Postquam apostolus insinuavit causam dilationis, ne scilicet tristitiam inferret, et de eius contristatione tractavit, hic consequenter tractat de contristante.
Et circa hoc tria facit.
Primo enim exaggerat culpam contristantis; secundo poenam eius pro culpa inflictam, ibi sufficit illi, etc.; tertio hortatur eos habere misericordiam ad contristantem, ibi ita ut e contrario, etc..
Dicit ergo primo: scripsi vobis per multas lacrymas, quas fudi propter tristitiam conceptam et propter poenam infligendam peccanti, sed si quis contristavit me, ille scilicet fornicarius enormis, de quo dicitur I Cor. V, 1: omnino auditur inter vos fornicatio, etc.. Iste, inquam, et si contristavit, non contristavit me, sed ex parte, id est, non contristavit me, scilicet solum, sed vos et nos. Non omnes, sed ex parte.
Et hoc dico, non ut onerem vos omnes, id est, ut vobis hoc onus omnibus non imponam derisorie loquendo, quasi dicat: non ita estis boni et diligitis me, quod pro tristitia mea, et pro peccato fratris omnes doleatis.
Vel ut non onerem omnes vos, non tantum illos qui non doluerunt de peccato.
Vel aliter dicendum, et melius, non me contristavit, sed ex parte, etc..
Sciendum est enim quod aliquis aliquando tristatur totaliter, et aliquando non totaliter.
Totaliter quidem tristatur quis, quando prae tristitia absorbetur a dolore; et haec tristitia est quae mortem operatur, ut dicitur infra, c. VII, 10, quae quidem, secundum philosophum, non cadit in sapientem. Non totaliter autem tristatur quis quando licet ex aliquo malo quod patitur seu videt fieri, tristatur, tamen ex aliis causis bonis gaudet, et ista tristitia est secundum deum et cadit in sapientem.
Quia ergo apostolus dicit se contristatum, ne credatur totaliter a tristitia absorptus, quod non est sapientis, dicit se contristatum ex parte, quasi non totaliter.
Et secundum hoc legitur sic: contristavit me, scilicet fornicarius, propter peccatum suum sed non me contristavit totaliter, quia licet in ipso propter peccatum habuerim tristitiam, tamen in vobis propter multa bona quae facitis, et in ipso propter poenitentiam quam fecit, habeo gaudium. Et dico ex parte, ut non onerem omnes vos, id est, ut non imponam vobis hoc onus, quod scilicet contristaveritis me.
Sed ne isti propter tristitiam apostoli adhuc vellent eum magis punire, ostendit eis poenam sufficientem fuisse, dicens sufficit illi qui eiusmodi est, quod scilicet contristavit me, tam graviter peccando, obiurgatio quae fit a pluribus, id est tam manifesta et publica correctio, quae fuit, quod separatus fuit ab omni communione, id est excommunicatus ab ecclesia et traditus Satanae, ut habetur I Cor. V, 5. Est ergo sufficiens haec poena propter dictas causas.
Vel potest dici sufficiens, non quantum ad dei iudicium, sed quantum expediebat tempori et personae. Melius enim est sic servare lenitatis spiritum in corrigendo, ut per poenitentiam correctionis fructus sequatur, quam si durius corrigatur, et desperet peccans et maioribus peccatis immergatur. Et ideo dicitur Eccli. XXI, 5: obiurgatio et iniuriae annullabunt substantiam.
Quia ergo poena sufficiens fuit et poenitentiam egit, ideo consequenter inducit eos ad miserendum, dicens ita ut e contrario magis, etc., ubi tria facit.
Primo mandat ut ei, scilicet peccanti, parcant; secundo huius rationem assignat, ibi ne forte, etc..
Tertio inducit eos ad observantiam huius monitionis, ibi propter quod, etc..
Dicit ergo primo: dico quod sufficiens poena est illi, et intantum ut velim ut e contrario magis donetis, id est remittatis.
Lc. VI, 37: dimittite, et dimittetur vobis.
Eph. IV, 32: donantes invicem, sicut et deus in christo donavit vobis.
Et non solum donetis, sed, quod plus est, consolemini. Et hoc proponendo sibi exempla peccantium, qui restituti sunt ad statum gratiae, sicut dicitur de David, Petro, Paulo, et Magdalena, et per verba dei: Ez. XVIII, V. 32: nolo mortem peccatoris, etc.. I thess.
