LIBER DE NATURA ET ORIGINE ANIMAE.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

CAPUT I.

De rationibus Platonis ad Phaedrum, quibus animas probat esse perpetuas.

Praelibatis autem his, facile est nobis cognoscere, utrum anima remaneat corpore resoluto post mortem animalis vel non. De hoc autem Plato in Phaedra conatus est dicere, sed secundum aliquos non sunt sufficientia quae dicit : ipse enim videtur ponere, quod hoc sit motus principium in his quae per se aut a se moventur, quod ipsum movet seipsum : hoc autem quod ipsum movet seipsum, perpetui est motus: et hujus exemplum dicit esse in majori mundo, in quo scilicet id quod movet seipsum, est causa perpetui motus.

In octavo autem Physicorum ''declaratum est a nobis, quae sunt illa quae moventur a se, et quae non. Ostensum est enim ibi, quod in minori mundo, qui est animal, est similitudo ad majorem mundum in hoc quod est moveri a seipso et movere seipsum. Et ideo cum in majori mundo motor primus sit incorruptibilis et aeternus, concludit Plato quod in minori mundo motor est incorruptibilis et perpetuus. Sicut enim in majori mundo motus reducitur in primum motorem, qui non movetur primo ab alio, neque per se, neque per accidens, sed sibi es-

sentialo est movere in quantum est motor : nec postquam movere coepit, unquam desistit: et ita illud cui essentiale est movere, movet semper. " itaque, inquit Plato ad Pliaedum discipulum suum, in minori mundo quando animal movetur non per accidens, sed per motorem connaturalem sibi et conjunctum, oportet quod unum sit primum movens quod in his quem per se et a se moventur, non est per accidens movens : quoniam si es-. set per accidens movens, posset non movere, et sic cessaret motus, animali permanente, quod esse non potest ad minus propter motum cordis, et propter motum spiritus quo vehitur vita et virtus per corpus. "

Amplius primum movens in talibus non est per aliud movens : quoniam secundum hoc in eadem natura animalis esset aliud movens ante ipsum, et sic ipsum non esset primum movens. Quod autem est sic primum movens, non per accidens, nec per aliud ante se est movens, ipsum est essentialiter movens: et quod est essentialiter movens, est semper movens, quantum in se est: ergo anima animalium motivorum semper prompta est movere, et semper est movens quantum in ipsa est. Constat autem quod non semper est movens corpus, quoniam tempore determinato distabuit levia et gravia ex quibus componitur corpus : et similiter calida, humida, frigida, sicca: ergo cum primum movens essentialiter habeat movere, et semper moveat, quantum est in se, convincitur primum movens esse seipsum movens in omnibus quae naturaliter per se, et non ab alio, neque per accidens moventur : sicut gravedo plumbi essentialiter est movens plumbum ad centrum, licet non semper actualiter moveat ipsum ad centrum : et impossibile est talem vim motivam separari ab ea, licet aliquando separetur actus.

Amplius in majori mundo primum movens est sicut unitas, sicut in ante habitis ex dictis Platonis ostendimus : hic autem inductum est, quod primum movens essentialiter movet : quod autem essentialiter movet, seipso et seipsum movet. Cujus probationem esse dicit Plato : quia nisi seipsum moveat in id quod movetur ab ipso, id quod ab ipso movetur non movebitur, sicut patet in coelestibus et terrenis : quia nisi primum movens caelum moveat seipsum, coelum non movebitur ab ipso : et nisi primum movens quod est in animali, seipsum moveat in corpus animalis et in membra ejus, non movebitur animal : ergo, ut inquit Plato, primum movens in quolibet ordine habet essentialiter movere seipsum. Aut enim seipsum movet in id quod movetur, aut aliquid aliud movet seipsum. Si seipsum : ergo habetur propositum, quod primum movens seipsum est movens. Si aliud aliquid movet ipsum in id quod movetur, sequitur necessario quod per aliud movet : et sic movebitur coelum et animal per accidens, et non per motorem primum, cui essentiale est movere : quod ostensum est esse inconveniens in VIII Physicorum .''

Si autem dicatur, quod primum movens in quolibet ordine motus habet movere se in substantiam ejus quod movetur : sed si non sit ita, non movebit se : hoc autem esse non potest, ut dicit Plato. Si enim detur quod aliquid non potest movere se, sequitur quod non movebit se in aliquid aliud a se : et ideo movere se est ante id quod est movere se in aliud a se : id quod est prius non causatur a posteriori : ergo movere se non causatur ab eo quod est movere se in aliud : igitur tam in coelo quam in terra, in omnibus quae a se moventur primus motor movebit seipsum, etiam deficiente sibi corpore quod movet.

