Angeli, a quibus Prophetae illuminationes acceperunt. Psal, lxxv, 5: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Dicit autem, in semetipso, ut notetur, quod ad nutum habuit, non sicut arreptitii, qui spiritum non habent ad nutum. I ad Corinth XIV, 32: Spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt. " Et somnium coram ipso locutus sum, " Daniele scilicet. Genes. xl, 8: Numquid non Dei est interpretatio ? referte mihi quid videritis.
Et subjungit de supplicatione ad Danielem:
" Baltassar, princeps ario lorum. " Non dicitur princeps quia cum eis participationem habuerit, sed quia de futuris veriora praedixit. Ezech. XXVIII, 3, dicitur de principe Tyri irrisorie: Ecce sapientior es tu Daniele: omne secretum non est absconditum a te. " Quoniam ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te. " Act. I, 8: Accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos. " Et omne sacramentum, " hoc est, sacrum secretum, " non est impossibile tib revelare scilicet. I ad Corinth ii, 10: Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei. ((Visiones somniorum meorum. " Visiones nominat intellectuales revelationes. " Quas vidi, " quamvis involutas scilicet, eo quod homo apertas visiones non habet. Job, XXXVI, 25: Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul. " Et solutionem eorum, " scilicet somniorum, " narra mihi, " ad intellectum scilicet. I ad Corinth XIV, 29: Prophetae duo aut tres dicant, et caeteri dijudicent. Et, paulo supra, v. 28: Sinon fuerit interpres, taceat in Ecclesia.
" Visio capitis mei. " Narratio est somnii, et habet duas partes, somnii revelationem, et revelationis confirmationem, ibi, v. 14: "In sententia vigilum. "
Anterior pars dividitur in duas. Primo enim ponit somnium pulchritudinis regni, secundo somnium contritionis, ibi, v. 10: " Videbam in visione. "
Dicit ergo: " Visio capitis mei in nihili meo. " Iste est titulus, et dicitur visio capitis, ad. differentiam visionis oculorum: imaginaria enim fuit, et non sensibilis. Isa. XXVI, 9: Spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Quod autem dicit, in cubili meo, notat secretum. Isa. XXVI, 20: Intra in cubicula tua, et claude ostia tua super te. " Videbam, " hoc est, imaginatione considerabam. Proverb. xx, 12: Aurem audientem, ei oculum videntem Dominus fecit utrumque, " Et ecce, " hoc est, manifeste apparens, " arbor, " rex scilicet virens dignitate et honore. Jerem. xvii, 8: Erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas. " In medio terrae, " undique terrenis infixus, et confortatus. Isa. v, 8: Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ! Num- quid habitatis vos soli in medio terrae ? " Job, XXI, 7: Sublevati sunt, confortatique divitiis. " Et altitudo ejus nimia, " in honore scilicet et divitiis. Glossa: " De quo Propheta, Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani .''
" Magna arbor. " Glossa: " Non viret tutum magnitudine, sed superbia ele-" vante. " Job, xv, 12 et 13: Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos ? Quid tumet contra Deum spiritus tuus ? " Et fortis. " Quia fortitudine pro lege utebatur. Sapient. ii, 11: Sit fortitudo nostra lex justitiae: quod enim infirmum est, inu-tile invenitur. " Et proceritas ejus contingens caelum, " quae in fastu et ambitione fuit, in qua superbi aequales Deo esse volunt, cum per se regnare cupiunt. Psal. lxxiii, 23: Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. Isa. XIV, 13: In coitum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum. " Adspectus illitis erat usque ad terminos universae terrae. " Theodotio transtulit, " Dominatio ejus: " et est sensus, ad dominationem ejus respiciebant omnes qui habitabant in terra. Judith, II, 3: Dixit cognationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio. Unde jam omnes ad ipsum pavebant. Isa. xlv, 2: Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo.
