De separatione animae rationalis a corpore secundum probationes Avicennae et Algazelis,
Avicenna autem in suo libro de Anima ex multis et per alia media concludit idem. Hic enim primo ostendit, quod anima rationalis non est virtus in corpore, ita quod secundum esse vel operationem vel utrumque a corporis harmonia dependeat : et per haec ostenditur, quod non destruitur corpore destructo. Si enim esset virtus in corpore, juvaretur bona habitudine corporis ad actum, et impediretur ab actu ex discrasia corporis generaliter. Hoc autem non convenit generaliter intellectui secundum quod est intellectus : eo quod etiam viribus animae sensibilis hoc non per se convenit, sed in quantum esse habent in organo formae ipsius, promoventur bona cordis habitudine, et impediuntur mala habitudine corporis, sicut dictum est ab Aristotele in libro de Anima , quod si senior accipiat oculum, juvenis, videbit utique sicut juvenis.
Signum autem aliud ejusdem rei est, quod virtus in corpore operans suum non apprehendit instrumentum : quia nec visus, nec auditus, nec imaginatio, nec aliqua alia virtus in corpore operans, se vel suum apprehendit organum. Intellectus autem et seipsum et omnia apprehendit organa '': propter quod liber et separatus ab omnibus esse dignoscitur.
Adhuc autem quia nullum instrumentum est, cujus harmonia et proportionalis commixtio sit omnibus corporalibus et incorporalibus. Intellectus autem est omnia fieri. Non igitur est in aliquo corporeo instrumento, sed separatus est ab omnibus. Adhuc autem quia omne operans in organo, laeditur ab excedenti harmoniam organi sui, sicut visus a claritate solis. intellectus autem a maxime intelligibilibus non laeditur, sed confortatur. Separatus igitur esse dignoscitur et non conjunctus alicui organo.
Adhuc quia omnis organica virtus animae primum est in potentia materiae, et per generationem educitur de illa : et hoc impossibile est dicere de natura intellectuali, sicut in superioribus hujus libri, et in XVI de Animalibus ostensum est. Est enim intellectualis natura divinum quoddam, et a materia generabili separatum.
Adhuc etiam aetas quae est corruptio naturalis, debilitat quaecumque sunt organica, sicut sensus et imaginationes corrumpuntur in senibus : et tamen in his sunt fortiores et certiores intelligentiae : non enim juvenes aequaliter judicant sensibus presbyteris : et sic iterum est clarum intellectum organicum virtutem non esse.
Adhuc autem quaecumque sunt virtutes organicae, homini communes sunt
cum brutis. Intellectus autem nihil omnino habent quaecumque sunt irrationabilia.
Adhuc quaecumque est virtus operans in corpore, non est apprehensiva nisi corporalium formarum, figuras scilicet et intentiones qualitatum sensibilium habentium. Intellectus autem, sicut in scientia de Anima et de Intellectu et intelligibili probatum est, apprehensivus est simplicium inligurabiliuni et insensibilium sive hic et nunc existentium. Non igitur est virtus in corpore operans .
Amulius dat esse intelligibile simplex formis intelligibilibus, quod non potest perficere aliqua virtus in corpore operans.
Amplius potest intellectus tam corpoporea quam incorporea incorporaliter et quasi intemporaliter intelligere : quod. non potest facere aliqua virtutum operantium in corpore.
Propter quod concludit hic Philosophus, et Algazel qui eum in omnibus sequitur, animam intellectualem genus alterum animae esse a vegetabili et sensibili : et quia divinum genus animae est, dicunt hoc solum separari a corpore sicut perpetuum a corruptibili. Non enim sequitur ut si perfectio corporis, quod non separetur a corpore cujus est perfectio eo quod non perficit ipsum sicut forma per esse educta de materia, sed potius ab extrinseca causa esse accipiens, quae est causa prima : et perficit corpus sicut nauta navem, qui est motor in nave existens, et per esse substantiale non dependens a nave, licet per operationem nauticam a nave dependeat : et ideo separatus nauta a nave, licet non nautice agat, est tamen, et alias operatur operationes : et similiter anima separata a corpore est quidem, sed non vegetat, neque sensificat corpus, sed alias operationes sibi, convenientes secundum intellectum
operatur.
Amplius tres haec anima nobilis habet operationes naturaliter, divinam videlicet, et intellectualem, et animalem. Divinam quidem, sicut dicunt Philosophi, eo quod ipsa est causatum habens similitudinem et imaginem causae primae. Intellectualem autem, eo quod ipsa in esse progreditur sub lumine intellectus intellectualium substantiarum, sicut in praecedentibus habitum est. Animalem autem habet ex suis potentiis quae sunt vegetativae et sensitivae, quae tamen secundum esse suum et non secundum esse illarum sunt in ipsa, sicut jam habitum est ex superius determinatis : et ideo cum in esse suo proprio et naturali sit divina et intellectualis luminis forma quaedam, constat quod secundum essentiam suam et esse proprium non dependet a corporeo organo aliquo : et sic ipsa non est virtus in corpore, sed separata ab ipso.
