SPECULUM ASTRONOMIAE,

 PROOEMIUM.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV. De interrogationibus

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

CAPUT VIII.

De nativitatibus ei auctoribus praecipuis in ea parte astronomiae.

Nativitatum vero pars docet in nativitate eorum quorum significato res nutritionis liberi fuerint, eligere locum hylech ex luminaribus et parte fortunae : ex gradu quoque ascendentis et gradu conjunctionis atque praeventionis quae fuerit ante nativitatem, eligere quoque alchochodem ex dominis quatuor dignitatum ipsius locihylech, quae sunt domus, exaltatio, terminus atque triplicitas aspicientis scilicet et ejus praecipue qui fuerit aspectu fortior, et per directionem gradus hylech ad loca concussionis : donationum quoque alchochodem cum augmento et diminutione ex aspectu planetarum ad eum judicante quantitatem vitae nati, non quantum scilicet ipsum operatur vere de necessitate, sed. ultra quod vita ejus non protenditur ex natura : et cum hoc dirigere gradum ascendentis et gradum lunae ad eventum corporis ex infirmitate et sanitate : gradus vero medii caeli et solis ad esse ejus in regno, et gradum partis fortunae ad acquisitionem divitiarum : patri quoque

aspicere ex sole et domino quarti : matri autem ex luna et medio caelo : partem etiam hylech dirigere sicut dirigitur locus hylech, nisi quia dirigitur retrorsum.

Amplius docet scire modos directionis ex divisione quae est algebutam, et ex domino radiorum et ex recipientibus dispositiones ipsorum, et revolvere annos nati ex signo profectionis ad majora esse et ex ascendente revolutionis ad minora., et deinde judicare dignitates nati et ejus accidentia per mixtionem almutam super ascendens : cum. almutam autem super quaedam loca ex circulo quatuordecim modis, qui significant effectum et destructionem nutu Dei vel jussu, quorum fit molitio in tertia parte libri Ptolemaei, qui quadripartitus inscribitur : de quibus plenius agitur in libro Homar Tiberiadis, qui sic incipit : Scito, quod diffinitiones nativitatum, etc. Et Habuali, qui sic incipit : Iste est liber in quo exposui, etc. Et in libro Joannis Hispalensis, qui dicitur secunda pars partis, et sic incipit : Primum est considerandum , etc.