" Folia ejus pulcherrima, " decus scilicet regni, et verba, et edicta. Jerem. XVII, 8: Erit folium ejus viride. Psal. I, 3: Folium ejus non defluet, ei omnia quaecumque faciei, prosperabuntur, " Et fructus ejus nimius, " divitiarum scilicet et copiarum. Psal. I, 3: Fructum suum dabit in tempore suo. Osee. XIV , 6: Germinabit sicut Ulium, ei erumpet radix ejus ut Libani. " Et esca universorum in ea, " supple, erat. Omnium enim divitias possederat, et ad manum ejus pro esca respiciebant. Psal. cxliv, 15: Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. " Subter eam, habitabant animalia, " hoc est, sub protectione ejus, hoc est, sicut subter umbram. Animalia dicuntur simplices, rusticani scilicet et religiosi homines. Psal, lxxii, 23: Ut jumentum factus sum apud te: ei ego semper tecum, " Et bestiae, " bestiales scilicet tyranni, et qui nocumento et injuria vivunt, qui in protectione regum tyrannidem exercent. Genes. I, 28: Dominamini piscibus maris, et volatilibus caeli, et universis animantibus quae mo-ventur super terram. Talibus enim expedit conculcari a Domino. " Et in ramis ejus, " in dilatatione scilicet potestatis. Osee, XIV, 7: Ibunt rami ejus, ei erit quasi oliva gloria ejus, ei odor ejus ut Libani. " Conversabantur volueres caeli. " Volucres caeli sunt leves homines super terrarum spatia discurrentes, plus mente quam corpore, ut leves et mendaces. Psal. VIII, 9: Volucres caeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Tales sunt curiosi, et mercatores, et Philosophi, qui summa rimantur. Baruch, iii, 17: Ubi sunt, qui in avibus caeli ludunt ? Et respondet post modicum, v. 19: Ad inferos descenderunt, " Et ex ea vescebatur omnis caro. " Nullus enim etiam propriis bonis frui poterat, nisi ad imperium ipsius. Judith, III, 3 et 4: Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, ei colles, ei campi, et armenta boum, gregesque ovium et caprarum, equorumque et camelorum , et universae facultates nostrae, atque familiae, in conspectu tuo sunt. Sint omnia nostra sub lege tua. Et loquitur de Nabuchodonosor.
" Videbam. " Haec est secunda pars somnii de arboris praecisione, et hoc est:
Sic " videbam, " mundi pulchritudinem scilicet, " in visione capitis mei, " imaginaria scilicet, non sensibili, a super stratum meum, " quietus scilicet et sequestratus a curis. Psal. IV, 9: In pace in idipsum dormiam, et requiescam. " Et ecce vigil. " Hieronymus: " Theodotio, ((Angelus: " vigilant enim semper " Angeli ad Dei officium parati, Nos quo-"que crebris pernoctationibus eos imitari " debemus. " De Christo quoque dicitur: Non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel . " Et sanctus, " a terrena cogitatione immunis, qui scilicet nec munera accipiat, nec personam hominis. Habacuc, I, 13 : Mundi sunt oculi tui''
ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. " De caelo, " ubi omnia recta sunt. Matth VI, 9: Pater noster, qui es in caelis. " Descendit, " ad veritatis inquisitionem et manifestationem. Genes. xviii, 21: Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint.
Et " clamavit, " ut intercessione clamoris intentio innotesceret cordis. Proverb. viii, 4: 0 viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum: " Fortiter, " ut effectum vox scilicet consequeretur. Numer. xxiii, 22: Cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Job, IX, 19: Si fortitudo quaeritur, robustissimus est. " Et sic ait, " ut scilicet sententia articulatim cognosceretur. Joan xv, 22: Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. " Succidite arborem, " quia scilicet fructum dignum non fecit. Luc. III, 9: Jam securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Eccli. x, 17: Sedes ducum superborum destruxit Deus, ei sedere fecit mites pro eis. " Et praecidite ramos ejus, " hoc est, dilatationem potestatis, et principium, ut non cohaereant ei. Ezech. xvii, 9: Fructus ejus distringet, et siccabit omnes palmites germinis ejus, et arescet. " Et excutite folia ejus. " Folia sunt verba in edictis et mandatis, quae virtute erant plena, cum erant in potestate. Ezech. XVII, 4: Summitatem frondium ejus avulsit. " Et dispergite fructus ejus, " hoc est, bona quibus pascebat suos. Luc. XII, 20: Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te: quae autem praeparasti, cujus erunt ? " Fugiant bestiae quae subter eam sunt, " malae familiae scilicet. Numer. XVI, 26: Recedite a tabernaculis hominum impiorum,... ne involvamini in peccatis eorum, scilicet ne forte et vos terra degluttiat. " Et vo-lucres de ramis ejus, " supple, fugiant, hoc est, instabiles, et leves. Hae sunt aves quas abjiciebat Abraham .
