LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De virtute loci qualiter operatur in natura lapidum.
Remanet autem quoddam quod declarat intellectum eorum omnium quae dicta sunt. Et est hoc, quod determinemus qualiter virtus unius apprehendit substantiam alterius, et ipsam ad se convertit. Hoc autem scitur ex his quae diximus de elementorum ad invicem transmutatione. Cum enim terra ad se convertit aquam, primo virtutes terrae intrant substantiam, et alterant eam, et aquae quasi dominantes tenent eam : et tunc incipit aqua stare et terminari, et tamen adhuc perspicuitatem non amittit, et tunc deinde corrumpitur, et transit in terram, et accipit terrae qualitates, quae sunt opacum siccum. Similiter est etiam de aliis elementis transmutatis ad alia. Omnino enim est simile de virtutibus mixtorum, sicut patet in succo plantarum et cibo animalium. In his enim virtutes animatorum primo alterant, et postea quasi apprehensam tenent materiam, et postea convertunt in partem corporis quod nutritur. Et per omnem eumdem modum est de virtute Iapidificativa cum diffunditur in aliquo loco, sive sit aqua, sive terra : materiam quam tangit, primo alterat, et postea dominans ejusdem tenet cam, et postquam tenuerit et vicerit, convertit eam in lapidem. Fit autem haec operatio tribus modis in genere, licet in numero modi ejus sunt infiniti. Quorum unus est, quod virtus apprehendens materiam, alterat ipsam solum secundum qualitates activam et passivam, quibus operatur in ea, et haec est virtus debilis. Secundo autem modo fit, quod alterat eam tam secundum qualitates, quam etiam secundum proximos effectus illarum qualitatum, qui sunt durities et mollities, ita quod diaphaneitas et opacitas et materia non removentur : et haec est virtus fortior : et hoc modo generantur lapides diaphani. Tertio autem modo fit, quod totam materiam apprehendit, tam secundum proximos effectus quam etiam secundum consequentes : et tunc qualitates inducit et duritiem et mollitiem, et colorem illius materiae proprium permutat. Et isto modo etiam ex aqua aliquando generantur lapides non diaphani, vel non ad plenum diaphani, sicut est calcedonius, et ille qui dicitur lapis buffonis, et alii quidam lapides. Sunt autem in omnibus his modis gradus multi, de quibus inferius mentio habebitur, cum de lapidibus pretiosis agetur. Hujus autem exemplum est, quod aliquando vis terrestris quae operatur frigido humidum comprimente et sicco, sic operatur in aquam, quod solum in ea remanet virtute hujusmodi frigidi et vir-
tute hujusmodi sicci : et tunc Iota in tali aqua exsiccantur vehementer et infrigidantur. Et tales aquas quae virtute et non actu habent qualitates diversorum elementorum, supra modum student facere alchimici, ut. per eas exsiccent et coagulent hoc quod volunt transmutare : propter hanc causam habent libros de septem aquis conscriptos. Aliquando autem vis terrea apprehendit aquam, ita quod frigidum jam exprimit humidum, et siccum terminat materiam in seipsa, manente aquae transparentia. Pervietas enim aquae non convenit eidem in quantum est frigidum vel humidum vel utramque habens qualitatem, sed in quantum convenit cum caelesti corpore : et ideo convenit substantiae aquae ante qualitates activas et passivas secundum naturam : eo quod communior est elementis quam aliqua qualitatum activarum et passivarum. Et cum sic operatur terrae frigiditas et siccitas, inducentur necessario proximi effectus earum in aquam, qui sunt durities et coagulatio : et tunc fit lapis pervius. Aliquando autem vincit amplius inducendo substantiam aquae ad opacitatem et naturam terrae : et tunc ex aqua fit lapis opacus, et forte nigerrimus, sicut sunt lapilli quidam abundantes in ripis fluviorum inventi, qui tamen aliquando ex materia terrestri generantur, sicut inferius ostendemus. Sicut autem diximus de terra, sic intelligendum est fieri de qualitatibus omnium elementorum : et adjiciendum quod virtus elementi sit materialis, et virtus caelestis instrumentalis, et formalis sit virtus motoris : et quod ex omnibus resultant, est virtus infusa materiae et loco lapidum, sicut satis in antehabitis dictum est. De causis ergo ex quibus lapidum generatio in communi cognoscitur, satis hoc modo sit determinatum.