Si autem aliquis dicat, quod primum movens non movet seipsum Intra id. quod movetur ab ipso : hoc stare non potest, quia id. quod movetur naturaliter et pfimo, non movetur ab eo quod extra ipsum est: quia sic moveretur violenter, et motus violentus non potest esse naturalis et primus, sicut in Coelo et Mundo est demonstratum. Cum igitur moveatur ab extrinseco sibi motore, oportet quod aliquid faciat motorem intrinsecum ei quod movetur : et cum hoc non possit esse violentum aliquid, oportet quod sit naturale. Et hoc non potest esse nisi altero duorum modorum : qui videlicet aut ex generatione est intra naturam ejus quod movetur : aut quod ipse moveat seipsum. Sed quod generatione sit intra id quod movetur, est impossibile : quia sic esset forma materialis, quae est virtus in corpore, quae non potest esse prima causa motus, sicut consequenter probabitur : ergo relinquitur quod primus motor in motu secundum locum seipsum moveat intra id quod movetur ab ipso, et per consequens quod ipse moveat seipsum, in omnibus his in quibus est vere primus motor motus localis, sicut est in coelo. Animarum enim natura secundum Platonem in Timaeo,est ''duplex : quaedam enim conformis est coelestibus justitiam et pietatem colens, a diis coelestibus data, et foenus eorum existens, tradita naturae corporeae: et hoc quia virtutem habet divinam et virtutem intellectualem, separata est, non mota ad. motum quem movet, sed potius agens motum sui et non alterius causa moventis : et hoc quia ex se movet, est prima causa motus. Alia autem anima non ex foenore coelesti, sed ex se mente materiali educta, acta a natura corporea potius quam agens, quae numquam potest esse libera in movendo, ut ex se et sui causa moveat quod movetur : et ideo non nisi intellectualis anima est seipsam movens : et horum probatio plene habita est a nobis alibi.

His igitur dictis ad explanationem verborum Platonis, videamus Platonis conclusiones. Habitum enim est, quod id quod per se movet, seipsum movet. Adhuc autem quod seipsum movet, est primum non dependens ab alio. Primum autem non dependens ab alio est incorruptibile : eo quod ipsum non habet contrarium intus vel extra. Et ulterius sequitur quarto, quod talis motor sit motor simplex : quia si esset compositus, dependeret ab alio, et non esset primum : quia omne compositum a suis dependet componentibus, et utitur illis,et si movet, ab illis habet quod movet. Et haec omnia aliena sunt a primo motore. Igitur primum quod movetur a se in minori mundo, ad similitudinem ejus quod in majori mundo a se movetur, est perpetuum et incorruptibile. Istae igitur quatuor propositiones consequuntur se, quod primus motor essentialiter movet, et quod primus motor semper seipsum movet, et quod primus motor incorruptibilis est, simplex, et perpetuus. Cum autem motor sit unus simplex, movet se in id quod movetur in dextrum ubi incipit motus, et secundo in sinistrum per quod regyrat omnis motus eorum quae a seipsis moventur, sicut diximus in libro de Motibus animalium. Sic igitur ab unitate simplici procedit binarius, et cum agit in dextrum et in sinistrum sicut centrum medium unde est motus per linearum exitum, quae sunt nervi et chordae, procedit simplex unitas in binarium, et binarius in multitudinem : et sic perficitur tota motus processivi multiplicitas.

Haec igitur sunt quae ex scientia Platonis colliguntur, et ex his dicit animam rationalem esse numerum seipsum moventem semper perpetuo motu vitae et incorruptibili. Haec autem non satis perspecte dicta sunt. Probatum enim est in Physicis nostris per demonstrationes infallibiles, quod nihil indivisibilium move-

tur, et quod non movetur, non movet seipsum, et quod primus motor cui essentiale est movere, ita est movens, quod nullo modo movetur, sed est immobilis, et quod anima rationalis non movetur : quae omnia videntur esse contra Platonem. Et probatum est in scientia de Anima , ''quod ipsa non est numerus, et quod ipsa non est seipsum movens, et longum et inutile esset omnes has hic repetere demonstrationes.

Sed attendendum est, quod cum dicit Plato primum motorem in motu locali et processivo movere seipsum, et moveri a seipso, non intelligit quod eodem genere motus moveat se quo movet illud quod movetur a se : quia sic moveret se localiter : et hoc non potest esse. Nec intelligit, quod secundum aliquam aliam speciem motus moveat se, secundum quam motus est exitus de potentia ad actum. Sed dicit illud movere se, quod in actu existens continue exerit et emittit actum: sicut sol in actu existens continue exerit et emittit luces sine sui mutatione. Per hunc enim modum dicit motorem primum ex se exerere et emittere motum: eo quod essentiale est sibi movere, sicut probatum est: et hoc vocat movere se, et moveri a se. Non enim intellexit hoc nisi secundum quod motus est actus moventis, et non secundum quod est actus mobilis. Propter quod dixit nihil movere se, nisi quod est essentialiter movens, et cujus actus essentialis est ipse motus, et dicit motum esse in movente sicut lux est in lucente. Aliter autem sumimus nos motum, quando dicimus motum esse actum mobilis sive ejus quod movetur secundum quod est in potentia exeunte ad actum : et sic demonstratum est nihil indivisibilium moveri, et primum motorem non moveri, et nihil indivisibile a seipso moveri, et alia hujusmodi quae in Physicis et in scientia de Anima de- monstrata sunt. Sic autem correctis dictis Platonis, probatio sua est necessaria, et inevitabiliter concludit animam rationalem vivere et manere post mortem, nec perire eam pereunte corpore.