" Verumtamen. " Mitigat hic sententiam. Jacob. II, 13: Superexaltat misericordia judicium. " Germen radicum ejus in terra sinite, " supple, permanere. Glossa: " Notat regem deponendum., " sed illi regnum servandum. " Jerem. XII, 2: Plantasti eos, et radicem miserunt: proficiunt et faciunt fructum. " Et alligetur vinculo ferreo, " hoc est, tentatione durissima, quae domet superbiam ejus. Daniel. ii, 40: Ferrum domat omnia. " Et aereo, " quod resonantiam notat: mugivit enim sicut bos. i ad Corinth xiii, i: Factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens, " In herbis quae foris sunt, " ut scilicet virentia saeculi perquirat, et nihil curet de divinis. Job, XXXIX, 8: Virentia quaeque perquirit. " Ei rore caeli tingatur. " Hic significat descensum gratiae ad compunctionem, et paenitentiam. Isa. xlv, 8: Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant justum, " Et cum feris pars ejus, " supple, sit, " in herba terrae, " ut scilicet saeculares delicias quaerat, et de spiritualibus non curet. Job, xl, 15: Huic montes herbas ferunt: omnes bestiae agri ludunt ibi.
" Cor ejus ab humano commutetur, " hoc est, quod nullum humanum intellectum colat, sicut videmus peccatores facere: peccatores enim corda belluina habent. Psal, xlviii, 13: Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis, " Et cor ferae detur ei, " ut feras scilicet imitetur. Genes. XVI, 12: Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, ei manus omnium contra eum, " Et septem tempora mutentur super eum, " Tempora principaliter distinguuntur ad motum solis. Unde septem tempora sunt septem anni. Septem autem tempora revocationem significant per paenitentiam, cujus septem sunt partes. Confessio enim tres habet, scilicet quod sit vera, simplex, integra: compunctio una, scilicet quod ex toto corde sit dolens: satisfactio tres, scilicet jejunium, orationem, et eleemosynam. Joan IV, 52: fieri hora septima reliquit eum febris.
Et subjungit de revelatione confirmationis:
" In sententia vigilum decretum est. " Chrysostomus: " Qui propter suam in-" somnem naturam nihil incertum dis" cernunt. " " Ei sermo sanctorum, " qui scilicet judiciis Dei consentiunt. Isa. iii, 14: Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, " Et petitio: " clamant enim sancti contra malos ad vindictam. Psal. lxxviii, 10 et 11: Innotescat in nationibus... ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est: introeat in conspectu tuo gemitus compedito- rwm. Apoc. VI, 10: Usquequo, Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem, nostrum de iis qui habitant in terra ? Et subjungit de fructu: " Donec cognoscant viventes, " hac scilicet mortali vita. Psal. xciii, 8: Intelligite, insipientes in populo: ei stulti, aliquando sapite, " Quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, " Esther, xiii, 11: Dominus omnium es. Psal. lxxxii, 19: Cognoscant, principes scilicet et gentes, quoniam nomen tibi Dominus. " Et cuicumque voluerit, dabit illud. " cc Ad voluntatem ergo Dei ad " regnum Dei quisque vocandus est, " ut dicit Gregorius. Ad Hebr v, 4: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron. " Et humillimum hominem, " hoc est, ad humum projectum hominem, et vilificatum, " constituet super eum, " scilicet regem. Matth xx, 16: Sic erunt novissimi primi, ei primi novissimi, I Reg, ii, 8: Dominus suscitat de pulvere egenam, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, ei solium gloriae teneat.
Et subdit epilogum hujus visionis: " Hoc somnium vidi, ego Nabuchodonosor rex, " Job, IV, 12: Ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.
Et convertit se ad supplicationem interpretationis, subdens: " Tu ergo, Baltassar, " supple, per spiritum Dei quem habes, " interpretationem narra festinus, " Quia, ut dicit Gregorius: " Nescc cit tarda molimina Spiritus sancti " gratia. " Matth x, 19: Nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini, " Quia omnes sapientes regni mei, " mundani scilicet, quo nun sapientia stultitia est. I ad Corinth I, 27: Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes. " Non queunt solutionem edicere mihi. " Isa. XIX, 11: Sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens, " Tu autem potes, " hoc est, in spiritu tuo facultatem habes. Et subjungit causam: " Quia spiritus deorum sanctorum in te est, " per illuminationem scilicet Spiritus sancti, et Angelorum sanctorum. Psal. cxlii, 10: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Joan iii, 8: Spiritus ubi vult spirat.