His omnibus ita suppositis, adhuc objicit Avicenna sic, quod si anima destruitur destructo corpore, aut hoc est ideo qui.a ipsa destruitur per seipsam, quia scilicet in sua substantia est corruptibilis : aut quia destructo corpore destruitur, cum secundum se non sit corruptibilis, sicut destruuntur formae corporales et formae quae sunt virtutes in corpore.
Si. autem destruitur ideo quia ipsa secundum se est corruptibilis, tunc sua substantia corruptibilis est. Quidquid autem per substantiam est corruptibile, in se habet aliquid in quo est potentia destruendi, et aliquid in quo est actus permanendi : et haec non insunt ei secundum idem : quoniam potentia destruendi inest secundum materiam et privationem, quae machinatur ad maleficium, et actus permanendi est secundum formam quae dat esse et permanere secundum actum. Oporteret igitur quod anima esset composita ex materia subjecta privationi, et ex forma actum et esse conferente, quod saepissime improbatum est. Igitur non est corruptibilis anima secundum seipsam.
Si autem corrumpatur corrupto corpore, tunc hoc est ideo quia habet dependentiam ad corpus : aut igitur dependet ad ipsum sicut se ad id quod est simul cum ipsa, aut sicut ad prius se, aut sicut ad posterius se existens. Si dependet ad ipsum sicut ad id quod est simul : aut haec simultas est ipsum esse animae et corporis, ita quod hoc ipsum quod sunt, simul sint : aut per accidens est adveniens animae et corpori. Si autem hoc ipsum quod sunt, simul sunt, tunc anima et corpus secundum esse suum totum sunt relativa, et non sunt substantia aliqua, nec partes componentes substantiam aliquam, quod falsum est apud omnes. Si autem accidit ea simul esse, tunc dato quod auferatur hoc accidens, manebit anima secundum substantiam sine corpore : et tunc habetur propositum. Si autem dependet ad ipsum quantum ad suum esse sicut ad id quod est prius, hoc erit aut secundum quod prius dicitur prius tempore, et causa, aut prius natura. Si corpus prius est anima tempore, tunc anima non dependet a corpore, nec corpus ab anima : et sic habetur propositum, scilicet quod anima rationalis non corrumpitur sicut dependens a corpore : quoniam constat quod ea quorum unum est prius altero tempore tantum, aut dignitate tantum, neutrum dependet ab altero secundum esse. Si autem corpus est prius anima ut causa, constat quod illa nec est efficiens, nec forma, nec finis, quod falsum est : anima enim forma et finis est corporis, et non e converso : oportet igitur quod corpus sit prius sicut materia. Ergo oporteret quod anima rationalis educeretur de corpore, sicut de materia. Et hoc supra improbatum est : quia scilicet si ita esset, esset anima forma in corpore, et intellectus esset alicujus partis corporis actus, quod falsum esse constat.
Si autem dicatur quod corpus prius est anima, sicut dicitur id quod natura
est prius, tunc corpus esset de ratione animae, et fieret anima ex corpore et differentia aliqua constitutiva, quod absurdum est. Si autem dicatur, quod dependet ab ipso sicut a posteriori, sive hoc posterius dicatur, sicut causatum posterius est causa, sive sicut natura posterior opponitur priori secundum naturam, sive posterius tempore, facile cuilibet patet quod numquam prius secundum esse dependet a posteriori : igitur anima rationalis non corrumpitur sicut dependens a corpore : ergo nullo modo corrumpitur.
Amplius si corrumpitur anima, aut corrumpitur aliquo agente et corrumpente eam, aut corrumpitur per seipsam distantibus his quae componunt eam : aut si simplex est, corrumpitur per potentiam materiae procedentem se ad maleficium : aut corrumpitur corpore corrupto. Si aliquo agente in ipsam, oportet quod illud sit contrarium : et constat quod anima rationalis nullum penitus habet contrarium. Si autem corrumpitur distantibus componentibus eam, oporteret quod esset composita ex contrariis, quod iterum omnibus videtur absurdum. Si autem tertium modum habet corruptionis, sicut elementa corrumpuntur : tunc iterum oportet quod habeat contrarium secundum unam, vel duas qualitates, vel plures, si sequamur Empedoclem dicentem quod simplicissima multarum et contrariarum sunt qualitatum. Si autem corrumpitur corruptione corporis, tunc non est separata, sed est aut corporalis forma, aut virtus operans in corpore ex principiis corporis harmonicis ad esse deducta, et operans per corporis harmoniam : et hoc est improbatum per ante dicta : anima igitur rationalis non destruitur destructo corpore.
Et his rationibus consentiunt Avicenna et Algazel et Constabenluce, et plures alii philosophi Arabum.