SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 1

Apostolus supra posuit excusationem in generali de mora eundi ad Corinthios, hic vero insinuat causam tantae morae, et quomodo eis pepercit.

Circa hoc autem duo facit.

Primo enim insinuat unam causam dilationis fuisse ne in adventu suo tristitiam inferret eis; secundo ostendit aliam causam fuisse ne fructus quem apud alios sperabat, et inceperat facere, impediretur, ibi cum venissem autem, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit causam dilationis esse in communi, ne tristitiam inferret; secundo loquitur in speciali de quodam, qui eum contristaverat, ibi si quis autem contristavit me.

Circa primum tria facit.

Primo assignat rationem quare venire distulit; secundo causam dicti assignat si enim ego contristatus, etc.; tertio manifestat quae dixit, ibi nam ex multa tribulatione.

Dicit ergo: dixi quod non veni ad vos parcens vobis, in hoc scilicet quia nolui vos contristari, ideo statui, id est firmiter disposui, hoc ipsum apud me, quod proposui, cum aliam epistolam misi, Eccli. XXXVII, V. 20: ante omnia verbum verum, etc.. Ne iterum, id est alia vice, in tristitia venirem ad vos, id est vos contristem.

Et ratio quare noluit eos contristare est illa qua dominus noluit ieiunare discipulos suos, scilicet ad hoc, ut amore et non timore afficerentur ad christum, et iungerentur sibi. Voluit enim eos dominus firmare et nutrire in fide, in omni dulcedine et desiderio cordis, et sic, firmati ex amore, non de facili avellerentur propter tribulationes, quia aquae multae non potuerunt extinguere charitatem, Cant. VIII, 7. Similiter apostolus non vult eos propter hoc contristare.

Rationem huius dicti, scilicet quod non vult eos contristare, assignat cum dicit si enim ego contristo, etc..

Et circa hoc duo facit.

Primo assignat causam quare noluit eos contristare; secundo manifestat quare hoc significet eis, ibi et hoc ipsum scripsi.

Dicit ergo: ratio quare nolui in tristitia venire est quia tristitia vestra redundat in tristitiam meam, et de consolatione vestra gaudeo, et solum vos consolamini me, cum sum apud vos; unde, si venirem et contristarem vos, ego ex tristitia vestra tristarer, et sic nullus esset qui laetificaret me inter vos, qui contristamini ex me, quia contristatus non de facili alium consolatur. Prov.

C. X, 1: filius sapiens, etc.. Prov. XXIX, 3: vir qui amat sapientiam, etc..

Vel aliter: est duplex tristitia. Una secundum mundum; alia secundum deum, quae poenitentiam in salutem operatur. Apostolus non loquitur de prima, sed de secunda. Et dicit: ex hoc ipso ego consolabor, si contristo vos, id est, si increpando reduco ad poenitentiam; sed si venirem, et viderem vos non poenitere de peccatis, tunc nullam consolationem haberem, quia nullus contristatur et poenitet ex me, id est, mea correctione et increpatione.

Causa autem quare hoc scribo vobis est ut ita disponatis vos quod, quando venero, non habeam tristitiam de eo quod viderim vos incorrectos, super tristitiam quam habui, quando audivi vos peccasse.

Et circa hoc duo facit. Primo ponit admonitionem; secundo spem de impletione admonitionis ostendit, ibi confidens in omnibus vobis, etc..

Admonitio est ista: ideo scripsi vobis hoc, scilicet quod tristor de peccato vestro commisso, II Petr. II, 8: iniquis operibus animam iusti cruciabant, etc., ut paretis et disponatis vos corrigendo, ut cum venero ad vos, non habeam tristitiam de peccatis, de quibus, scilicet vobis, oportuerat me gaudere, id est, debebam laetari et congratulari, scilicet de praesentia vestra. Lc. XV, 10: gaudium est Angelis dei, etc..

Qualem autem spem habeat de impletione suae admonitionis, subdit, dicens: confidens de omnibus vobis, etc.; quasi dicat: hanc fiduciam habeo de vobis taliter disponi vos, ut cum venero, omnes detis mihi materiam gaudii. Et hoc debetis libenter facere, quia gaudium meum, etc., id est cedit ad gaudium vestrum, vel est propter gaudium vestrum, quod habetis de recuperatione gratiae.

I Tim. II: quod est gaudium meum.

Etc.. Rom. XII, 15: gaudere cum gaudentibus, etc..

Sed quia posset aliquis dubitare de hoc, quod dicit ne, cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, et quaerere quam tristitiam habuit de eis, ideo consequenter hoc exponit, dicens nam ex multa tribulatione, etc..

Et circa hoc duo facit.

Primo manifestat tristitiam iamdudum habitam; secundo respondet cuidam tacitae quaestioni, ibi non ut contristemini, etc..

Dicit ergo primo: quia haberem tristitiam, si non invenirem vos correctos, super tristitiam quam habui quando peccastis, et oportuit me contristare vos redarguendo dure. Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi primam epistolam, per multas lacrymas, quas fudi pro vobis iam mortuis per peccatum. Ier. IX, 1: quis dabit capiti meo aquas, etc.. Eccli. XXII, V. 3: confusio est patri de filio indisciplinato.

Is. LVII, 1: iustus perit, et non est qui recogitet, etc..

Sciendum est autem quod duo ponit ad exaggerationem tristitiae, tribulationem scilicet et angustiam, quia unum additum alteri aggravat tristitiam. Nam aliquando quis tribulatur, sed sine angustia, tunc scilicet quando aliqua adversitate quasi acutissimo tribulo pungitur, et tamen videt sibi patere vias evadendi, quia si non pateat, tribulationi angustia iungitur. Dicit ergo ex multa tribulatione, qua pungebar de facto et malo vestri, et angustia cordis, quia non videbam unde de facili posset poni remedium, scripsi, etc..

Ps. Cxviii, 143: tribulatio et angustia invenerunt me.

Sed quia possent dicere: o apostole, etiam haec Scribis nobis ut tristemur, et ideo hoc removet, dicens non ut contristemini, scilicet scribo vobis illa, sed ut sciatis quam charitatem habeam in vobis. Duo enim sunt signa dilectionis, scilicet quod gaudeat quis de bono alterius, et tristetur de malo eius, et haec ego habeo ad vos. Infra V, V. 14: charitas christi urget nos. Abundantius, quam credatis, vel abundantius quam ad alios.