" Tunc Daniel. " Incipit hic somnii interpretatio, et habet duas partes. Primo enim ostendit modestiam, et compassionem interpretantis: secundo, seriem interpretationis, ibi, v. 24: " Quamobrem, rex, consilium, "
In prima tria sunt, modestia scilicet interpretantis, confortatio regis ad interpretandum, et compassio: et hoc est:
" Tunc Daniel, cujus nomen Baltas-sar, " Chaldaice scilicet, " caepit intra semetipsum, " conferendo scilicet, " tacitus cogitare, " qualiter scilicet regii culminis servaret honorem, et tamen non taceret veritatem., " quasi hora una, " ad ordinandum scilicet responsum, qualiter proferret: non enim statim protulit spiritum. Eccli, XXI, 28 et 29: Verba prudentium statera ponderabuntur. In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum. Nec hoc est contra id quod dicitur, Luc. XXI, 14: Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis: de fide enim non praemeditandum est, quia statim scitur quid tenendum est, sed de ordine sermonis qualiter proponatur audientibus praemeditandum est. Psal. lxxvi, 7: Meditatus sum nocte cum corde meo, ei exercitabar, ei scopebam spiritum meum. " Et cogitationes ejus conturbabant eum, " pro rege scilicet, cui sensit impendere sententiam, quem benefactorem et promotorem habuerat. Luc. XXIV, 38: Quid turbati estis, ei cogitationes ascendunt in corda vestra ? " Respondens autem rex ait. " Hieronymus: " Videns eum perterritum, " ne contra se aliquid dicere vellet si-" nistrum, cohortatur, ut vere et simpli" citer quod intellexit loquatur: " et hoc est: " Baltassar, somnium et interpretatio ejus non conturbent te, " quin, supple, dicas veritatem. Et est argumentum, quod dura turbati debemus nuntiare: unde, Ezech. iii, 15: Sedi maerens ubi illi sedebant, et mansi ibi septem, diebus maerens in medio eorum. Joel, ii, 17: Inter vestibulum ei altare plorabunt sacerdotes ministri Domini, Isa. XXI, 2: Visio dura nuntiata est mihi. Per hoc enim quod rex confortat ad interpretandum, typum gerit paenitentis, qui in omne flagellum paratus esse debet. Psal. XXXVII, 18: Ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. Psal. cxviii, 60: Paratus sum, ei non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
" Respondit Baltassar, " qui et Daniel, " ei dixit, " et ostendit compassionem: " Domine mi, " Blandis utitur verbis, ut magis demulceat. Psal. xliv, 3: Diffusa est gratia in labiis tuis. Eccli. VI, 5: Verbum dulce multiplicat amicos, ei mitigat inimicos. " Somnium his qui te oderunt, " supple, eveniat. Psal. XXXIV, 4: Confundantur et revereantur quaerentes animam meam. " Et interpretatio ejus, " somnii scilicet, " hostibus tuis sit. " Si quaeritur, quomodo hostibus malum imprecatur Propheta, qui ultores Dei sunt in peccatores ? Dicendum, quod imprecatur hostibus in quantum sunt impugnatores animae, Psal. XXXIV, 4: Confundantur ei revereantur, inimici scilicet, quaerentes animam meam. Jerem. xviii, 21: Da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii.
Et supponit seriem interpretationis, primo de arbore, secundo de sententia.
Et hoc est:
" Arborem quam vidisti, " hoc est, imaginem arboris, " sublimem, " dignitate scilicet, " atque robustam, " divitiis, " cujus, " scilicet arboris, " altitudo pertingit ad caelum, " praesumptione scilicet superbiae tuae, Isa. XIV, 13: In caelum conscendam. In injustitiam enim Dei impius superbit. " Et adspectus illius in omnem terram, " per venerationem, et timorem. Judith, III, 6, omnium gentium nuntii dixerunt: Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi.
" Et rami ejus pulcherrimi, " Principes scilicet, et praefecti. Psal. XXXVI, 35: Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani, " Et fructus ejus nimius, " in divitiis. Osee, x, 1: Fructus adaequatus est ei. Terrena enim fructum reputat. " Et esca omniumin ea, " hoc est, in defensione ejus. Eccle. v, 10: Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas, " Subter eam habitantes bestiae agri, " hoc est, agrestes, ad litteram homines bestiales. Baruch, iii, 16: Ubi sunt principes gentium, ei qui dominantur super bestias, quae sunt super terram ? Job, v, 23: Bestiae terrae pacificae erunt tibi. " Et in ramis ejus, " arboris scilicet, " commorantes aves caeli: " sub defensione enim principum suorum leves, et curiosi, et Philosophi contemplantes caelestia habitabant. Psal. CIII, 17: Illic passeres nidificabunt.