C. Ult.: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, etc..
Rationem autem huius admonitionis subdit ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est. Aliquis enim propter peccatum et poenam peccati, aliquando sic mergitur tristitia, quod absorbetur, dum nullum habet consolatorem; et hoc est malum, quia non sequitur ex hoc poenitentiae fructus, qui speratur, scilicet correctio, sed potius desperans tradit se omnibus peccatis, sicut cain, cum dixit: maior est iniquitas, etc., Gen. IV, 13; et Eph. IV, 19: qui desperantes tradiderunt se, etc.. Et propter hoc dicitur II Reg. II, 26, quod periculosa res est desperatio. Et ideo dicebat David in ps.
Lxviii, 16: neque absorbeat me profundum, etc..
Et ideo ne hoc contingat, dicit consolamini, ut scilicet cesset a peccato. Is. XXVII, V. 9: hic est omnis fructus, ut auferatur peccatum.
Contra apostolus, non solum per rationem sed ex aliis causis, inducit eos ad hoc cum dicit propter quod obsecro, etc..
Et inducit eos a tribus modis. Primo precibus, dicens propter quod, scilicet ne absorbeatur, obsecro, qui possum praecipere. Phil.
V. 8: multam fiduciam habens in christo iesu imperandi tibi, etc.. Contrarium faciunt mali praelati. Ez. XXXIV, 4: cum austeritate imperabatis eis, etc.. Ut confirmetis in illum charitatem. Quod fit si ostenditis charitatem vestram ad eum, et non abominamini eum propter peccata, nec contemnitis, sed propter consolationem vestram facitis eum habere odio peccatum suum, et diligere iustitiam.
Lc. XXII, 32: et tu conversus confirma fratres tuos, etc..
Secundo inducit eos praecepto, dicens ideo enim scripsi hoc, scilicet ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.
Et dicit in omnibus, scilicet sive in his quae placent vobis, sive in his quae displicent.
Primo enim mandaverat eis quod excommunicarent eum, et sic fecerunt mandatum apostoli: nunc vero secundo mandat eis quod parcant. Et ideo dicit an in omnibus obedientes sitis.
Tertio ex commemoratione beneficii, cum dicit cui autem aliquid donastis, etc., quasi dicat: vos debetis hoc facere, quia etiam ego feci. Sic enim vos remisistis alicui et rogastis me quod ego remitterem, et ego remisi. Et hoc est quod dicit cui autem aliquid donastis vos, et ego, scilicet donavi.
Et hoc patet. Nam et ego, quod donavi, etc.; ubi quatuor tanguntur ad huiusmodi donationem seu remissionem necessaria.
Primum est discretio, ut scilicet non passim et temere remittatur. Et ideo dicit si quid, scilicet in debito modo. Prov. IV, 25: palpebrae tuae praecedant, etc.. Secundum est finis, quia non propter amorem vel odium debet fieri, sed propter utilitatem aliquam ecclesiae vel aliquorum. Et ideo dicit propter vos. Tertium est auctoritas, quia non debet fieri auctoritate propria, sed christi, qui remittit peccata auctoritate; alii vero, quibus commissum est, ministerio, et sicut membra christi. Et ideo dicit in persona christi, scilicet non mea auctoritate. Et tamen quodcumque remittitur, christus remittit. Io. XX, V. 23: quorum remiseritis peccata, etc..
Quartum est necessitas; unde dicit ut non circumveniamur a Satana. Diabolus enim multos decepit, quosdam scilicet trahendo ad peccatorum perpetrationem, quosdam vero ad nimiam rigiditatem contra peccantes, ut si non potest eos habere per perpetrationem facinorum, saltem perdat quos iam habet per praelatorum austeritatem, qui eos non misericorditer corrigentes in desperationem inducunt, et sic hos perdit, et illos diaboli laqueus includit. Eccle. VII, 17: noli esse nimis iustus, etc.. I Petr. V, 8: adversarius vester diabolus, etc.. Et hoc continget nobis, si non remittamus peccantibus. Et ideo, ut non circumveniamur a Satana, ego donavi, si quid donavi. Non enim ignoramus cogitationes eius, scilicet Satanae. Verum est in generali, sed in speciali nullus potest scire eius cogitationes, nisi solus deus. Iob XLI, 4: quis revelavit faciem indumenti eius? etc..