" Tu es, rex, " significatus scilicet per arborem.. In Epist. Judae, v. 12: Arbores autumnales, infructuosae, bis mortuae. " Qui magnificatus es, " dignitate scilicet. Contra quod dicitur in Psal. cxxx, 1: Non ambulavi in magnis. " Et invaluisti, " supple, divitiis: contra quod dicitur in Psal. lxi, 11: Divitiae si affluant, nolite cor apponere. " Et magnitudo tua crevit, " per dilatationem potentiae. Judith, I, 4: Gloriabatur quasi potens in potentia exercitus. Contra quod dicitur, Jerem. IX, 23: Non glorietur fortis in fortitudine sua. " Et pervenit usque ad caelum, " hoc est, ad injuriam caelestis Domini. Psal. lxxiii, 23: Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. " Et potestas tua in terminos universae terrae, supple, crevit. Isa. x, 14, gloriatur dicens: Sicut colliguntur ova quae derelicta sunt, sic universam terram ego congvegavi,
" Quod autem vidit rex vigilem. " Secunda pars interpretationis est, et dicitur vigil judex noster, quia singula considerat. Jerem. I, 12: Vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud. " Et sanctum, " terreno munere non contagiosum. Proverb. VI, 35: Non suscipiet pro redemptione dona plurima. " De-scendere de caelo, " ut scilicet forma judicii de caelo accipiatur. Matth VI, 10: Fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra, " Et dicere, " hoc est, sententialiter pronuntiare. Apocal. I, 16: De ore ejus gladius utraque parte acutus exibat. " Succidite arborem. " Luc, xiii, 7: Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat ? " Et dissipate illam, " hoc est, quae ad ipsam pertinent. Psal. CVIII, 11: Scrutetur faenerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus. Eccli. x, 13: Cum morietur homo, haereditabit serpentes, et bestias, et vermes. Serpentes daemones qui animam, bestias quasi vastias, quae possessionem, vermes autem qui corpus dissipent. " Attamen germen radicum ejus, " in potestate scilicet redeundi, " in terra dimittite, " ut scilicet ad terrenum regnum possit redire, per sui recogitationem. Job, XIV, 7: Lignum habet spem: si praecisum fuerit, rursum virescit. " Et vinciatur ferro: " " furiosi " enim catenis ferreis ligari solent, " ut dicit Hieronymus: " et aere, " propter sonoritatem furiosae infamiae. " In herbis foris, " ut virorem saeculi perquirat. Isa. xl, 7 et 8: Vere faenum est populus. Et paulo ante, v. 6: Omnis caro faenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. " Et rore caeli conspergatur, " per visitationem gratiae. Osee, XIV, 6: Ero quasi ros, Israel germinabit sicut lilium. " Et cum feris sit pabulum ejus, " hoc est, ferinis delectetur. Psal. xlviii, 13: Homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus. " Donec septem tempora commutentur super eum. " hoc est, septem anni qui significant septem revolutiones donorum sancti Spiritus .
" Haec, " scilicet quam dicturus sum, " est interpretatio sententiae Altissimi, " scilicet cujus sententiae nemo potest contraire. Isa. xlvi, 10: Consilium meum stabit, ei omnis voluntas mea fiet. " Quae pervenit, " meritis malis exigentibus, " super dominum meum regem. " Dominum suum eum vocat, ut magis mitiget, cui infausta nuntiaturus erat. Luc. x, 34: Infundens oleum, ei vinum.
" Ejicient te ab hominibus, " ut insanum. I ad Corinth v, 13: Auferte malum ex vobis ipsis. Genes. IV, 14: Ecce ejicis me hodie a facie terrae. " Et cum bestiis, " hoc est, bestialibus, " ferisque, " hoc est, ferinis, " erit habitatio tua. " Job, xxx, 29: Frater fui draconum, et socius struthionum. " Et faenum, ut bos, comedes , " hoc est, virore saeculi delectaberis. Sapient. ii, 8: Nullum pratum sit quod non pertranseat
i luxuria nostra. " Et rore caeli in funderis. " Quia veste non utebatur. Cantic. v, 2: Caput meum plenum. est rore, ei cincinni mei guttis noctium. " Septem quoque tempora mutabuntur super te, " ut septem annis sis in paenitentia, quae significant septem virtutum perfectionem, quatuor cardinalium, et trium Theologicarum. Job, v, 19: In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. " Donec scias , " paena scilicet te in sensum reducente. Psal. xciii, 8: Intelligite, insipientes in populo: et stulti, aliquando sapite. " Quod dominetur Excelsus super regnum, hominum: " et ideo Dominus dominorum dicitur, et rex regum . Psal. lxxi, 8: Dominabitur a mari usque ad mare. " Et cuicumque voluerit dei illud. " Unde seu magnum, seu parvum suscitabit. I Reg. II, 8: Dominus..,, suscitat de pulvere egenum, ei de
stercore elevat pauperem, ut sedeat cum pincipibus, etc,
" Quod autem praecepit, " supple, vigil, et sanctus, " ut relinqueretur germen radicum ejus, id est, arboris, " supple, significat, quod " regnum tuum tibi manebit, " tibi scilicet per paenitentiam restitutum. Isa. I, 26: Restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus. " Postquam cognoveris potestatem esse caelestem, " flagellis scilicet correptus. Isa. XXVI, 16: Domine, in angustia requisic runt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. Psal. lxxxii, 17: Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.
Et subjungit de consilio paenitentiae: " Quamobrem, rex, consilium meum placeat tibi. " Tob. IV, 19: Consilium semper a sapiente perquire. " Et peccata tua, " foedos scilicet actus, " eleemosynis redime, " Proverb. xiii, 8: Redemptio animae viri, divitiae suae. Proverb. XVI, 6: Misericordia et veritate redimitur iniquitas. Ad Ephes. v, 16: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. " Et iniquitates tuas, " quas scilicet in injurias Christi commisisti, " misericordiis pauperum, " supple, redime. Tob. IV, 11: Eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. I ad Timoth. IV, 8: Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est. et futurae. " Forsitan ignoscet Deus deliciis tuis. " Forsitan dicit, quia in gratia et voluntate Dei est. Jonae, III, 9: Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus. Glossae hic obiiciunt: quia si scivit praedeterminatam sententiam, cum diffinitio Dei mutari non possit, consilium ad mu- tandum non profuisset. Ad hoc respondent Glossae, quod prophetia comminationis est, quae ex nostris meritis dependet, sicut et illa, quae dicta fuit Ezechiae, Isa. XXXVIII, 1: Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives. De Ninivitis, Jonae, III, 4: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. Jerem. xviii, 8, ubi dicit, quod si mala comminatur genti, et illa gens bene fecerit, minas clementia commutabit . Et sunt haec verba Hieronymi. " Quamvis Deus praedixerit, " cujus praescientia non potest mutari, "hortatur tamen ad eleemosynam et " pauperum misericordiam: quia necc sciebat an esset comminatio: et Eze-" chiae et Ninivitarum sententia commu-" lata est non judicii varietate, sed ec" rum mutatione, qui conversi veniam " meruerunt. "
" Omnia haec. " Dicit impletionem, et tria dicit, scilicet quo demerito, et qualiter sententia impleta est: et qualiter per paenam correctus est, ibi, v. 31: " Igitur post finem dierum. " Et quis fructus talem correctionem secutus est, ibi, v. 33: " In ipso tempore sensus meus reversus est. "
In prima harum tria sunt. Primo enim in communi dicit impletam esse sententiam. Secundo, dicit per quam meritoriam causam. Tertio, describit insaniae paenam.
Dicit ergo: " Omnia haec, " quae scilicet Daniel praedixit, " venerunt super Nabuchodonosor regem. " Isa. XXXIV, 16: Requirite diligenter in libro Domini, ei legite: unum ex eis non defuit, alter alterum non quaesivit.
Et subjungit de malo merito: " Post finem mensium duodecim, " quibus scilicet ad paenitentiam a Deo exspectabatur. Sapient, XI, 24: Dissimulaspeccata hominum propter paenitentiam. " In aula Babylonis deambulabat, " ut superbus, et omnium Dominus. Job, XXIV, 23: Dedit ei Deus locum paenitentiae, ei ille abutitur eo in superbiam.
" Responditque rex, et ait, " nulli loquens, sed fastidio cordis sui: " Nonne haec est Babylon, " in regnis scilicet inclyta . Civitas " magna, " divitiis scilicet et potestate, sicut Genes. x, 9 et seq., Nemrod aedificavit civitatem . " Quam aedificavi, " Nihil Deo attribuit, qui mundi aedificat civitatem, cum tamen dicatur, Josue. VI, 26: Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Iericho, " In domum regni, " in qua scilicet regnem super terram. Apoc. XVIII, 7: Sedeo regina, et vidua non sum: ei lucium non videbo. " In robore fortitudinis meae. " Fortitudine enim semper pro lege utebatur. Ezech. XXXIV, 4: Cum austeritate imperabitis eis, ei cum potentia. " Et in gloria decoris mei, " hoc est, ubi ostendam gloriam decoris. I Mach. II, 62-63: Quia gloria ejus stercus et vermis est: hodie extollitur, et cras non invenietur.
" Cumque sermo adhuc esset. " Tangit hic senten liam, et paenam: et hoc est:
" Cumque adhuc sermo esset in ore regis, " ut statim scilicet ultio adhiberetur. Sapient I, 11: Sermo obscurus in vacuum non ibit. " Vox de caelo ruit. " Impetum notat vindicantis. Sallustius: " Frangit Deus omne superbum. " Psal. lxvii, 34: Dabit voci suae vocem virtutis. De caelo autem dicit, quia auctoritate divina sonuit de aere. " Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex, " ex sententia scilicet vigilis et sancti.: " Regnum tuum transibit a te: " jam enim data est sen- tentia. Isa. xlvii, 1: Non est solium filiae Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera.
" Et ab hominibus ejicient te. " Gregorius: " Qui societatem hominum violat, superest ut bestialiter vivat. " " Ei cum bestiis et feris erit habitatio tua. " Psal. CXIX, 5: Habitavit cum habitantibus Cedar. " Faenum quasi bos comedes. " Psal. cv, 20: Mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis faenum, " Et septem tempora mutabuntur super te. " Exod. XXI, 2: In septimo anno egredietur liber gratis . " Donec scias, " per paenam scilicet correptus, " quod dominetur Excelsus in regno hominum. " Esther, xiii, 9: In ditione tua cuncta sunt posita. " Et cuicumque voluerit, det illud. " Ad Hebr v, 4: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo.
Et subdit de hujus sententiae impletione:
" Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor. " Isa. XXXI, 2: Ipse sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit. " Et ex hominibus abjectus est, " ut furiosus qui se bovem reputavit, Psal. XXI, 7: Opprobrium hominum, et abjectio plebis, " Et faenum, ut bos, comedit. " Job, xl, 10: Faenum quasi bos comedet. " Et rore caeli corpus ejus infectum est. " Deuter. XXXIII, 28: Caeli caligabant rore. " Donec capilli ejus, " inculti scilicet et intonsi, " in similitudinem aquilarum crescerent, " ut scilicet pilis esset coopertus, sicut aquila plumis. Aquilae autem comparatur propter rapacitatem. " Et ungues ejus quasi avium, " quibus crudelitates exercebat. Ezech. xvii, 3: Aquila grandis magnarum alarum.longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum.
" Igitur post finem dierum, " Ponitur hic correcti confessio, et confessione effectus: et hoc est:
" Igitur. " Inceptivum est. " Post finem dierum, " septem scilicet annorum. Isa. XXIV, 22: Post multos dies visitabuntur. " Ego Nabuchodonosor, " flagellis scilicet correptus. Jerem. XXXI, 18 et 19: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus... Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae, " Oculos meos ad caelum levavi, " mentis scilicet, ut Deum caeli cognoscerem. Psal. CXXII, 1: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis. " Et sensus meus, " hoc est, regnum rationis in sensibilibus, " redditus est mihi, " qui prius scilicet cor habui ab humano mutatum, Isa. xlvi, 8: Redite, praevaricatores, ad cor. Psal. lxxxiv, 9: Loquetur pacem in plebem suam. Et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor, " Et Altissimo benedixi, " gratias scilicet agendo. Eccli. LI, 23: Danti mihi sapientiam dabo gloriam. " Et viventem in sempiternum laudavi, " de judicio scilicet. Apocal. IV, 9: Cum darent, quatuor animalia scilicet, gloriam, et honorem, ei benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum. Dicitur vivens in sempiternum, scilicet vivens et vivificans vita sempiterna. Matth XXII, 32: Non est Deus mortuorum, sed viventium,. " Et glorificati, " hoc est, praedicavi. Tullius in fine primae Rhetoricae: " Gloria est "late patens praeconium. " " Quia potestas ejus potestas sempiterna, " qua scilicet subditos, et creaturas potest coercere, ne possint tantum nocere, quantum volunt, vel praesumere. Luc. I, 52: Deposuit potentes de sede. Job, v, 12: Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod coeperant. " Et regnum ejus in genera-tionem et generationem, " hoc est, regimen et gubernatio. Psal. cxliv, 13: Regnum tuum regnum omnium saeculorum.
. " Et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt. " Isa. xl, 17: Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei. Augustinus: " Quod " corruptibile est, respectu ejus quod " vere est, non est. " " Juxta voluntatem enim suam " (causa quaerenda non est) " facit iam in virtutibus caeli, " corporum caelestium scilicet et Angelorum. Eccli. XXIV, 8: Gyrum caeli circuivi sola. Psal. xxxii, 6: Verbo Domini caeli firmati sunt, ei spiritu oris ejus omnis virtus eorum. " Quam in habitatoribus terrae, " hoc est, in hominibus. Psal. CXXXIV, 6: Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in caelo, in terra, in muri et in omnibus abyssis. " Et non est qui resistat manui ejus. " Esther, xiii, 11: Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tuae. Job, x, 7: Cum sit nemo qui de manu tua possit eruere. " Et dicat ei: Quare fecisti ? Ad Roman. IX, 20: 0 homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic ?
Et subjungit de istius confessionis fructu:
" In ipso tempore, " ut notetur paenitentiae effectus. Ezech. xviii, 21 et 22: Si impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis,... omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor, " Sensus meus, " quem scilicet amiseram, " reversus est ad me. " Psal. XXXI, 8: Intellectum tibi dabo, et instruam te. " Et ad honorem regni mei, " hoc est, ad regnum rationis, et conversationem honestatis. Psal. viii, 6: Gloria ei honore coronasti eum, Domine. " Decoramque perveni, " in exterioribus scilicet.
Psal. xx, 6: Gloriam et magnum decorem impones super eum, " Et figura mea reversa est ad me. " Non legitur, quod exteriorem figuram amiserit, sed cor ejus ab humano mutatum sit: unde intelligitur ratio figurae consona, ut scilicet ad humanam rationem figurentur opera. Quidam enim figurantur ad canes, quidam ad porcos. II Petr. ii, 22: Canis reversus ad suum vomitum: et, Sus lota in volutabro luti. " Ei optimates mei, " in principatu scilicet, " et magistratus mei, " in. officiis scilicet et consiliis principales, " requisierunt me, " ad reducendum scilicet ad regnum. Hieronymus: " Tanta erat nequitia Evilme-" rodach, filii ejus, quod omnes require-" bant patrem: unde postea filius a patre " tractus est in causam, tamquam reg-" num dissipasset. " " Et in regno meo restitutus sum, " Psal. ii, 6: Ego autem constitutus sum rex ab eo. " Et magnificentia^ in honoribus scilicet et divitiis, " amplior addita est mihi: " eo quod consideratione casus mei fortior, et devotior resurrexi.
Et est argumentum, quod si paenitens resurgat devotior, majorem, gratiam accipiet quam amiserat. Job, xlii, 10: Addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Job, duplicia.
Ex tantis enim beneficiis surgit in laudem, dicens:
" Nunc igitur, ego, Nabuchodonosor, laudo. " Psal. lxviii, 31: Magnificabo eum in laude. " Et magnifico, " facta ejus magna esse praedicando. Luc. I, 46: Magnificat, anima mea, Dominum. " Et glorifico, " gloriosum eum demonstrando. Eccli. xliii, 32: Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc, et admirabilis magnificentia ejus. " Regem caeli, " qui scilicet caelum tenendo, omnia regit quae in caelo sunt. Tob. XII, 6: Benedicite Deum caeli, et coram omnibus viventibus confitemini ei. " Quia omnia opera ejus vera, " hoc est, ad rectitudinem aeternam mensurata, Dicit enim Anselmus, quod " veritas est rectitudo sola mente perce-" ptibilis. " Tob. iii, 2: Omnes viae tuae misericordia, et veritas, et judicium. " Et viae ejus judicia, " quibus scilicet graditur gubernando homines. Psal. xcviii, 4: Judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. " Et gradientes in superbia, " hoc est, continue addentes in superbia et proficientes. Job, xv, 20: Cunctis diebus suis impius superbit, " Potest humiliare. " Potest dicit, quia aliquando dissimulat: sed hoc non est ex infirmitate, sed patientia. Judith, IX, 16: Nec superbi ab initio placuerunt tibi, sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.